Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum omnia corporalia sint simul creata. Et in hac quæstione multa comprehenduntur, videlicet an creata sint simul seu uno et eodem instanti quantum ad materiam et formam substantialem, an etiam quantum ad formas accidentales. Quocirca se ingerit quæstio, an materia possit esse seu stare nuda, et utrum omnium corporalium rerum sit una materia.

Quod autem omnia simul creata sint, probatur primo per illud Ecclesiastici: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul.1 — Secundo, Deus est infinitæ potentiæ in agendo, similiter infinitæ sapientiæ in disponendo, infinitæ quoque bonitatis seu benevolentiæ in complendo seu perficiendo. Ergo in instanti cuncta creavit, distinxit et ordinavit, complevit seu perfecit: infinitæ quippe potentiæ competit agere in instanti; sic et infinitæ sapientiæ convenit in instanti distinguere. — Tertio, supersublimis Deus omnia condidit, ut in eis sua repræsentetur resplendeatque perfectio. Sed in hoc omnipotentia atque immensa sapientia ejus ac perfectio infinita magis innotescit ac relucet, si dicatur omnia simul creasse, distinxisse et ornasse, quam si per intervalla dierum. — Quarto, opus correspondet suo factori. Ergo superperfectissimo Deo competebat producere opus perfectum, distinctum, ornatum; non confusum, informe, incompletum. Unde et

Epist. viii.

Ovidius in Deuteronomio habetur :2 Dei perfecta sunt opera. — Quinto, ordo est optimum quid in rebus, ut D. Dionysius protestatur. Ergo Deus universum in suo ordine condidit primum, alioqui opus imperfectissimum plasmasset. — Sexto, ponere res esse creatas per intervalla dierum, poeticum esse videtur et fabulis consonans poetarum quæ ita dixerunt, sicut in Metamorphosi legitur :

Ante mare et terras, et quod tegit omnia cœlum, Unus erat toto naturæ vultus in orbe, Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles, etc.3

Septimo, non decuit Deum lucis opus producere tenebrosum, neque a tenebris inchoare : ergo in exordio condidit lucidam creaturam. — Octavo, supra, secunda distinctione inductum est, quod substantiæ immateriales separatæ et res corporales sunt simul productæ : ergo potius corporalia cuncta, quum magis ab invicem distent immaterialia et materialia, quam unum materiale ab alio. — Nono, si Deus dicatur corporalia condidisse per temporis intervalla, oportet fateri quod opus cujuslibet diei produxit in ipsius diei exordio seu primo instanti. Cur ergo non statim post instans primum continuavit et prosecution est opus suum ? Numquid in primo momento lassatus est et repausavit ?

In contrarium est sacra scriptura Geneseos, cujus scripturæ major est auctoritas, quam omnis intellectus humani perspicacitas : sed in illa scriptura apertissime describitur artifex summus per intervalla sex dierum creasse mundum sensibilem.4 — Præterea conveniens esse videtur, a distanti in distans et ab imperfecto ad perfectum procedere : ergo condecens fuit res primo imperfectas produci, deinde distingui atque ornari. — In hoc quoque clarissime elucescit, Deum adorandum ac superliberrimum, non de necessitate naturæ, sed liberali ac libera emanatione, omnia produxisse.

Ad hoc Thomas in Scripto : Pertinentia

A (inquit) ad fidem, duplicia sunt. Quædam namque per se sunt de substantia fidei, ut Deum esse unum in essentia et trinum in personis, et hujusmodi : in quibus nulli licet aliter opinari. Quædam vero per accidens tantum, in quantum videlicet in Scriptura traduntur, quam fides præsupponit Spiritu Sancto dictante esse conscriptam; quæ et sine periculo possunt ignorari ab his qui Scripturas scire non obligantur : ut sunt historialia multa. Et in his etiam Sancti interdum diversa senserunt, Scripturam diversimode exponentes.

