Quæstio 3
Tertio quæritur, Utrum angelus bonus seu malus interdum deserat hominem quem custodit seu tentat.
Videtur quod sic. Primo, quoniam Michael, qui fuit princeps Synagogæ, ipsa relicta, est factus princeps Ecclesiæ. — Secundo, apostolus Jacobus exhortatur: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.1 — Tertio, Josephus refert, quod templo secundo vastato, auditæ sunt voces angelorum ibi dicentium: Transeamus ab his sedibus.
Ad idem pertinet quod apud Jeremiam angeli dicunt:2 Curavimus Babylonem, et non est sanata; derelinquamus eam.
Et per Isaiam loquitur Deus de Synagoga:3 Auferam sepem ejus, et erit in direptionem.
Ubi per sepem intelligit Glossa auxilia angelorum. In Evangelio item Nazaræorum narratur, quod tempore dominicæ passionis auditæ sunt in aere voces angelorum clamantium: Transeamus ab his sedibus. Ergo angeli tunc reliquerunt filios perversissimæ Synagogæ. — In Vitas quoque Patrum habetur, qualiter quidam vir sanctus vidit angelos sanctos cum indignatione ab illis recedere qui inania loquebantur. Rursus, S. Bernardus in suis sermonibus in-
Ad hoc respondet Albertus:4 Angelus nunquam sic recedit a custodito, nec eum quamdiu vivit ita relinquit, quin aliquem effectum custodiæ exerceat circa ipsum. Dicitur autem aliquando relinquere hominem, quantum ad illum effectum qui est conversio a peccato, aut similem. Nihilo minus semper facit quod in se est, et retinet hominem, ne toties et tam graviter cadat ut caderet si custodem angelum non haberet. Et per hanc distinctionem solvuntur objecta pro utraque parte inducta. Hæc Albertus in Summa. Et eadem in libro de IV Coæquævis.
Udalricus demum his consonans: Angelus (ait) custos, quum divinæ providentiæ sit minister et exsecutor, quæ providentia nunquam deserit nos omnino, nunquam deserit eum cui est deputatus, sed deserit et non deserit eum, sicut et Deus. Simpliciter autem Deus non deserit quemquam, quia redigeretur in nihilum: sed deserit quantum ad quosdam effectus, ut dum aliquem pro sua utilitate aut pro suorum exigentia meritorum tribulari permittit, aut cadere in peccatum, juxta illud secundo Paralipomenon: Si dereliqueritis eum, derelinquet vos.5 Sic angeli nunquam deserunt exsistentes in vita hac, ita ut nullum providentiæ effectum ei exhibeant; sed quantum ad aliquorum operum subtractionem, ex Dei voluntate, ut quod non juvant in periculis et adversis. Nec hinc credendum, quod angelus semper localiter sit cum sibi commisso; sed per efficaciam suæ virtutis semper est præsens: quoniam imprimit fortes ac stabiles illuminationum et affectionum impressiones, quibus homo a malis spiritualibus præservatur, et ad bona disponitur. Atque ex illuminatione divina cognoscit quando sit opportunitas promovendi hominem sibi commissum in prosperitate temporali aut spirituali: sicque ascendit et descendit. — Quumque virtus ejus motiva, sit virtus substantiæ immaterialis, operatio ejus est secundum modum substantiæ a qua fluit. Unde quia substantia spiritualis non est proportionata spatio medii localis, quia non habet quantitatem nec principium quantitatis in sua natura: ideo dum movetur, venit quidem de extremo in extremum per medium, non commensurando se medio, nec partes spatii numerando; sed virtute medio improportionata movetur, vincendo medium impetu spiritus sui, ita quod quantitas medii non est ei quantitas, sed ut indivisibile punctum. Aliter enim non veniret æque velociter de cœlo in terram, et de una parte terræ ad aliam: quod falsum est. Eadem itaque velocitate per spatium quodcumque movetur: quod patet ex hoc quod subito in locis operatur diversis, ut patet multoties in Scripturis. Sic ergo movetur, quod in uno nunc est in termino a quo, et in alio in medio, atque in tertio in termino ad quem. Non autem movetur in tempore, etc. Hæc Udalricus.
