Skip to the text

Quæstio 6

S Exto quæritur de profectu angelorum sanctorum in cognitione, An scilicet ministrando, custodiendo, ac juxta Dei imperium extrinsecus operando, proficiant in Dei cognitione essentialive præmio, aut saltem in aliarum notitia rerum; præsertim an mysterium Incarnationis per Ecclesiam didicerint.

Videtur quod in Dei contemplatione et præmio essentiali proficiant. Omnis namque actio ex caritate procedens, est meritoria vitæ æternæ; sed angeli in caritate perfecti sunt : ergo ministrando ex ea maxime promerentur. — Rursus, quum Deus sit liberalissimus præmiator, nequaquam illa assidua angelorum obsequia promptissima caritate ac profundissima humilitate atque ingenti reverentia sibi et suis ministris exhibita, deserit irremunerata. — Insuper, supra ostensum est, quod angeli sancti mutua locutione et illuminatione cognoscunt quædam de novo.1 Quod vero mysterium Incarnationis ex Apostolorum prædicatione didicerint, videtur ex verbis Apostoli ad Ephesios : Ut innotescat, inquit, Principatibus et Potestatibus in cœlestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei.2

Circa hæc loquitur Thomas : Secundum Philosophum, motus et operatio differunt. Operatio namque est actus perfecti : ut lucere actus est lucidi, et intelligere actus est intellectus jam actuati. Motus autem actus est imperfecti in perfectionem tendentis. Ideo quod est in ultima sua perfectione, habet operationem sine motu, ut Deus; quod vero distat ab ultima sua perfectione, habet operationem motui junctam. Quumque proficere in beatitudine sit quidam motus naturæ tendentis in perfectionem, ideo quandocumque angelus aut homo ponitur in ultima sua perfectione, operatio ejus non est meritoria neque proficiens. — Verum de hoc, quando scilicet angelus sit in sua ultima perfectione, sunt duæ opiniones: una quam Magister approbat, utpote quod hoc erit in die judicii; alia quæ etiam in littera tangitur, quod hoc fuit in prima ipsorum ad Deum conversione et confirmatione. Et hæc probabilior mihi videtur: tum quoniam ultima perfectio rei est in termino suæ viæ, terminus vero viæ angelorum fuit confirmatio eorumdem (non enim nunc viatores dicuntur, nisi forte secundum quid, in quantum circa viatores operantur); tum quoniam idem judicium est de hominibus post mortem, et de angelis post confirmationem seu lapsum: homini autem statim post mortem ultima sua perfectio confertur, nisi forte aliquid purgandum repugnet. Et ideo dicimus, quod angeli statim in confirmatione ultimam perfectionem beatitudinis consecuti sunt, nec postmodum in visione Dei proficiunt. Hæc Thomas. — Quæstiones de profectu scientiæ angelorum ex mutua locutione et illuminatione pertranseo, quia præhabitæ sunt.3

De ultima vero parte quæsiti respondet Thomas: De hoc videtur controversia esse inter SS. Dionysium et Augustinum, et Hieronymum. Hieronymus enim ponit duo. Unum est, ante Incarnationem angelos mysterium humanitatis Christi ignorasse: et quoad hoc videtur ei obviare Augustinus, dicendo quod a sæculis, id est a mundi exordio, hoc noverunt. Secundum est, quod angeli hoc mysterium per homines didicerunt: et quantum ad hoc videtur ei B. Dionysius obviare, protestans homines per angelos inde instructos, secundum ordinem divinæ sapientiæ immobiliter constitutum, quo inferiores per superiores divinitus illustrantur.4

Ut autem sciatur qualiter quodlibet horum possit verificari, pensandum quantum ad primum, quod Incarnationis mysterium dupliciter potest considerari. Primo quantum ad substantiam facti: et sic a principio mundi omnes angeli id noverunt futurum, scilicet, incarnationem, passionem, resurrectionem, etc. Secundo, quantum ad conditiones factum circumstantes, ut quod sub tali præside illaque hora Christus esset passurus: et hoc a principio non sciverunt. Sic etiam differunt Propheta et Evangelista: quia Propheta prænuntiavit substantiam facti, Evangelista etiam recitat modum et circumstantias rei. Quantum ad secundum, notandum quod angeli dupliciter sumunt notitiam rerum.