Sic itaque circa principium mundi aliquid ad substantiam fidei pertinet, utpote mundum per creationem a Deo cœpisse, nec æternaliter exstitisse : quod Sancti concorditer fassi sunt. Porro quo modo ac ordine factus sit, non spectat ad fidem nisi per accidens, in quantum in Scriptura traditur, cujus veritatem Sancti salvantes, eamdem diversimode exposuerunt. Augustinus etenim vult in ipso creationis principio quasdam res per species suas fuisse distinctas in propria natura, ut angelos, corpora cœlestia et elementa, et prima rerum individua; alia vero, in rationibus seminалиbus tantum, ut animalia, plantas et homines : quæ omnia postmodum in naturis propriis sunt distincta illo opere quo post senarium illorum dierum Deus naturam prius conditam administrat. De quo opere ait Salvator :5 Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Vult igitur Augustinus in distinctione rerum non esse attendendum ordinem temporis, sed naturæ atque doctrinæ. Naturæ, sicut sonus præcedit cantum : sicque quæ naturaliter priora sunt, prius facta commemorantur, ut terra prius quam animalia, et aqua prius quam pisces, sicque de aliis. Ordine quoque doctrinæ, ut patet in docentibus geometriam : quamvis enim partes figuræ sine ordine temporis figuram constituant, tamen geometria docet constitutionem fieri protrahendo lineam post lineam. Et hoc fuit exemplum Platonis, ut dicitur primo Cœli et mundi. Ita et Moyses rudem populum de mundi creatione informans, divisit per partes quæ simul sunt facta. Porro Gregorius, (Beda) et alii ponunt ordinem temporis in rerum distinctione servatum. Et positio ista communior est, et litteræ quoad superficiem ejus, consonantior esse videtur. Prima vero est rationabilior, atque a derisione infidelium Scripturam sacram magis defendens : quod secundum Augustinum super Genesim libro primo, valde est observandum, ut scilicet Scripturæ a fidelibus sic exponantur, quod ab infidelibus non irrideantur. Ideo ista opinionio amplius mihi placet. Utraque tamen potest teneri.

Sicque secundum Gregorium, omnia dicuntur simul creata per substantiam materiæ, non per speciem formæ. — Conformiter secundum istam opinionem, in rerum creatione non solum debuit manifestari Dei potentia, sed et sapientia ejus, quæ requirebat ut quæ sunt priora ordine naturæ, prius instituerentur. — Similiter respondetur quod hoc ordini sapientiæ magis conveniebat, quod in rerum productione ab imperfectione ad perfectionem paulatim procederetur, quemadmodum in operatione naturali videmus. — Simili modo dicendum, quod Dei perfecta sunt opera, non statim in exordio, sed opportuno tempore.6 Nam sicut creatura non habet esse ex se, ita nec perfectionem : hinc ad ostendendum utrumque, voluit Deus ut creatura prius non esset, deinde fieret imperfecta, postmodumque perfecta. — Unde et ordinem indidit Deus rebus per intervalla dierum, quantum ad ordinis complementum. — Hæc demum expositio a fabulis poetarum satis dissentit, sicut patebit : tamen quantum ad id quod in dictis poetarum verum est, illis concordat. — Postremo, quamvis materialia magis distant ab immaterialibus quam materialia ab invicem, saltem quantum ad aliqua, tamen quia materia præcedit natura compositum, idcirco ut ordo temporis ordini naturæ correspondeat, prius facta sunt materialia quoad materiæ substantiam, deinde distincta per formas. — Producto quoque opere cujuslibet diei in primo instanti, distulit Deus opus sequens non quasi lassatus, sed ut unicuique rerum distinctioni dies unus specialis ac proprius responderet.

Qui autem vult aliam sequi opinionem, dicet quod expositio Augustini non derogat Scripturarum veritati nec fidei, et quod magis decuit Deum simul producere opus completum quam successive. — Hæc Thomas in Scripto : quæ et infra clarius innotescent.

Porro in prima parte Summæ, quæstione sexagesima sexta, ubi quærit, utrum informitas materiæ præcesserit tempore ejus formationem, conatur prætactas opiniones quodammodo concordare :7 Diversæ, inquiens, circa hoc sunt opiniones Sanctorum. Augustinus enim tenet quod non. Basilius vero, Ambrosius et Chrysostomus senserunt quod sic. Et quamvis opiniones hæ videantur contrariæ, parum tamen ab invicem differunt : quoniam Augustinus sumit informitatem materiæ pro carentia omnis formæ; sicque informitas materiæ non potuit tempore ejus formationem præcedere, quum omne esse actuale sit a forma. Nec potest dici quod materia habuit primo aliquam formam communem, et postea supervenerunt ei formæ speciales diversæ quibus distincta sit : quia hoc esset incidere in errorem antiquorum philosophorum, dicentium materiam primam esse corpus in actu, ut ignem, aerem, aquam, vel aliquod medium; sicque generari et fieri non esset nisi alterari, ut probat Philosophus libro de Generatione, quia præcedens forma substantialis daret esse simpliciter seu esse substantiale. Oportet ergo quod materia fuerit primo creata sub formis distinctis, nec informitas ejus suam formationem præcesserit tempore.

