Quæstio 2
Secundo quæritur, Quorum hominum sit custodiri.
Et videtur quod pusillorum dumtaxat : quia Christus de pusillorum custodia facit solummodo mentionem, angelos quoque custodes nominat pusillorum :1 Videte (inquiens) ne contemnatis unum ex his pusillis ; dico enim vobis, quod angeli eorum, etc. — Insuper apparet, quod primi parentes in paradiso ante lapsum, angelicam non habuerunt custodiam, quia scientia atque virtutibus erant ornati, et sine difficultate poterant agere bona.
Amplius quæritur, An obstinati, potissime Antichristus, habituri sint angelos sanctos custodes. Videtur quod non, quoniam frustra eos haberent, quum inflexibiles sint et indurati in malis.
Præterea quæstio est, An Christus habuit angelum sanctum custodem, et Utrum quilibet homo habeat etiam specialem dæmonem impugnatorem.
Circa hæc scribit Thomas : Providentia proprie est ad conferendum promoventia in salutem seu ultimum finem, et ad removendum impedimenta. Ultimum vero in adjutoriis istis est quod conjungit fini, seu conjunctio ipsa cum Deo, videlicet lumen gloriæ seu beata fruitio : quod a solo Deo est effective. Hinc ab angelis custodibus, qui divinam providentiam circa singulares exsequuntur personas, sunt præparationes quædam juvantes ad consequendum ultimum finem. Præparans autem non habet operationem nisi circa rem ordinatam ad finem, ante finis consecutionem : ideo cunctis hominibus ab infusione animæ rationalis, per quam ad salutem ordinantur, debetur custodia usque ad mortem, in qua via proficiendi finitur. Nulli ergo carent custodia angelorum, nisi aut per hoc quod fiunt impœnitibiles, ut damnati; aut per hoc quod gloriam consequuntur, sicut Beati.
Denique, quamvis in primis parentibus ante lapsum non fuerit periculum ex corruptione carnis instigante ad malum, erat tamen periculum ex peccandi potentia et dæmone oppugnante. Erant quoque debilioris cognitionis et virtuositatis quam angeli, nec erant confirmati in gratia : ideo indigebant angelicæ ope custodiæ. — Similiter confirmati in gratia indigent custodia angelorum. Quamvis enim peccare non possint, possunt tamen proficere et a profectu impediri, venialiterque peccare. — Pueri demum in alvo materno quamvis non sint ecclesiasticorum sacramentorum capaces, quoniam non subduntur actibus ministrorum Ecclesiæ, nihilo minus subduntur operationibus Dei ac ministrorum ipsius: ideo ab instanti infusionis animarum eorum assignantur eis angeli sancti custodes, per quos dæmones cohibentur a multis numentis quæ possent illis inferre, deteriorando complexiones eorum, per quod fierent ad vitia proniores, et exstinguendo vitam ipsorum; et in his etiam prosunt parvulis natis. — Præterea Antichristus angelum habebit custodem, quoniam lex communis non est propter unum mutanda: et in hoc ejus damnatio justior apparebit, quia beneficia toti naturæ humanæ provisa et communicata, non sunt ei subtracta. Nec tamen ei frustra adhibebitur custodia illa. Nam etsi ad bona per eam non convertetur, a multis tamen malis cessabit, ab angelo custode retractus: hunc quippe effectum consequitur angelus per suam custodiam in quantumlibet obstinato.
