Skip to the text

Quæstio 5

Quinto quæritur, An inter angelos sanctos sint pugna atque discordia.

Videtur quod non. Primo, quoniam inter eos est summa pax, caritas et concordia, sicut vera et plena requirit beatitudo, juxta illud : Qui posuit fines tuos pacem.1 — Secundo, inter angelos est tranquillissima prælatio, et in omni causa concordant in Deo.

In contrarium est quod Danieli angelus sanctus testatur :2 Princeps Persarum restitit mihi viginti et uno diebus.3 Itemque, Quatuor venti cœli pugnabant.4 Per quos, secundum Glossam, designantur quatuor angelicæ potestates, quatuor principalibus regnis prælatæ.

Circa hoc scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo : Jeremias prophetaverat populum Israel a Babylonica captivitate liberandum mox septuaginta annis completis.5 Quos Daniel sciens impletos, oravit pro liberatione populi sui.6 Cui angelus dixit tempus esse impletum, orationemque ejus esse exaudiendam; et addidit : Princeps Persarum (id est angelus ille de ordine Principatus, ut dicitur, præsidens regno Persarum) restitit mihi. Sicque videtur inter angelos illos sanctos fuisse discordia. Ad quod dicimus, quod nihil aliud fuit illa resistentia nisi quod angelus Persarum revelavit angelo Danielis, quum esset eo superior, aliquid esse sibi revelatum quod non angelo loquenti ad Danielem : revelavit, inquam, ei ipsum velle contrarium ejus quod Deus volebat; et ille acquievit, voluntatemque suam divinæ supposuit voluntati. Voluit autem princeps Persarum nondum liberari Judæos, ut cessaret odium Persarum adversus eos, quos ipsi per se fuerant aliquando persecuti. Et forte ipse erat Archangelus, et ei revelaverat Deus Judæos nondum plene purgatos : quod tamen non revelaverat angelo Danielis, qui erat de simplicibus angelis. Hæc Antisiodorensis.

Cujus responsio est obscura, et continens quædam incerta, videlicet, quod angelus Danieli apparens et loquens, fuit de simplicibus angelis, quum in libro Danielis legatur Gabriel exstitisse, juxta illud in Daniele : Ecce vir Gabriel stetit coram me, etc. Dan. ix, 21.

Porro Thomas planius pleniusque respondens : Verba (inquit) hæc Danielis, ex quibus tota hæc difficultas exorta est, a Sanctis diversimode exponuntur. Hieronymus namque ait, quod princeps ille Persarum resistens liberationi Israeliticæ plebis, fuit angelus malus, Persis prælatus : quemadmodum enim unicuique homini datur ad exercitium unus angelus bonus et alter malus, sic singulis gentibus duo angeli præponuntur, unus bonus, alter malus. Sed in hoc non est dubitatio minor. Constat enim, quod angelus loquens Danieli, exstitit bonus. Quomodo ergo tot diebus efficaciter ei restitisset angelus malus, nisi causam haberet justam? Quam si habuisset, etiam possibile fuit multo plus resistentiam illam fieri per angelum bonum. Ideo cum B. Gregorio est dicendum, quod uterque angelus fuit bonus : quod etiam magis consonat litteræ, quæ in eadem locutionis serie principem Persarum nominat, et Michaelem principem Judæorum, quem constat esse angelum sanctum.

Hæc autem pugna secundum Gregorium ita est intelligenda.7 Quum Dei judicia sint abyssus multa, profunditatem judiciorum ejus angeli sancti comprehendere nequeunt : ideo quid unicuique genti aut homini debeatur secundum dispositionem divinam, non semper intelligunt, nisi eis desuper reveletur. In diversis vero gentibus merita inveniuntur diversa, secundum quorum diversitatem videtur quod una gens debeat alteri esse subjecta, vel ab ejus dominio liberari. Sicque in Judæis tunc fuit : quoniam Danielis oratio, quantum in se erat, liberationem populi Israel merebatur; sed peccata plebis illius, et item utilitas quam faciebat in regno Persarum, quia per eam notitia veri Dei diffundebatur in regno Persarum, erant in contrarium. Quumque unusquisque angelus secundum suum officium, ad divinæ sapentiæ examen referebat merita sibi subditorum, ideo contrariorum relatio meritorum per diversos angelos facta, divinam sententiam præstolantes, pugna angelorum vocatur: quorum concordatio est in perceptione divinæ sententiæ seu illuminationis supernæ, per quam de divina voluntate docentur. Hoc quippe concorditer volunt, quod percipiunt Deum velle. Unde dicitur in Job: Deus facit concordiam in sublimibus suis.8 Diversitas autem opinionum non repugnat amicitiæ neque concordiæ, sed solum diversitas voluntatum. Hinc talis pugna, quæ est secundum judicia ex diversis meritis sumpta, non obstat unitati caritatis, quum voluntas eorum sit una, ut scilicet divina providentia expleatur. — Hæc Thomas in Scripto.

Quocirca pensandum, quod B. Hieronymus verba illa Danielis valde humiliter ac sobrie exponit sine assertione incauta.9 Unde et Thomas in parte prima Summæ, quæstione centesima tertiadecima, expositionem Hieronymi non improbat:10 Hieronymus, inquiens, principem regni Persarum dicit fuisse angelum qui se opposuit liberationi Judæorum, pro quibus Daniel orabat, Gabriele preces ejus Deo præsentante. Hæc vero resistentia ita poterat feri, quod princeps aliquis dæmonum Judæos in Persidem ductos ad peccatum induxerat, per quod impedimentum fiebat exauditionis orationum Danielis. Secundum Gregorium vero septimodecimo Moralium, princeps ille Persarum fuit angelus bonus, etc., ut supra. Hæc Thomas in Summa.