Alii vero Sancti accipiunt informitatem materiæ, non prout excludit omnem formam, sed formositatem atque decorem nunc apparentem in creatura corporea : sicque opinantur quod informitas materiæ elementum : quæ secundum eos, fuit inpræcessit tempore formationem ipsius. Et secundum hoc quantum ad aliquid Augustinus cum eis concordat, et quoad aliquid discordat, ut infra patebit. Et quantum ex littera Genesis accipi potest, triplex formositas deerat, propter quod creatura corporalis dicebatur informis. Deerat quippe toti corpori diaphano quod dicitur cœlum, pulchritudo lucis :8 unde dicitur quod tenebræ erant super faciem abyssi. Terræ quoque deerat duplex pulchritudo. Una quam habet ex hoc quod est aquis discooperta : propterea dicitur, Terra erat inanis seu invisibilis; quoniam corporali conspectui apparere non poterat. Alia quam habet ex hoc quod est herbis ac plantis ornata ; ideo dicitur quod erat vacua, vel incomposita, secundum aliam translationem, id est non decorata. Sicque quum præmisisset duas naturas creatas, videlicet cœlum et terram, informitatem cœli expressit per hoc quod dixit, Tenebræ erant super faciem abyssi, prout aer sub cœlo includitur; informitatemque terræ, dicendo, Terra erat inanis et vacua.

Ibidem.

Ibidem, juxta LXX.

Præterea, dum dicitur, In principio creavit Deus cœlum et terram, terra aliter ab Augustino et ab aliis Sanctis accipitur.9 Augustinus enim nomine terræ et aquæ dicit significari materiam primam, quam Moyses rudi populo significare nequivit, nisi nominibus rerum eis notarum. Propter quod sub multiplici similitudine exprimit eam, non vocans eam tantum terram aut aquam, ne videatur materia prima secundum veritatem esse terra vel aqua. Habet tamen similitudinem cum terra, in quantum subsidet formis, et cum aqua, in quantum apta est formari formis diversis. Secundum hoc ergo dicitur terra inanis et vacua, seu invisibilis et incomposita, quia materia per formam cognoscitur. Hinc in se considerata, dicitur invisibilis seu inanis, et ejus potentialitas per formam repletur : propter quod Plato materiam dixit locum.

Alii vero Sancti per terram intelligunt elementum : quæ secundum eos, fuit informis modo præfato. Nec Sancti hi incidunt antiquorum philosophorum errorem, qui posuerunt in materia confusionem quæ omnem excludit distinctionem, præter hoc quod Anaxagoras posuit solum intellectum distinctum atque immixtum. Sed ante opus distinctionis Scriptura ponit distinctionem multiplicem. Primo quidem, cœli et terræ : in quo ostenditur distinctio etiam secundum materiam, ut infra dicetur. Unde ait : In principio creavit Deus cœlum et terram.10 Secundo, distinctionem elementorum quantum ad formas suas substantiales, per hoc quod nominat terram et aquam. Aerem vero et ignem non nominat, quoniam rudibus quibus loquebatur, non fuit tam manifestum ignem et aerem esse corpora, sicut terram et aquam: quamvis Plato aerem intellexerit significari per hoc quod dicitur, Spiritus Domini, quia etiam aer spiritus dicitur; ignem vero intellexerit significari per cœlum, quod dixit igneæ esse (quantum ad stellas) naturæ, ut recitat libro de Civitate Augustinus. Sed Rabbi Moyses in aliis cum Platone concordans, dicit ignem significari per tenebras, quia in propria sphæra non lucet. Convenientius tamen videtur quod dictum est prius, quoniam Spiritus Domini in Scripturis non nisi pro Spiritu Sancto consuevit poni : qui aquis dicitur superferri, non corporaliter, sed sicut voluntas artificis superfertur materiæ quam vult formare. Demum distinctio tertia significatur secundum situm quo terra erat sub aqua, et aer, qui est tenebrarum subjectum, super aquas, per hoc quod dicitur, Tenebræ erant super faciem abyssi. — Hæc Thomas in Summa.

Concordat Petrus; et addit qualiter secundum Augustinum intelligenda sit distinctio sex dierum : quod infra pandetur.