Amplius Christus non habuit angelum custodientem: tum quia superior fuit angelis universis anima ejus propter unionem cum Verbo, a quo immediate illuminabatur; tum quoniam verus exstitit comprehensor, propter quod bonum ejus nec impediri potuit nec juvari. — Et si objiciatur, quod quarto Cœlestis hierarchiæ capitulo divinus Dionysius loquitur, quod subdebatur paternis traditionibus mediantibus angelis; item, quod passione instante apparuit ei angelus ipsum confortans.2 Dicendum, quod subditus fuit paternis traditionibus per angelos quodammodo indirecte, in quantum angeli instruebant beatissimam Virginem matrem ejus ac sanctum Joseph de agendis circa puerum ipsum. Postremo angelus ipsum dicitur confortasse, non ei aliquid imprimendo, sed per modum ministerii, in quantum congratulabatur fortitudini ejus, quemadmodum homo in tribulatione naturaliter confortatur ad præsentiam amicorum: sicque fuit vera confortatio, sicut et vera tristitia, non solum apparens, ut aliqui dicunt. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in prima parte Summæ, quæstione centesima tertiadecima, respondens ad istud, an quilibet homo custodiatur ab angelo, scribit:3 Quamdiu homo est in via, imminent ei ab intra et ab extra multa pericula, juxta illud: In via hac qua ambulabam, absconderunt laqueum mihi.4 Ideo sicut hominibus viam non tutam pergentibus dantur custodes, sic cuilibet homini quamdiu viator est, custos angelus deputatur.
Insuper quærit ibidem, an singulis hominibus singuli angeli præsint.5
Videtur quod non. Angelus namque homine exstat sapientior atque potentior. Sed frequenter unus homo sufficit plures homines custodire, dirigere, edocere: ergo plus angelus unus. — Rursus, quum juxta præhabita, in angelis tot sint species quot individua, solus unus angelus est inter quem et homines non est aliquis medius.6 Sicque videtur quod unus tantum sit angelus qui immediate custodit homines, quum inferiora per media reducantur in Deum.
Dicendum, quod providentia Dei comparatur ad singulos homines, sicut ad singula genera ac species corruptibilium rerum: ideo sicut, teste Gregorio, diversi angelorum ordines deputantur diversis rerum generibus, utpote, Potestates ad dæmones coercendos, Virtutes ad mirabilia facienda in rebus corporeis, estque probabile quod diversis rerum speciebus diversi angeli ejusdem ordinis præficiantur; hinc rationabile est quod diversis hominibus diversi angeli ad custodiam deputentur, videlicet singuli singulis.
Ad primum dicendum, quod alicui homini adhibetur custos dupliciter. Primo, in quantum est singularis persona: sicque uni homini adhibetur unus custos, et interdum plures deputantur ad unius custodiam. Secundo, in quantum est pars alicujus collegii: et sic toti collegio unus homo præficitur in custodem, ad quem spectat providere ea quæ pertinent ad hominem unum in ordine ad totum collegium, ut sunt ea quæ exterius sunt agenda, de quibus alii ædificantur aut scandalizantur. Angelorum autem custodia deputatur hominibus etiam quantum ad invisibilia et occulta quæ ad singulorum spectant salutem secundum se ipsos. Unde singulis hominibus singuli angeli deputantur ad custodiam. — Ad aliud respondendum, quod angeli primæ hierarchiæ omnes quantum ad aliqua immediate illuminantur a Deo: attamen quædam sunt de quibus illuminantur superiores tantum immediate a Deo, quæ inferioribus revelant. Idem quoque in inferioribus est considerandum ordinibus: nam angelus aliquis infimus illuminatur quantum ad aliqua ab aliquo supremo seu altiori, et quantum ad aliqua ab eo qui ei immediate præfertur. Sicque possibile est, quod aliquis angelus immediate illuminet hominem, quamvis habeat aliquos angelos sub se quos illuminat.7 — Hæc Thomas in Summa.
Amplius quærit, utrum singulos homines custodire pertineat solum ad infimum ordinem.8 Respondet: Duplex custodia homini adhibetur. Una particularis, in quantum est determinata persona: et illa custodia ad ordinem pertinet infimum. Alia est custodia universalis: quæ secundum diversos ordines multiplicatur. Nam quanto agens est universalius, tanto est altius. Hinc custodia multitudinis humanæ ad ordinem Principatuum, aut forte Archangelorum, est pertinens: qui Archangeli nominantur Principes Angelorum. Unde et Michael, quem Archangelum dicimus, unus de principibus appellatur a Daniele.9 Ulterius vero super omnes naturas corporeas custodiam habent Virtutes, et super dæmones ipsæ Potestates.