B Primo, per illuminationem: sicque angeli per homines nihil recipiunt, sed inferiores a superioribus illuminantur, et superiores immediate a Deo; per quem modum multas rationes mysteriorum Ecclesiæ edocentur. Secundo, per modum completionis rerum: quemadmodum futura contingentia cognoscunt dum actu complentur, per hoc quod causæ eorum ad effectus determinantur, ut in eis queant agnosci. Et sic quædam quæ circa Incarnationis mysterium nesciebant, prædicantibus Apostolis, dum actu complebantur noverunt, non tamen ab Apostolis inde edocti. — Porro, ut super prætacta verba Apostoli ait Glossa, in apostolicis illis verbis, quum dicitur, Ut innotescat... per Ecclesiam, hoc complexum, per Ecclesiam, non determinat verbum hoc, innotescat, sed præcedens illud complexum, illuminare omnes: ut sit sensus, quod Apostolis erat data gratia illuminandi omnes de Ecclesia. Hieronymus tamen vult quod determinet verbum hoc, innotescat; et tunc intelligendum est modo prædicto. Potest quoque intelligi de Ecclesia angelorum, ad quam colligenda est nostra Ecclesia, ut sit sensus: Mysterium Incarnationis fuit absconditum in Deo, ita tamen quod a sæculis innotuit principibus per Ecclesiam, id est in cœlesti Ecclesia. Et hanc expositionem ponit Augustinus quinto super Genesim. — Hæc Thomas in Scripto. do prædicto. Potest quoque intelligi de Ecclesia angelorum, ad quam colligenda est nostra Ecclesia, ut sit sensus: Mysterium Incarnationis fuit absconditum in Deo, ita tamen quod a sæculis innotuit principibus per Ecclesiam, id est in cœlesti Ecclesia. Et hanc expositionem ponit Augustinus quinto super Genesim. — Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima parte Summæ, quæstione centesima septimadecima:5 Inferiores (asserit) angeli loqui superioribus possunt; sed de divinis superiores ab inferioribus nunquam illuminantur. Quemadmodum vero inferiores angeli superioribus subduntur, sic supremi homines viatores infimis angelorum, juxta illud: Qui minor est in regno cœlorum, major est illo, puta Joanne Baptista ut viatore.6 Hinc de rebus divinis, ut de mysterio Incarnationis, angeli ab hominibus nunquam illuminantur. — Quod autem Apostolus loquitur, Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, illuminare omnes quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, Augustinus exponit sic:78 Absconditi, inquam, ut tamen innotescat Principibus et Potestatibus in cœlestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei.9 Quasi dicat: Ita hoc sacramentum fuit absconditum hominibus, ut tamen cœlesti Ecclesiæ, quæ continetur in Principibus et Potestatibus, notum esset. Potest quoque dici, quod id quod absconditum est in Deo, non tantum innotescit angelis desuper, sed etiam apparet dum expletur per homines. Hæc Thomas in Summa.

Idem Petrus; et addit: Circa Incarnationem est considerare conditiones generales ex divina providentia dependentes; ut Christum de virgine incarnandum, passurum, etc.: et hæc angeli omnes præsciverunt. Item est considerare conditiones speciales ex libero arbitrio determinatarum personarum pendentes; ut quod incarnaretur ex Maria virgine, quod pateretur sub Pontio Pilato, traderetur a Juda, prædicaretur a Paulo: atque ut Haymo scribit, quasdam conditionum istarum majores angeli, per quos Incarnationis mysterium annuntiatum est, ut Gabriel, præsciverunt; alii vero non. Hæc Petrus.