Richardus quoque pro majori parte concordans : Aliqui, inquit, dixerunt materiam fuisse creatam sub formis completis, et quod omnia corpora sub cœlo empyreo a sua creatione simul fuerunt confusa. Quæ

Summ. th. 2ª part. q. 44. opinio irrationabilis comprobatur : quia duci, respondens : De hoc, inquit, diversificati sunt Sancti. Augustinus etenim dixit quod omnia simul facta sunt in forma atque materia secundum genera et species sicut nunc sunt. Idem videntur sentire Damascenus Gregoriusque Nyssenus, dicentes quod de singulis speciebus animalium duo perfecta secundum speciem et sexum primo creavit Deus, ex quibus alia propagarentur. Aliis vero Sanctis, sicut Hieronymo, Gregorio, et eorum sequacibus, potius visum est, quod Deus primo creavit confusam materiam elementorum et elementatorum, atque ex illa per distinctionem et ornatum secundum species et genera res formavit sicut adhuc sunt. Et utrumque catholicum est, quamvis secunda ista positio magis consonet litteræ.11 Nihilo minus expositio et sententia Augustini probabilior mihi videtur. Non enim apparet ratio assignabilis, quum Deus quamlibet creaturam creaverit verbo et in instanti seu primo momento suæ diei, quid in toto residuo diei illius fecisset : ideo dicimus quod uno et eodem instanti cuncta condidit et complevit. Verum, ut loquitur Augustinus, quod simul factum est, simul explicari nequivit : ideo Moyses posuit volumina sex dierum, per quæ notaretur naturarum creatarum distinctio et ornatus.

Ego autem æstimo, quod quamvis materia cœli empyrei creata fuit sub forma completa, materia tamen corporum aliorum non fuit creata sub forma completa ; sed partes illius molis contentæ sub cœlo empyreo, creatæ fuerunt sub formis incompletis illorum corporum quæ postea de partibus illis sunt facta per intervalla sex dierum. Quæ opinio magis placere videtur Magistro in littera, et Hugoni prima parte de Sacramentis, quo ait : In forma confusionis primo materialiter omnia corpora simul et semel creata sunt, et in forma dispositionis postmodum per intervalla sex dierum ordinata. Gregorius quoque su- Job xI, 10. per illud Job, Ecce Behemoth quem feci tecum, testatur quod simul exstitit per substantiam materiæ, non simul apparuit per speciem formæ. Idem sequitur Beda et doctores communiter, et magis consonat litteræ. — Hæc Richardus. De cujus opinione quid sentiendum sit infra clarescit.

Præterea Albertus ad dubium istud, utrum conveniebat corporalem creaturam primo in massa confusa et informi produci, respondens : De hoc, inquit, diversificati sunt Sancti. Augustinus etenim dixit quod omnia simul facta sunt in forma atque materia secundum genera et species sicut nunc sunt.12 Idem videntur sentire Damascenus Gregoriusque Nyssenus, dicentes quod de singulis speciebus animalium duo perfecta secundum speciem et sexum primo creavit Deus, ex quibus alia propagarentur. Aliis vero Sanctis, sicut Hieronymo, Gregorio, et eorum sequacibus, potius visum est, quod Deus primo creavit confusam materiam elementorum et elementatorum, atque ex illa per distinctionem et ornatum secundum species et genera res formavit sicut adhuc sunt. Et utrumque catholicum est, quamvis secunda ista positio magis consonet litteræ. Nihilo minus expositio et sententia Augustini probabilior mihi videtur. Non enim apparet ratio assignabilis, quum Deus quamlibet creaturam creaverit verbo et in instanti seu primo momento suæ diei, quid in toto residuo diei illius fecisset : ideo dicimus quod uno et eodem instanti cuncta condidit et complevit. Verum, ut loquitur Augustinus, quod simul factum est, simul explicari nequivit : ideo Moyses posuit volumina sex dierum, per quæ notaretur naturarum creatarum distinctio et ornatus.