Hoc est quod loquitur Thomas: Angelorum custodia quum sit quædam exsecutio divinæ providentiæ, oportet idem esse judicium de utroque. Divina autem providentia nunquam hominem relinquit ex toto, licet magis provideat uni quam alteri. Inde et oculi Domini super justos, quibus adeo perfecte providet, quod omnia cooperantur eis in bonum.67 In quibus etiam angelus quandoque tam fortem facit impressionem seu dispositionem, quod manet ad tempus notabile: ut dum aliquis semel multum devote orat, per plures dies remanet inde devotior. Sicque angelus quamvis non semper sit præsens, potest semper custodire. Et quamvis angelus sciret sibi commissum esse præscitum, attamen posset eum a multis malis retrahere, et ad quædam bona inducere. Hæc Thomas in Scripto.
Eadem scribit in prima parte Summæ, quæstione centesima tertiadecima. Ubi et addit: Quamvis angelus interdum derelinquat hominem loco, non tamen effectu custodiæ.8 Nam et in cœlo exsistens, quid circa hominem agatur agnoscit; nec indiget mora temporis ad motum localem, sed statim potest adesse.
Denique Petrus: Duplex est (inquit) custodia angelorum. Una generalis totius alicujus communitatis: et hæc aliquando deserit communitatem. Unde dicitur, quod Michael, qui fuit Synagogæ præpositus, factus est Ecclesiæ princeps:9 secutus est enim Ecclesiam primitivam ex Judæis in quibus remanserat fides patrum. Alia est custodia specialis personæ cujuslibet: quæ non deserit simpliciter, etc., ut supra. Hæc Petrus.
Porro Richardus: Quidam (ait) dixerunt, quod angelus interdum deserit custoditum, dum scilicet se videt circa illum non posse proficere, quemadmodum medicus deserit ægrum de cujus curatione desperat: sicut et angelus malus, quum ita perfecte ab homine victus est, quod se putat non amplius posse illi nocere, recedit et omittit eum impugnare. — Alia est opinio probabilior atque communior, quod nunquam in toto deserit hominem custodia angeli sui, quia semper potest ei prodesse in aliquo: quod non potest medicus in quolibet ægro. Angelus quoque malus, nisi sit ita perfecte victus ab homine, quod æstimat se non posse illum retrahere ab aliquo bono, non totaliter recedit ab eo. His alludit quod in libro de Deo Socratis Apuleius asserit : Hic quem dico (videlicet angelus custos) prorsus custoditor, singularis præfectus, domesticus speculator, proprius curator, intimus cognitor, assiduus observator, individuus arbiter, inseparabilis testis, improbator malorum, approbator bonorum. Hæc Richardus.
Insuper Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo, sequitur primam illam quam narrat Richardus opinionem : Puto, inquiens, quod quum aliquis adeo fuerit purificatus atque purgatus, quod jam ascendit ad statum Thronorum, et habet prudentiam spiritus oculatam ante et retro, instar animalium Apocalypsis et Ezechielis; quæ, inquam, prudentia se habeat ad modum ancillæ ostiariæ, nullum penitus motum illicitum permittentis intrare, sed dicentis, Pepigi fœdus cum oculis meis, ne cogitarem quidem de virgine :101112 tunc habet in tali statu plenam victoriam de diabolo, tuncque verum est quod diabolus eum desinit infestare. Hæc Antisiodorensis.
Sed quum dicat Scriptura, Justus septies cadit in die;13 itemque, Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus;14 et rursus, In multis offendimus omnes :15 non videtur quod diabolus in toto recedat ab aliquo, præsertim quum mens humana ad distractiones sit prona, nec immobilitata in cogitationibus bonis, potissime quum et sanctus fateatur Bernardus : Puto quod qui clausit cœlum oratione, non clausit animum a cogitatione, id est Elias, qui utique fuit vir excellenter heroicus. Imo et beatissimi Apostoli, quamvis recepta plenitudine Spiritus Sancti non peccaverunt deinceps mortaliter, attamen venialiter peccaverunt, sicut et gloriosus princeps eorum in Antiochia judaizando, ita quod Paulo teste, reprehensibilis erat.16 Hinc non apparet quod aliquis viatorum in hac vita sit talis, quod diabolus desperet se posse aliquid in ipso lucrari. Unde et beatissimo Martino adstitit in extremis. Propter quod loquitur Augustinus: Persevera usque in finem, quia tentatio perseverat usque in finem. Usque in quem finem? Quousque finias vitam. Attamen interdum ad horam fugit diabolus : sicut in Vitaspatrum legitur de duobus præelectis juvenibus eremitis, quorum uni non audebat appropinquare diabolus, quia ad quemlibet versum Psalmorum exivit flamma ignis in cœlum ex ore ipsius. — Dicit etiam Augustinus : In infinitum ferventior est angelus bonus ad custodiendum, quam angelus malus ad obsistendum. Quo declaratur, quod angelus custos non recedit in toto.