Concordat Richardus, adjiciens: In angelis respectu Dei major est possibilitas seu potentialitas quam actualitas; ideo inter eorum naturam et Deum, qui purus est actus, est major distantia quam propinquitas, majorque dissimilitudo quam similitudo. Et quamvis angeli potuerunt disponere se per suum actuale ad gloriam, non tamen se potuerunt in tantum disponere, quantum de gratia recipere potuissent: ideo quamvis eorum capacitas sit repleta per comparationem ad dispositionem quæ potuit in eis esse per suum activum, non tamen per comparationem ad receptibilitatem quæ est in eis per suum possibile vel passivum. Porro in anima Christi et in anima Virginis gloriosæ, tantum est de gratia, quantum per suum possibile absolute recipere potuerunt, ita quod Deus in illis animabus non plus posset ponere de gratia neque de gloria. Hæc Richardus. — Cujus hoc ultimum dictum videtur parumper obscurum. Quum etenim anima Christi ac sacratissimæ Virginis ejusdem sint speciei, videtur in eis æqualis esse naturalis capacitas ad gratiam et gloriam. Quumque gratia animæ Christi et gloria animæ ejus multo plus transcendat gratiam et gloriam suæ præstantissimæ Matris, quam gratia et gloria Deiferæ Virginis gratiam et gloriam cujuscumque Sanctorum, videtur quod Deus omnipotens plus gratiæ et gloriæ de sua absoluta potentia possit conferre seu dare potuerit animæ electissimæ Virginis quam donavit, quanquam tantum ei contulerit quantum condecuit:10 omnia quippe in numero, mensura et pondere egit ac statuit.

Bonaventura quoque: Cognitio (inquit) in angelis quædam est a natura, quædam a gratia. Prima est duplex. Quædam etenim dicitur a natura, quia naturaliter est inserta, ut cognitio eorum quæ sunt a prima mundi constitutione. Et quoad hanc, angeli non proficiunt neque deficiunt: nam quoad hanc, habent universales omnium species. Alia habetur per naturalem potentiam, sive sit innata, sive acquisita: et quantum ad hanc, angeli profecerunt secundum processum temporis per multiplicem experientiam et conversionem super his quæ fiunt de novo. Conformiter quædam est cognitio a gratia fixa, quædam a gratia fluente. Quemadmodum enim in membris corporalibus ponuntur quædam virtutes fluentes, quædam fixæ, seu vita quædam fluens, quædam fixa; ita intelligendum est et in spiritualibus membris, sive angelicis spiritibus. In quibus gratia fixa, est gratia confirmationis. Et cognitio a gratia illa procedens, est visio lucis æternæ: in qua nec proficiunt angeli, nec decrescunt. Cognitio autem quæ est a gratia fluente, est cognitio revelationis: quæ ideo dicitur fluens, quia non semper revelat Deus mysteria, sed loco et tempore opportuno. Atque secundum hanc intelligit Magister angelos profecisse in Dei cognitione, non quia Verbum viderint apertius, sed quoniam facta est eis revelatio quædam a Verbo. — Quod vero ait Gregorius, Quid est quod non videant, qui videntem omnia vident? non est dictum per proprietatem, sed per æquivalentiam et sufficientiam: quia cognitio solius Verbi adeo sufficit angelis, ac si omnium rerum notitiam etiam in particulari haberent. Hæc Bonaventura.

Præterea circa præhabita asserit Alexander: Quidam angeli cognoverunt mysterium Incarnationis a principio, non creationis, sed conditionis, quum dictum est: Fiat lux, et facta est lux. Alii vero non cognoverunt illud ex tunc, sed post plene noverunt dum fuit impletum.11 Duplex quoque potest distingui cognitio, puta, in Verbo, et in genere proprio. Primo modo cognoverunt a principio, non secundo modo. Unde libro quinto super Genesim dicitur: Mysterium Incarnationis non in Deo tantum innotescit angelis, verum etiam eis in hoc mundo apparet, quum realiter manifestatur, juxta illud Apostoli ad Timotheum: Manifeste magnum est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne, justificatum est in spiritu, apparuit angelis, prædicatum est gentibus, assumptum est in gloria.12 Hæc Alexander.