Præterea si quæratur, Si omnia Deus creavit in nunc, an hoc fuit nunc æternitatis, vel ævi, aut temporis; respondendum, quod illud non fuit nunc æternitatis, quoniam quidquid est in nunc æternitatis, est æternum, si est in nunc æternitatis ut in mensura adæquata sibi, et non sicut in mensura excedente se. Eadem ratione videtur dicendum, quod non est nunc ævi; sed est nunc quod est principium temporis, a quo continue fluit tempus, et cujus fluxus efficit tempus. Ab illo namque coæva sunt, natura angelica, cœlum empyreum, materia corporalium prima, et tempus. — Hæc Albertus in Summa. Idem in libro de IV Coæquævis, ultima parte, ubi determinat de eis in generali.1314

Concordat Udalricus in Summa sua, libro quarto: Materiam, inquiens, primo esse creatam ante omnia corporalia secundum suas species et virtutes completa, asserunt concorditer omnes doctores, quoniam hoc expresse legitur in Genesi, quo scribitur: In principio creavit Deus cœlum et terram. Nempe quum id quod Moyses primo nominat terram, postea vocet aquam et abyssum, constat quod hoc nomine non intelligit terram proprie dictam, quæ est elementum;15 sed metaphorice per ipsam intelligit informem materiam: quam vocat terram, propter informitatem, quoniam inter omnia elementa terra minus habet formalitatis. Aquam quoque appellat eamdem propter potentiam ad formam, quoniam aqua bene receptibilis est. Abyssum etiam vocat eam propter indeterminabilitatem suæ potentiæ: quoniam nunquam tam fortiter et perfecte per formam perficitur, quin adhuc sit in potentia ad alias formas.

Verumtamen in horum specificatione Sancti dissentiunt. Hieronymus enim, Gregorius, Beda, ac alii multi, textui Genesis simpliciter incumbentes, contemnunt omnem scientiam quæ se erigit contra scientiam Dei traditam nobis spiritu prophetali per Moysen. Dicunt ergo materiam primo esse creatam non penitus sine omni forma substantiali; sed materiam illam intelligunt cuncta simplicia elementa constituentia hunc mundum sensibilem, utpote quatuor elementa nobis nota, et quintum corpus, quod a Philosopho nuncupatur quintum elementum et quinta essentia: non ideo quod veniat in compositionem generabilium, sed quoniam est de integritate mundi sensibilis. Vocantur autem omnia hæc materia per similitudinem, in quantum adhuc erant in potentia ad suas figuras et qualitates virtutesque naturales. Hi ergo distinguunt triplex opus, videlicet creationis, distinctionis, atque ornatus.

II Cor. x, 5.

Verum his omnibus solita sua subtilitate obviat Augustinus, dicens omnia secundum distinctas suas species simul esse creata in quibus universi consistit integritas, scilicet angelos, cœlos, elementa, perfectorumque animalium prima individua, ac hominem primum. Alia vero quæ ex istis principiis sufficienter causantur, ut animalia imperfecta et plantas, dicit tunc esse creata in potentia causarum seminalium: quæ post processerunt ex causis istis de potentia in actum. Propter quod in Genesi dicitur Deus fecisse omne virgultum agri, puta causaliter, antequam oriretur in terra actualiter.16 Sicque intelligitur illud: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul.17

Ecce tactæ sunt duæ opiniones, estque ostensum nullam earum esse contrariam fidei. Verumtamen illa quæ ponit creaturas per intervalla dierum distinctas, continet aliquid quod est ad magnam indecentiam fidei sanctæ, secundum quod per ipsam Scriptura non solum contra rationem exponitur, sed etiam ita ridiculosum errorem antiquorum philosophorum renovare videtur, quod fides derisibilis apud infideles efficitur. Quod secundum Augustinum valde cavendum est:18 aliter poneremus coram cæco offendiculum, contra legem divinam;19 et contra Evangelium, daremus sanctum canibus, provocando eos ad oblatrandum;20 nec parati essemus omni poscenti nos reddere rationem de ea quæ in nobis est, fide et spe. Incidit enim Scriptura, secundum illam expositionem, in errorem vulgatum apud imperitos philosophos Epicureos, qui ex uno confuso mixto res in esse dixerunt procedere. Sic quippe dixerunt Anaxagoras, Empedocles, Democritus et Leucippus, in tantum quod Ovidius quoque hunc errorem metro cecinit, dicens:

Ante mare et terras, et quod tegit omnia cœlum, Unus erat toto naturæ vultus in orbe, Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles.