At vero Petrus: Inter bonos angelos, ait, nunquam est repugnantia neque discordia proprie sumpta: attamen secundum considerationes diversas potest esse inter eos diversa apprehensio de eodem, non tamen contraria definitio seu determinatio. Diversitas autem illa inter angelos diversarum provinciarum ex tribus contingit. Primum est ignorantia sententiæ divini judicii. Secundum est diversitas et quasi contrarietas meritorum. Tertium est consultatio angelorum super hac varietate, et præstolatio divinæ sententiæ, etc., ut supra in Thoma. quanto plus distant ab eo, tanto magis distant inter se, et quo amplius ei propinquant, tanto plus inter se uniuntur. Propter quod quinto de Divinis nominibus capitulo, S. Dionysius egressionem creaturarum a Deo comparat exitui linearum a centro, quia quo lineæ plus elongantur a centro, tanto plus distant ab invicem, et illæ partes quæ centro sunt propinquiores, sunt propinquiores inter se, et ubi junguntur centro, junguntur inter se. Quumque angeli sancti sint Deo beatifice et immediate conjuncti, sunt et inter se perfectissime per amorem uniti: quod non esset, si inter se haberent discordiam. Pugna ergo eorum non nisi metaphorice dicitur pugna, etc., ut supra. Hæc Richardus. immediate conjuncti, sunt et inter se perfectissime per amorem uniti: quod non esset, si inter se haberent discordiam. Pugna ergo eorum non nisi metaphorice dicitur pugna, etc., ut supra. Hæc Richardus.

Concordat Albertus: Non est, inquiens, inter angelos ex custodia contradictio, nec prælium. Non enim hæc contradicunt: populum esse liberandum propter preces Prophetarum, et non esse adhuc liberandum, eo quod nondum satis sit castigatus. Hinc super illud beati Job, Qui facit concordiam in sublimibus suis, ait Gregorius:11 Sublimes spiritus gentibus principantes, nequaquam pro agentibus injusta decertant, sed eorum facta juste judicantes examinant; quumque uniuscujusque gentis culpa aut justitia ad supernæ curiæ consilium ducitur, ejusdem gentis præpositus obtinuisse in certamine aut non obtinuisse perhibetur: quorum tamen omnium una victoria est, sui super se opificis summa voluntas, quam dum super se semper adspiciunt, quod obtinere nequeunt, nunquam volunt. Recte ergo dicitur, quod angeli sancti contra se veniunt, quando subjectarum sibi gentium merita contradicunt. Hæc Albertus in secunda parte Summæ. Idem libro de IV Coæquævis.

Udalricus demum : Ex carentia (inquit) judiciorum Dei, videntur interdum angeli discordare. Circa quod dicimus, quod voluntates angelorum possunt materialiter discordare, puta in volito, non autem formaliter, id est in ratione volitorum; quoniam omnes volunt quod justum est, et quod Deo placere cognoscunt. — Liberatio vero Judæorum de captivitate, justa fuit, propter promissionem qua Deus per Jeremiam promisit eos septuaginta annis elapsis redimere, et propter sanctorum, præsertim Danielis, preces et merita.12 Propter quod in Zacharia angelus interpellans pro Israel dixit : Iste septuagesimus annus est.13 Alia ratione justum fuit ut diutius captivi manerent, propter peccata eorum in ipsa captivitate commissa, præcipue quoniam alienigenas duxerunt uxores : a quibus uxoribus et peccatis nondum fuerunt separati neque purgati; sed post reditum factum est hoc in Judæa, ut patet in Esdra. Hæc Udalricus.14

Qui etiam scribit hic : Hieronymus dicit angelos de quibus dicitur in Daniele, fuisse principes malos : de quibus ad Corinthios Apostolus, Sapientiam loquimur non principum sæculi hujus.15 Sed hoc est contra id quod sequitur ibi, quod ipse princeps venit propter orationem Danielis, et Daniel vocat eum dominum, et confortavit D Danielem.16 — Circa hæc verba Udalrici dico, quod Hieronymus super Danielem, per principem Persarum principemque Græcorum, intelligit spiritus malos; spiritum vero qui venit ad Danielem, et eum confortavit, docuit et erexit, intelligit spiritum bonum, ut patet in ejus commentario super Danielem.

Responsio demum Alexandri consonat Thomæ, et tota sententialiter continetur in præinductis.

Footnotes

  1. Ps. cxlvii, 14. ↩

  2. Dan. x, 13. ↩

  3. Ibid. x, 13. ↩

  4. Dan. vii, 2. ↩

  5. Jer. xxv, 11; xxix, 10. ↩

  6. Dan. ix, x. ↩

  7. Ps. xxxv, 7. ↩

  8. Job xxv, 2. ↩

  9. Dan. x, 13. ↩

  10. art. 8. ↩

  11. Job xxv, 2. ↩

  12. Jer. xxix, 10. ↩

  13. Zach. 1, 12. ↩

  14. 1 Esdr. x. ↩

  15. 1 Cor. 11, 6. ↩

  16. Dan. x, 12, 16-19. ↩

Chapter 116 of 271