Ad intelligentiam prædictorum conferunt quæ scribit Henricus sexto Quodlibeto, quæstione qua quærit, an Christus secundum quod homo illuminet angelos: Omnis (inquit) illuminatio procedit secundum ordinem et gradus illuminantium et illuminatorum, ita quod superiora in gradu et ordine, nata sunt inferiora illuminare, inferiora vero non illuminant superiora. Et quia, ut patet ex divini Dionysii dictis, juxta naturalis ordinis rationem ordo supernaturalis illuminationis procedit, sciendum quod duplex est ordo rerum: et secundum hoc duplex est ordo illuminationis inferiorum a superioribus. Est enim quidam ordo rerum in esse naturæ, quidam in esse gratiæ. Ordo rerum in esse naturæ, est secundum quem Deus Trinitas naturaliter est super omne ens, atque ab ipso universæ creaturæ secundum ordinem gradus naturalis procedunt, a summa creatura usque ad infimam. Ordo rerum in esse gratiæ, est secundum quem Deus Trinitas super omnia bonus exsistens, donis gratiæ intellectualem creaturam ad se ipsum reducit.

Itaque post divinam et supercœlestem hierarchiam, quæ consistit in eorum ordine quæ in divina constituuntur essentia, ut sunt rationes attributales et personæ, ad perficiendum totius mundanæ hierarchiæ decorem sequitur ordo creaturarum hierarchicus duplex, secundum prætactum duplicem ordinem rerum. Nempe secundum primum ordinem, hierarchia creaturarum incipit a creatura in gradu et dignitate naturæ suprema, quæ Lucifer creditur exstitisse. Post illum autem sequuntur ceteri secundum gradus excellentiæ naturæ suæ. Post spiritus vero cœlestes sequitur spiritus humanus. Et quia hi spiritus per dona naturæ nequeunt suo creatori perfecte conjungi, idcirco est ordo secundus per gratiam, ad intellectualem creaturam per se ac specialiter pertinens, quæ circulo quodam perfecto per gratiam et gloriam ad Creatorem, a quo procedit, unitive revertitur. — Estque ordo gratiæ sublimior ordine naturæ, et angeli sancti dominantur dæmonibus, qui eis ordine naturæ possunt esse sublimiores, saltem nonnulli. Nec solum hoc, sed et homines per dona gratiæ et gloriæ angelis etiam bonis que-

De Cœlest. hier. c. xiii.13 unt præferri. Christus autem Deus et homo, cunctis angelis ineffabiliter est prælatus secundum naturam assumptam, non quantum ad ordinem naturæ seu quoad naturalia sua, sed quantum ad ordinem gratiæ, secundum quod per dona gratiæ et gloriæ angelis et omni mente creata est altior. Ideo omnes illos in Ecclesia triumphante ac militante potest illuminare, et de plenitudine sua exuberantissima illis communicare, imo et post ipsum gloriosissima Virgo, Mater ipsius, de qua in sermone quodam de ejus nativitate fatetur Maximus : Cœlum quod penetrasti, et cuncta contenta in eo, nova et ineffabili gloria decorasti, quia priorem gloriam ejus ex præsentia tua, ultra quam dici possit aut cogitari, magnificasti, nova ac præcellenti virtutum tuarum dignitate illic irradians, immensaque gratiarum tuarum luce perlustrans. Unde ob istam illuminationem angeli sancti in Christum prospicere desiderant, deinde et in præstantissimam Matrem ipsius. — Hæc Henricus.

1 Petr. 1, 12.

Postremo Albertus et Bonaventura assignant duodecim effectus custodiæ angelorum, quos tamen diversimode exprimunt.