Verum his objici potest, quod super illud, Angeli eorum in cœlis, etc., ait Chrysostomus:10 Non de quibuscumque angelis, sed de supereminentibus, loquitur Christus hoc dicens. — Iterum, ad custodiam hominum valde necessarium est arcere dæmones: quod secundum Gregorium, spectat ad Potestates. Atque ad aliorum conversionem multum juvant miracula: quæ facere pertinet ad Virtutes. Ergo et illi duo ordines deputantur ad custodiam hominum, et non solum infimus ordo.
B Chrysostomi potest intelligi, ut loquatur de supremis infimi ordinis:11 quia ut divinus Dionysius contestatur, in quolibet ordine sunt primi, medii et ultimi. Estque probabile, quod altiores angeli infimi chori ad illorum deputentur custodiam qui ad majorem gradum gloriæ sunt electi. — Ad secundum, quod etiam inferiores angeli exercent officium superiorum, in quantum aliquid de proprietate et donis eorum participant, et ad superiores se habent ut exsecutores officii seu virtutis ipsorum: sicque etiam angeli infimi ordinis dæmones possunt arcere atque miracula operari. — Hæc ibidem.
D Qui denuo sciscitatur, quando angelus incipiat hominem custodire. Respondet: Quemadmodum super Matthæum recitat Origenes, super hoc fuit duplex opinio. Quidam enim dixerunt, quod angelus deputatur homini ad custodiam ab hora Baptismi; alii, quod a tempore nativitatis, et hanc opinionem approbat Hieronymus. Beneficia enim quæ dantur homini divinitus ex eo quod est christianus, incipiunt a Baptismo: sicut perceptio Eucharistiæ, et alia hujusmodi. Ea vero quæ providentur a Deo homini in quantum habet naturam rationalem, ex tunc ei exhibentur, ex quo nascendo talem accipit naturam: et tale beneficium est custodia angelorum. — Denique puer quamdiu est in materno utero, non est totaliter separatus a matre; sed quadam colligatione est aliquid ejus, quemadmodum fructus pendens in arbore, est aliquid arboris. Hinc probabiliter dicitur, quod angelus custos matris custodit et prolem quamdiu in ventre est matris; atque in nativitate, quando separatur a matre, deputatur ei angelus pro custode. Hæc Thomas.
Consonat Petrus : Custodes (inquiens) hominum proprie dicuntur angeli illi qui ipsos homines immediate illuminant, per quod excluduntur angeli primæ hierarchiæ; et qui habent actus limitatos circa humana officia, per quod excluduntur angeli hierarchiæ secundæ; et specialiter qui procurant bonum singularium personarum, per quod excluduntur duo superiores ordines infimæ hierarchiæ. Hæc Petrus.
