Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, An angeli doleant de malis culpæ ac pœnæ, præsertim damnationis æternæ, eorum quos custodiunt; et an ex illorum perditione minuatur gaudium angelorum: et hoc est quærere, an gaudium custodientium angelorum augeatur.

In hac quæstione tria tanguntur. Primum est, an angeli doleant de vitiis custoditorum; secundum, an de damnatione ipsorum; tertium, an augeatur angelorum jucunditas ex salvatione commissorum.

Videtur quod doleant de malis culpæ illorum. Primo, quoniam sicut ardentissime diligunt Deum, ita vehementissime cupiunt cultum et honorificentiam ejus, maxime quoque de contumeliis, offensis injuriisque tristantur ipsius. — Secundo, Deus ipse in Genesi legitur dolore cordis tactus intrinsecus propter flagitia hominum :1 ergo et angeli sancti inde cordialiter dolent, suum in hoc creatorem sequentes. — Tertio, angeli sancti omni pietate et caritate abundant : ergo vehementissime pereuntibus condolent, et ex dilectione, de tantis eorum malis tristantur. Ad quod allegari potest et illud Isaiæ :2 Angeli pacis amare flebunt. — Quarto, angeli sancti cooperantur hominibus ad salutem : ergo de eorum salvatione lætantur, præsertim quum Dominus protestetur, Gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente, etc.3 Quumque diversæ causæ pariant diversos effectus, sequitur econtrario, quod ex custoditorum damnatione gaudium an-

Ad hæc Bonaventura respondet : De hoc, an angeli doleant seu detrimentum incurrant ex hominum damnatione ac malis, diversi diversa sunt opinati. Quidam enim dixerunt, quod quamvis non incurrant inde gloriæ detrimentum, concipiunt tamen misericordiæ compassionisve gemitum : quamvis enim ex sublimitate gloriæ immortales et impassibiles asserantur, non tamen sunt incompassibiles. Et istud accipiunt ex quibusdam S. Bernardi verbis, qui videtur id dicere. Sed non apparet probabile, quod aliquis vere condoleat, nec doleat, quum condolences sit cum alio dolere. Nec verisimile est, quod angeli aliqua pietate aut misericordia flectantur ad reprobos, quum maxime zelentur justitiam, gloriamque divinam, utpote constituti in perfecto statu justitiæ, atque divinæ justitiæ conformati. Propter quod in homilia de Lazaro et divite ait Gregorius : Justorum animæ quamvis suæ bonitate naturæ misericordiam habeant, tamen auctoris sui justitiæ jam unitæ, tanta rectitudine constringuntur, ut nulla ad reprobos compassione moveantur.

Luc. xvi.

Hinc alii dicunt, quod angeli custodientes, ex eorum quos custodiunt damnatione nec gemitum habent, propter plenitudinem gaudii sui, quod admixtionem non admittit contrarii; nec gloriæ detrimentum incurrunt, propter stabilitatem immobilem boni adepti : nil enim habent boni quod possint amittere, nec ex parte meriti, nec ex parte præmii, quum sint in gloria atque justitia confirmati. — Unde quod asserit Origenes, angelos in judicium adduci seu trahi propter homines pereuntes, intelligendum est quod adducuntur in testimonium contra iniquos qui eorum monitis acquiescere noluerunt. Illud quoque, Angeli pacis amare flebunt, intelligitur non quoad veritatem fletus, sed quantum ad similitudinem operis, seu quantum ad aliquam conformitatem in signo vel4

Gen. vi, 6. effectu exteriori, quemadmodum Deus fertur tactus dolore cordis intrinsecus. — Et si objiciatur, quod desiderium angeli custodis frustratur in pereunte : ergo inde tristatur. Dicendum, quod desiderium desiderantis frustratur, quando id quod absolute et in omnem eventum appetiit, non impletur. Angeli autem ita non appetunt custoditorum salutem, sed cum moderamine isto, si debite obedierint atque adhæserint Deo, et si sint prædestinati ab eo. Imo quos sciunt esse præscitos, volunt absoluta voluntate damnari. Nihilo minus quantum in se est, vellent eos salvari, faciuntque pro illorum salute quod in ipsis est : sicut et Deus vult illos damnari voluntate absoluta et consequente, licet velit eos salvari quantum in ipso est, et voluntate antecedente. — Hæc Bonaventura.