Bonaventura quippe sic scribit : Consueverunt a magistris effectus custodiæ angelicæ duodecim assignari, qui ex Scripturis eliciuntur. Primus est, pro delictis increpare. Unde in libro Judicum dicitur : Angelus ascendit de Galgala ad locum Flentium, et dixit : Eduxi vos de terra Ægypti, etc., et non audistis vocem meam. Quare hoc fecistis ?14 Secundus est, a vinculis peccatorum absolvere, saltem dispositive. Ad quod designandum scribitur in Actibus : Angelus Domini adstitit. Et paulo post subditur : Et ceciderunt catenæ de manibus ejus. Tertius est, impedimenta boni auferre. In cujus signum legitur in Exodo angelus Domini primogenita percussisse Ægypti.15 Quartus est, dæmones arcere : ut est in libro Tobiæ, Dæmonium ab ea ipse compescuit.16 Quintus est docere : ut in Daniele, Nunc egressus sum ut docerem te.17 Sextus, secreta revelare : sicut in Genesi tres angeli summæ Trinitatis mysterium expresserunt; quorum unus addit ibidem : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum ?18 Septimus, consolari : ut in Tobia, Æquo animo esto, in proximo est ut a Deo cureris.19 Octavus, in via Dei confortare. Unde in tertio Regum libro dicitur : Surge et comede, grandis enim tibi restat via. Nonus est, in via ducere atque reducere : ut in Tobia, Ego ducam et reducam filium tuum.20 Decimus est, hostes dejicere. Unde in Isaia : Angelus Domini percussit in castris Assyriorum, etc.21 Undecimus, tentationes mitigare : quod significatum est in Genesi, ubi legitur, quod Jacob luctatus est cum angelo, et benedictione accepta confortatus est, et emarcuit nervus femoris ejus. Duodecimus est, pro nobis orare, et orationes nostras in cœlum deferre. Unde in Tobia : Quando orabas cum lacrimis, ego orationem tuam obtuli Deo. Hæc Bonaventura.22

III Reg. xix, 7.

Gen. xxxii, 24 et seq.

Albertus vero sic exprimit ista : Ponuntur ab antiquis magistris duodecim effectus custodiæ. Primus est, excitare a somno ignorantiæ, et illuminare, ac solvere a vinculis peccatorum. Quod significatur ibi: Angelus Domini adstitit, et lumen refulsit in habitaculo carceris;23 percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens : Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus.24 Secundus est, confortare ad labores pœnitentiæ, et confortantia ministrare. In cujus signum angelus dixit Eliæ a facie Jezabel fugienti : Surge, comede. Et dedit ei subcinericium panem et aquam. Tertius est, dæmones arcere, ut supra. In ceteris namque Albertus concordat Bonaventuræ, quamvis alio referat ordine.

Summ. th. 2ª part. q. 36.

III Reg. xix, 5-7.

Additque : Si effectus isti accipiantur per artem, potest sufficientia eorum sic assignari. Ad perfectam custodiam duo exiguntur, puta, exclusio mali, et conductio ad bonum. Et penes exclusionem mali sumuntur septem de istis effectibus. Triplex enim excludendum est malum, utpote, malum culpæ, malum pœnæ, et malum dispositivum ad aliquod horum. Malum culpæ consideratur in se, et in causa ad ipsum instigante. Si excludatur prout consideratur in se, sic est primus effectus, qui est absolvere a vinculis peccatorum. Si vero consideratur in causa, sic considerari potest dupliciter, videlicet, penes instigantem, et penes modum instigationis: si penes instigantem, est tertius effectus, videlicet dæmones coercere; si penes modum instigationis, est undecimus effectus, videlicet tentationes mitigare. — Porro penes exclusionem mali pœnæ est consideratio duplex. Pœna namque consideratur in se, et quantum ad nocumentum quod infert. Si excluditur in se, sic est effectus septimus, qui est adjutorium contra hostes. Si excluditur quantum ad nocumentum quod infert, est quintus effectus, qui est consolari afflictos. — Si est exclusio mali quod disponit ad malum culpæ aut pœnæ, hoc est dupliciter. Aut enim disponit ad malum directe, aut indirecte: si directe, est octavus effectus, qui est increpatio pro delictis quæ disponunt ad malum; si indirecte, sic est nonus effectus, qui est auferre impedimenta ad bonum.

Si vero pensetur custodia in conductione ad bonum, hoc est dupliciter: nam bonum illud aut est ex parte intellectus, aut ex parte affectus. Si ex parte intellectus, aut est de bonis pertinentibus ad salutem, aut de bonis pertinentibus ad revelationem. Si primo modo, est quartus effectus, qui est docere de occultis. Si spectat ad revelationem, est sextus effectus, qui est revelare mysteria per apparitiones. — Si autem est bonum affectus, consideratur tripliciter. Si autem consideratur secundum statum affectus non exsistentis in proprio robore, sed confortantibus indigentis; sic est secundus effectus, qui est confortatio ad bonum, ut via pœnitentiæ peragatur. Aut est secundum fervorem affectus, qui indiget duce, ne fervor præcipitet eum: et tunc est effectus decimus, qui est ducere atque conducere in via. Si vero sit ad bonum affectus impetrandum, tunc est effectus duodecimus, qui est orare et orationes deferre. — Hæc Albertus.