Insuper Udalricus in Summa sua, quarto libro, videtur de hoc aliter scribere : Angelis (dicens) de infima hierarchia competit custodire, quoniam custos singularis personæ est de infimo ordine. Si vero aliquis præsit multitudini, tunc pro custodia suæ personæ habet, ut dictum est, angelum infimi chori; et pro multitudine cujus est caput, habet custodem de ordine Principum. Si autem sit privilegiata persona, potest habere custodem de ordine Archangelorum, sicut Gabriel exstitit felicissimæ Virginis custos. Confirmati quoque in via, ut beatissima Domina, et sanctificati, qui mortaliter peccare non potuerunt, angelicam habuerunt custodiam, quoniam potuerunt proficere : similiter parvuli in maternis visceribus. — Nec sic singuli angeli singulis deputantur hominibus, quasi iidem angeli successive non præsint diversis hominibus, quia plures sunt homines omnes quam angeli, quum tot sint homines electi quot angeli sancti. Sic et idem diabolus successive diversis deputatur ad exercitandum hominibus. — Hæc Udalricus. Cujus verba sunt intelligenda cum moderamine superius tacto, quia de numero et multitudine angelorum diversæ sunt opiniones.12
Præterea dominus Antisiodorensis, qui in multis speciales habet opiniones, tenet quod Christus, in quantum minor fuit angelis, utpote secundum sensualitatem passibilemque naturam ut talem, habuit angelum custodem; et quod angelus ille, quantum ad partem illam inferiorem qua Christus horruit mortem, vere confortavit eum passione instante. Nec obstat (ut ait) quod deitas Christi, imo et anima ejus quoad partem suam superiorem, sufficiebat ad suæ inferioris partis custodiam. Licet enim deitas sua sufficiat ad universorum custodiam hominum, vult nihilo minus adhiberi custodiam angelorum propter meritum eorumdem, et propter muptuum angelorum hominumque amorem, atque ut homo suam consideret dignitatem, ad dandum quoque exemplum nobis perfectæ obedientiæ et humilitatis, dum cernimus tam sublimes, deiformes, innocentissimos ac sacratissimos spiritus, nobis tam defectuosis, vilibus ac sordidis obsequi creaturis. — Insuper refert hic doctor quemadmodum quidam dixerunt, quod Antichristus non habebit angelum custodem : quod reprobat, quia ab initio sui non erit obstinatus, sed peccando obscinationem incurret. Addit tamen, quod dum ad tantam elationem erumpet, quod dicet se Deum, mox totaliter ab angelo custode deseretur, et hoc ei proprium erit sic relinqui ab angelo.
Idem dicit Thomas de Argentina, ac alii multi. Sed quia B. Hieronymus super Matthæum et alii plures Sancti absolute affirmant, quod scripturam illam ex Psalmo, Quoniam angelis suis mandavit de te, diabolus perverse allegavit prolatam de Christo, quia de membris ejus solum est edita;13 idcirco communi positioni reor consentiendum, quod scilicet non habuit angelum custodem, quia in nullo indiguit eo : sicut nec angelus inferior, quamvis angelo superiori sit minor, non tamen custoditur ab illo. Nec Christo competebat proficere sicut Virgini gloriosæ; et a suæ incarnationis exordio data fuit ei secundum naturam assumptam, ut Verbo unitam, omnis potestas in cœlo et in terra.14
Postremo in hac materia a diversis diversa dicuntur, quæ pie sunt suscipienda : ut quod ait Albertus, Ibi custodia habet locum, ubi est casus periculum. Ex quo sequi videtur, quod gloriosissima Virgo prorsus confirmata in bono, non habuerit angelum custodientem. Item quod ait Thomas, quod lex communis non est propter unum mutanda, ideoque Antichristus angelum habebit custodem. Ex quo simili ratione sequi videtur, quod Christus quoque custodem angelum habuerit.
Demum quamvis Christus apud Matthæum specialiter tangat de pusillorum custoditione angelica, non tamen hoc negat de hominibus aliis:15 imo potius alibi in Scripturis hoc exprimit. terdum insinuat, quod angeli gloriosi a Fratribus somnolentis et pigris discedant, propter eorum negligentias, irreverentias et torpores. — Insuper, angeli custodes frequenter ascendunt ad cœlum empyreum; nec valent tunc homines custodire: quia ubi operantur, ibi sunt, et ita non operantur in homine, quando in cœlo sunt.
In contrarium est, quod angeli suum officium fidelissime ac obedientissime implent, et quamdiu se vident aliquid posse in sibi commissis proficere, ipsos custodire non cessant. Possunt autem in eis usque in finem vitæ præsentis aliquo modo proficere, saltem retrahendo a quibusdam excessibus: nam et Antichristum angelus custos ejus a nonnullis sceleribus retrahet.
Footnotes
Chapter 113 of 271