At vero Alexander concordat : Multiplex (dicens) est effectus angeli custodientis circa animam hominis custoditi. Unus est quoad potentiam speculativam, videlicet illuminare eamdem quoad quædam occulta : et quoad istum effectum, angelus interdum recedit, sicque recessit a Zacharia, quia non semper tangit neque illuminat corda Prophetarum.17 Alius effectus ejus est quoad vim motivam. Et iste est quadruplex, utpote : profici in bonum gratiæ, non labi in malum culpæ, a malo resurgere, non in tantum malum nec toties cadere ut caderet homo sine custodia illa. Et aliquem horum actuum, præcipue quartum, angelus usque in finem exercet circa custoditum. — Nec obstat quod loquitur Augustinus : Angelos sanctos repellimus, dum eorum consilio non acquiescimus, et videntes se operam perdere, dicunt, Relinquamus eum;18 et quod ait Hieronymus : Infructuosa est anima quæ non habet Deum hospitem neque præsidium angelorum; itemque, Quotiescumque humana fragilitas suæ relinquitur imbecillitati, Dei et angelorum auxilium ab ea recedit. Recedunt enim quoad aliquem effectum. Hæc Alexander.
Præterea Bonaventura diffuse hic scribit : Communiter, inquiens, a doctoribus tenetur, quod angelus non relinquit obstinatos omnino quamdiu sunt viatores. Non tamen custodit eos tam diligenter ut justos aut mediocriter malos : ideo dicitur eos quodam modo deserere.
Hoc autem potest diversimode explicari.
III Reg. XVII, 1.
Nam custodiri hominem ab angelo, dupliciter potest intelligi, puta, secundum habitum, et secundum actum. Dixeruntque aliqui, quod angelus deserit obstinatum, quantum ad actum custodiendi, non quantum ad habitum: quia paratus est subvenire, si viderit illum se ad viam veritatis disponere. Sed istud non sufficit, quoniam nemo est ita obstinatus, quin angelus possit ei aliquod custodiæ beneficium impertiri. — Hinc alii dicunt, quod duplex est angelicæ custodiæ actus: unus respectu corporis, consistens in repulsione hostis, ne opprimat corpora; alter respectu animæ, ne hostis pervertat eam. Efficacia primi actus consistit in angelo; efficacia vero actus secundi, non solum in angelo sed et in nobis consistit. Quantum ad primum actum, angelus hominem non relinquit usque ad mortem, quia non sinit eum a diabolo opprimi aut occidi, nisi aliud exigat æquitas divini judicii. Sed quantum ad actum secundum, quum actus illius efficacia sit non solum in angelo, sed et partim in nobis, subtrahit custodiæ suæ beneficium ab his circa quos videt se frustra exerceri. Verumtamen, quum custodia angelica magis respiciat animam quam corpus, non apparet probabile quod angelus omnem actum custodiæ subtrahat respectu animæ. — Hinc alii verius dicunt, quod effectus angelicæ custodiæ est tam respectu boni acquirendi aut conservandi, quam respectu mali devitandi aut minuendi. Et quantum ad istum actum respectu mali, angelus bonus non deserit hominem obstinatum: imo semper pro posse retrahit eum, ne ruat in pejus. Quantum autem ad actum respectu boni, deserit obstinatos, nec Antichristum custodiet. — Hæc Bonaventura.