Udalrico demum videtur quasi superfluum esse effectus custodiæ angelicæ numerare, quum innumerabiles esse probentur ex Scripturis. Nihilo minus dici potest, quod prætacta dinumeratio illorum effectuum bona et apta sit, et data in generali, ad quam alii possunt reduci. — De hoc quoque, an angeli per homines in divinorum proficiant cognitione mysteriorum, scribit sicut præhabitum est, qualiter p. 561 D. de hoc Hieronymus et Augustinus diversimode sensisse videntur, atque præhabita verba Apostoli diversis modis exponunt. Concordantiam etiam Haymonis qua illos concordat, quam et Alexander sequitur, asserit esse nullam: quoniam Augustinus dicit illud mysterium innotuisse a principio angelis qui sunt nuntii ad nos, qui sunt de infima hierarchia. Verumtamen ista improbatio, secundum quosdam antiquorum, non procedit, qui dixerunt Michaellem et Gabrielem esse p. 517 D. de superioribus angelis, ut dictum est supra.

Item scribit Udalricus, se non approbare positionem dicentium, quod angeli cognoverunt mysteria Incarnationis ac passionis, etc., quantum ad substantiam facti, non quoad circumstantias conditionesque particulares: quæ positio est Thomæ, Bonaventuræ, Richardi, multorumque aliorum. Nec tamen Udalricus idoneam ponit improbationem positionis illius; sed ait, quod sit contra mentem Hieronymi, asserentis angelos ignorasse mysterium Incarnationis, sed didicisse illud per prædicationem Apostoli. — Verum hoc dictum Udalrici nequaquam efficaciter est prolatum. Sequitur enim ex eo, quod angeli nescierunt illud ante apostolicam prædicationem, quum tamen ad longius in Christi ascensione didicerint illud a Christo quantum ad substantiam facti, et quoad aliquas circumstantias ejus.

At vero Scotus hic sciscitatur, utrum angelus custodiens possit effective aliquid producere in anima quam custodit. Et dicit quod non. Cujus oppositum patuit sæpe. Et ut ex Guillelmo Parisiensi ostensum est, lux spiritualis angelicorum spirituum non est minus idonea et fecunda, exuberans et causalis ad effundendum, communicandum ac dispergendum se spiritualiter, quam lux solis ad communicandum diffundendumque se sensibiliter et vere, efficienter radios producendo et splendorem in medio.25 Ideo lux illa angelica emicantias resplendentiasque producit in mentibus inferiorum, juxta modum ex Guillelmo, Alberto et aliis introductum: quorum positio dictis D. Dionysii et Augustini concordat, imo et philosophiæ Peripateticorum, Avicennæ, Algazelis, Averrois, et auctoris libri de Causis.

D. PETRI LOMBARDI EPISCOPI PARISIENSIS

Footnotes

  1. p. 528 C'ets. ↩

  2. Ephes. iii, 10. ↩

  3. dist. ix, q. 4. ↩

  4. De Cœlest. hier. c. iv. ↩

  5. art. 2. ↩

  6. Matth. xi, 11. ↩

  7. Ephes. iii, 9. ↩

  8. Ephes. iii, 8-10. ↩

  9. Ephes. III, 10. ↩

  10. Sap. xi, 21. ↩

  11. Gen. 1, 3. ↩

  12. I Tim. III, 16. ↩

  13. quæst. 4. ↩

  14. Judic. ii, 1, 2. ↩

  15. Exod. xii, 29. ↩

  16. Tob. xii, 3. ↩

  17. Dan. ix, 22. ↩

  18. Gen. xviii, 17. ↩

  19. Tob. v, 13. ↩

  20. Tob. v, 15. ↩

  21. Is. xxxvii, 36. ↩

  22. Tob. xii, 12. ↩

  23. Act. xii, 7. ↩

  24. Act. xii, 7. ↩

  25. Cf. p. 525 D'. ↩

Chapter 117 of 271