Concordat Alexander, et addit : Quamvis angelo reveletur damnatio hominis sibi commissi, non tamen quantitas damnationis illius, quoniam hæc est de secretissimis Dei. Ideo angelus nescit quantum proficiet circa illum, quantum ad hoc quod minor sit ejus damnatio.

Denique Thomas : Angeli, inquit, quum sint in divinæ voluntatis contemplatione continua, cui perfectissime conformantur, nihil potest esse contra voluntatem eorum, sicut nec contra Dei voluntatem. Potest tamen aliquid esse præter voluntatem ipsorum; sed hoc ipsum, in quantum est permissum a Deo, volitum est ab ipsis sicut a Deo. Ideo nihil potest accidere de quo doleant, sicut nec de quo doleat Deus. Hinc simpliciter est dicendum, quod neque de hominum culpis nec damnatione tristantur; sed utrobique lætantur de divina justitia, et justa ejus permissione, ac debita pravorum punitione. — Quod autem in Isaia habetur, Angeli pacis amare flebunt, ad litteram dictum est de nuntiis Ezechiæ, quos misit ad quærendam ab Assyriis pacem :56 qui nuntii fleverunt amare, auditis blasphemiis Rabsacis. Allegorice vero exponitur de Apostolis in Glossa. Si vero ad angelos referatur, intelligendus est dolor metaphorice, sicut in Scripturis attribuitur Deo ira, furor et dolor. Hæc Thomas in Scripto.

In idem redit quod scribit in Summa, parte prima, quæstione centesima tertiadecima : Dolor (inquiens) et tristitia sunt de his quæ voluntati contrariantur, ut loquitur Augustinus.7 Nihil autem contingit in mundo quod contrarietur voluntati Beatorum : quia eorum voluntas omnino adhæret ordini divinæ justitiæ; nihil autem in sæculo accidit nisi Dei justitia agente aut permittente. Hinc absolute loquendo, nihil fit in mundo contra voluntatem Beatorum. Ut enim tertio dicitur Ethicorum, id simpliciter voluntarium dicitur, quod quis vult in particulari, consideratis omnibus quæ circumstant, quamvis in universali consideratum non esset voluntarium : quemadmodum nauta absolute non vult mercium projectionem in mare, sed imminentis submersionis periculo : propter quod, hoc est magis voluntarium quam involuntarium, ut dicitur ibi. Conformiter angeli culpas et pœnas hominum non volunt, absolute loquendo : nihilo minus volunt circa hoc servari ordinem divinæ justitiæ, qua Deus justo judicio permittit quosdam peccare ac debite punit. Hæc Thomas in Summa.

Insuper de hoc, an gaudium custodientium angelorum minuatur aut crescat, etc., ait in Scripto : Gaudium angelorum non minuitur ex damnatione sibi deputatorum, quoniam numerus electorum minorari non valet. Gaudent quoque de bonis suis operibus quæ custodiendo egerunt, quamvis custoditus damnetur. Hæc Thomas ibidem.

Hinc Bonaventura disseruit : Ex salvatione hominum crescit accidentale præmium angelorum ; non tamen sequitur ex hoc, quod ex damnatione hominum incurrant detrimentum aut damnum gloriæ præhabitæ. Si autem sit detrimentum respectu rei habendæ, hoc solum est quando ex impedimento remanet indigentia aliqua et imperfectio in eo qui impeditur. Et ita non est in proposito : quoniam quantumcumque ille qui custoditur, damnetur, nihilo minus tamen angelus salvum habet præmium suum quantum ad gaudium quod habet in Deo, et quantum ad gaudium quod habet in se ipso seu de proprio bono (gaudebit quippe de bonis operibus quæ fecit circa eum quem custodivit), et item quantum ad gaudium quod habet in altero, quoniam uno cadente, alter accipit ejus coronam :8 hinc quamvis ruina angelica non reparatur ex illo quem custodit, reparabitur tamen ex alio. Quamvis ergo propter culpam illius custoditi patiatur hoc impedimentum, quod de ipso non gaudeat, aliunde tamen tantumdem gaudebit.