Postremo Parisiensis secunda parte de Universo super his tractans diffuse: Quoniam, ait, hucusque pervenit investigatio ista, ut dixerim quosdam ex beatissimis istis spiritibus esse rectores inferiorum rerumque humanarum, ostendam tibi qualiter patuit istud. Et dico, quod primo per
A Hebræorum Prophetas, in quorum uno, puta Daniele, fit mentio de principe Persarum, et principe Græcorum, et Michael, qui insinuatur ibi princeps exsistere Judæorum.19 Plato autem et omnes Platonici ex ejus doctrina senserunt, quod beatis spiritibus credita sit cura et gubernatio generis humani.20 Plebs quoque Christianorum ex verbis legislatoris sui hoc tenet, dicentis: Angeli eorum, etc. — Quod et rationabiliter potest probari. Naturalis namque pietas atque dilectio est inter homines mutua, naturalis etiam amor honestatis compositionisque vitæ, per quem unusquisque paterfamilias ad hoc tendit, ut componantur mores, et decoretur vita familiæ suæ. In forinsecos quoque ostendit hanc pietatem et caritatem, commonens eos atque corripiens pro peccatis. Quanto plus in sanctis angelis est pietas hæc et ista dilectio? Utique tanto plus, quanto in donis naturæ ac gratiæ sunt nobiliores. Si ergo natura humana non sustinet homines bonos in præsenti miseria a gubernatione et correptione hominum abstinere: quanto magis illa nobilissima angelorum natura ac copiosissima gratia, ferventissima caritas ac intima pietas, non sinet angelos abstinere a communicatione consilii atque auxilii in creaturas rationales, quas vident assidue crudelissimorum ac fallacissimorum dæmonum dentes incidere? Amplius, sicut hominibus dantur homines rectores et custodes contra visibiles hostes, ita ad divinæ providentiæ spectat perfectionem, ut contra invisibiles inimicos invisibilibus custodibus angelis sanctissimis muniantur: præsertim quum homines defectuosi, mortales, non sufficiant hominibus fragilibus sibi similibus pro custodia atque regimine, nec valeant sibi commissis ubique adesse, imo calliditatibus, violentiis ac viribus invisibilium hostium nequaquam sua virtute valeant reluctancei aut prævalere. et correptione hominum abstinere: quanto magis illa nobilissima angelorum natura ac copiosissima gratia, ferventissima caritas ac intima pietas, non sinet angelos abstinere a communicatione consilii atque auxilii in creaturas rationales, quas vident assidue crudelissimorum ac fallacissimorum dæmonum dentes incidere? Amplius, sicut hominibus dantur homines rectores et custodes contra visibiles hostes, ita ad divinæ providentiæ spectat perfectionem, ut contra invisibiles inimicos invisibilibus custodibus angelis sanctissimis muniantur: præsertim quum homines defectuosi, mortales, non sufficiant hominibus fragilibus sibi similibus pro custodia atque regimine, nec valeant sibi commissis ubique adesse, imo calliditatibus, violentiis ac viribus invisibilium hostium nequaquam sua virtute valeant reluctancei aut prævalere.
Quumque bella et clades, persecutiones, damna, ægritudines et mortes hominum, ex occultis et justissimis Dei judiciis propter innumerabiles hominum utilitates in hoc mundo contingunt, non est angelorum negligentiis imputandum, quod nunc una gens, nunc alia, datur in pestem et gladium. Quemadmodum enim ex justissimo Dei judicio exercitus Ægyptiorum in mari Rubro submersus est, et totum genus humanum universali diluvio, octo exceptis, exstinctum est;2122 ita in multitudine hominum aut paucitate, et plerumque in uno homine, accidit, ex causis et utilitatibus quas novit solus inspector omnium et curator altissimus.23 Nec angeli constituti sunt hominum custodes, ut justis Dei resistant judiciis. Stultus ergo sermo est dicentium: Quare princeps seu custos angelicus permisit urbem aut gentem aut hominem illum sic destrui, aut justum tam injuste occidi? Eadem ratione angeli non semper resistunt sævientibus in innocentes, nisi in tantum ut non pro voto sæviant. Et quoniam mors justorum, præsertim pro fide atque justitia tolerata, tam pretiosa et meritoria est coram Deo, constat quod Deus supergloriosus ac angeli etiam illos custodiunt et defendunt quos permittunt occidi.
Verum circa hæc objici potest, quia si angelorum officium est homines informare, et ad Dei cultum inducere, cur tot nationes et regna in impiissimos errores cadere et manere perpessi sint et nuncusque permittant? Quumque officium custodiendi instruendique homines injunctum sit eis non nisi propter Dei gloriam et honorem, hominumque salutem, cur tantas contumelias Creatoris et tantas hominum pernicies et spirituales strages ac clades non impediant nec avertant? Nempe quum tam grandis sit eorum sapientia ac potestas, nequaquam contra eas stare valerent imbecillitas hominum atque fatuitas, si ipsi contra hæc mala impenderent quidquid possent. — Sed ad hæc solutio est, quia justo Dei judicio accidunt ista, quum gentes exhibeant se ipsas indociles; neque cogendæ sunt, nec solo terrore inducendæ ad fidem. Et sicut per Osee prophetam locutus est Deus, Quia tu scientiam repulisti, repellam et ego te ne sacerdotio fungaris mihi;24 sic et in novo legitur Testamento, quod Apostolum et suos coadjutores non permisit Spiritus Sanctus prædicare ad tempus in Asia. Quid igitur mirum, si et angelos sanctos non sinat Creator impiissimis revelare salubria et secreta, præsertim quum et Dominus ipse in Evangelio prædicatoribus suis præcipiat, Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras spargere ante porcos:2526 evidenter ostendens sacram doctrinam non esse communicandam caninis hominibus aut porcinis, utpote, his qui sacris oblatrant doctoribus, eosque dentibus, id est verbis maledictis, persequuntur, vel his quibus sola spurcitia vitiorum sapit. Denique tanta est in quibusdam nationibus horribilitas, abominabilitas ac fæculentia vitiorum, quod angeli sancti eorum cohabitationem abominantur ac horrent. Unde et dixisse interdum leguntur: Transeamus ex his sedibus.
C Præterea de angelorum custodiis dico, quod sicut civitatibus adhibentur custodes contra incendia, et pædagogi pueris contra ruinas, nutrices quoque infantibus contra aquam et ignem ac porcos, et medici ægris ad curandum et visitandum; his quatuor modis angeli sancti impendunt custodiam hominibus, præsertim electis. Quibus dormientibus, excubant tanquam fidelissimi vigiles, et etiam contra corporalia nocumenta protegunt illos; maxime autem solliciti sunt a vitiorum atque libidinum incendio refrigerare et eruere eos. Ad instar quoque pædagogi dirigunt sibi commissos, ne offendant, scandalizentur, lædantur. Similiter tanquam nutrices spiritualiter alunt creditos suæ custodiæ, illustrando, hortando, et a spiritualibus ac corporalibus aquæ ac ignis periculis eruunt; atque ut piissimi medici spiritualiter et corporaliter sanant dispositive.
D Postremo sancti et sapientissimi angeli isti custodes nostri omnia juxta Dei propositum exsequentes, ejusque beneplacito omnia operantes, interdum quosdam puniunt peccatores, et deteriores illis non gelorum diminuatur : ergo et inde tristantur. puniunt : eo quod deteriores justo Dei judicio reservantur æternis suppliciis; alii tanquam minus rei, per temporales adversitates ac pœnas pie et paternaliter castigantur ac reducuntur. — Hæc Guillelmus.
Footnotes
-
Jacob. IV, 7. ↩
-
Jer. LI, 9. ↩
-
Is. V, 5. ↩
-
Summ. th. 2ª part. q. 36. ↩
-
II Par. XV, 2. ↩
-
Rom. viii, 28. ↩
-
Ps. xxxiii, 16. ↩
-
art. 6 ad 3um. ↩
-
Dan. x, 21. ↩
-
Job XXXI, 1. ↩
-
Ezech. I, 18. ↩
-
Apoc. IV, 6; ↩
-
Prov. XXIV, 16. ↩
-
I Joann. I, 8. ↩
-
Jacob. III, 2. ↩
-
Galat. II, 11. ↩
-
Zach. IV, 1. ↩
-
Jer. II, 9. ↩
-
Dan. x, 20, 21. ↩
-
Matth. xviii, 10. ↩
-
Gen. vu, 23; ↩
-
Exod. xiv, 23-28. ↩
-
1 Petr. vii, 20. ↩
-
Osee iv, 6. ↩
-
Matth. vii, 6. ↩
-
Act. xvi, 6, 7. ↩
Chapter 114 of 271