Præterea, sicut duplex est finis artificis, unus in se, alter in alio (ut patet de rhetore, cujus finis in se, est loqui ornate; alteri vero persuadere, est finis ejus in alio); sic et accidentale præmium angeli duplex est : unum quo gaudet de operibus bonis quæ fecit, aliud quo gaudet de salute ejus quem custodivit. Et quemadmodum artifex, si habeat finem primum careatque secundo, nihilo minus perfecte habere dicitur methodum, si ex contingentibus nihil omisit; sic angelus qui fideliter custodivit sibi commissum ex propria culpa damnatum, perfectum habet meritum et præmium, dum de bonis operibus suis gloriatur. Hæc Bonaventura.

Circa hæc scribit Albertus :9 In angelis non sunt gaudium et tristitia prout sunt passiones sensitivam animæ partem respicientes; est tamen in eis gaudium intellectuale, bonæ actioni annexum : quod ut super decimum Ethicorum fassus est Michael Ephesius, est uniuscujusque naturæ diffusio et refloritio in operatione proprii et connaturalis habitus. Et hoc gaudium angelorum est diffusio naturæ angelicæ in operatione quæ sibi est propria secundum theophaniam et illuminationem descendentem a Deo in angelos : ideo gaudere dicuntur in conversionibus peccatorum profectibusque bonorum, quoniam hoc per illuminationes descendit in illos. Nec sequitur, Accidit eis tale gaudium, ergo et tristitia opposita, eo quod opposita habent fieri circa idem : quia ut dicitur decimo Ethicorum, tale gaudium talisque delectatio non habent contrarium, quamvis gaudium et delectatio ut sunt passiones, contrariam habent tristitiam.

Insuper dico, quod angelus præscitum custodiens, vult eum salvari, quia Deus vult eum hoc velle : sicque in hoc se conformat voluntati divinæ. Verumtamen sciens finalem præsciti voluntatem esse ad peccatum vertendam, et quod Deus per ultimatam sententiam decrevit eum damnare, se in hoc Deo conformat. Non enim ista sunt opposita, aliquem velle salvari in quantum suæ curæ atque custodiæ est commissus, et eumdem velle damnari propter finalem sententiam divinam et finalem illius impœnitentiam.

Amplius, in angelis ac Beatis præmium substantiale non crescit neque decrescit. Præmium autem eorum accidentale, est gaudere de multis bonis operibus quæ quis fecit, et de multorum beatitudine quos convertit ac custodivit : et meritum præmii hujus in quibusdam crescit quotidie et decrescit. Nempe quo plura bona fecit in custodiendo angelus sive homo, et quo plures convertit, eo in pluribus exsultabit; et quo egit pauciora, eo in paucioribus congaudebit. Et ita non est inconveniens dicere, quod crescat in angelis ex custodia meritum accidentaleque præmium. — Hæc Albertus. Concordat Udalricus.

Ad objecta ex dictis patet solutio. Quod enim in angelis non sunt dolor aut pœnalis affectio, est ex sublimitate status ac felicitatis eorum. Detestantur quoque, horrent et aspernantur peccata in quantum peccata : tamen in quantum sunt pœnæ, id est de merito præcedentis culpæ a Deo juste permissa, sic et ipsi sustinent ea sicut et Deus.

Footnotes

  1. Gen. vi, 6. ↩

  2. Is. xxxiii, 7. ↩

  3. Luc. xv, 7. ↩

  4. Is. xxxiii, 7. ↩

  5. Is. xxxvi, 22. ↩

  6. Is. xxxiii, 7. ↩

  7. art. 7. ↩

  8. Apoc. III, 11. ↩

  9. Summ. th. 2ª part. q. 36. ↩

Chapter 115 of 271