Et hic error in philosophia satis est reprobatus, quia nec omnia commiscibilia sunt, nec poni potest causa naturalis cur movens movet illa mixta ex confusione ad determinatum esse nunc et non prius, quum tamen omne illud quod in natura non semper eodem modo est, habeat causam suæ diversitatis, eo quod in natura nihil est inordinatum: et hæc est ratio Aristotelis octavo Physicorum. — Quod vero prædictus sensus sit contra rationem, patet ex omnibus quæ supra de mundi inceptione diximus contra rationes Philosophi adstruentes mundi æternitatem. Illæ etenim rationes rationabiliter nequeunt solvi, ponendo successivam mundi productionem. Sequeretur etiam, corpora cœlestia non esse naturaliter incorruptibilia. Insuper multa ponuntur in illa opinione quæ rationis nil habent, utpote, cur confusio illa processerit ab operante per sapientiam, cujus est ordinare potius atque distinguere; et cur Deus prius creavit naturas rerum, et non dedit eis suas naturales virtutes; cur etiam Deus, qui lux est, non statim in principio lucem creavit; et square Deus successive produxerit universum, quod eadem facilitate potuit totum simul producere. Itaque ex his motivis opinioni Augustini consentio. — Hæc Udalricus.

Cujus dicta videntur potius audenter quam sapienter prolata. Nempe si expositio illa Sanctorum continet aliquid ad magnam fidei indecentiam pertinens, sequitur quod absolute sit falsa: quoniam fides christiana nil prorsus indecentiæ docet, tradit aut continet, quum sit supernaturalis radius Sapientiæ increatæ. Quod si falsa consistit, nequaquam catholica est. Amplius, ut ait Anselmus, in Scripturis ac fide minimum inconveniens seu indecens, est impossibile absolute. Et hoc ipsum in scriptis super Sententias et alibi, frequenter allegat Albertus. Si ergo sensus ille Sanctorum inconvenientiam indecentiamve includit, impossibilis est et falsus, nequaquam catholicus. Insuper, secundum Augustinum et alios Sanctos, quamvis ea quæ fidei sunt, sint supra rationem, non tamen sunt contra rationem. Si ergo expositio illa Sanctorum censetur catholica, non est irrationabilis nec rationi contraria.

Nec verum est quod expositio illa renovat ridiculosum antiquorum philosophorum errorem; nec incidit in eumdem, ut supra jam patuit partim. Et nunc addo quod philosophi illi imperiti Epicurei dixerunt materiam esse totam rerum substantiam:21 quod expositio illa refutat, asserendo res primo productas sub substantialibus formis specificis, quamvis nondum quantum ad accidentalia sua distinctis. Nec verum est quod causa seu ratio nequeat assignari cur Deus omnipotens movit res ex illo confuso esse ad esse determinatum tunc et non ante: imo hujus ratio est jam tacta, videlicet, ut cuilibet diei suum opus corresponderet, similiter unicuique operum generi suus dies.22 Ceterorum quoque motivorum et objectorum Udalrici solutiones et rationes nunc traditæ sunt, aut infra ponentur. Nec ista rerum successiva productio fuit inordinata, quum naturale sit ex imperfectione ad perfectiora gradatim ascendere. Si vero Creator altissimus reliquisset creata omnino in tali confusione, inordinatum fuisset. Nec ex ista expositione sequitur rationes Aristotelis solvi non posse: quia et ista opinio dicit creatum illud confusum, ab æterna et invariabili Dei voluntate simplici emanatione fluxisse. Unde juxta Aristotelis debilia, imo revera debilissima argumenta, non sequitur motum fuisse ante primum motum, nec tempus ante exordium temporis. Si autem sancti Patres dixissent illud chaos confusum, ab æterno fuisse aut æternaliter fluitasse, inciderent philosophorum errores, et argumenta Philosophi contra eos aliquid apparentiæ seu efficaciæ sortirentur. Hæc breviter tetigisse sufficiat, quæ diffusius prosequi non esset difficile.

Itaque in hac tam ardua fidei sacræ materia, loquendum est sine temeraria assertione, et consentiendum opinative uni expositioni sine alterius derogatione. Subjicienda quoque est ratio auctoritati divinæ, nec increatæ Sapientiæ sensus irreve-

Rom.xi,34. renter est discutiendus. Quis enim cognovit sensum Domini? Quæ omnia beatus et disertissimus Augustinus in sua tunc nova et speciali expositione servavit. Et quamvis expositio sua subtilior rationabiliorque putetur, alia tamen expositio exstat securior, utpote divinæ Scripturæ conformior. Nec in veteri Testamento aliquis doctorum Mosaicæ legis invenitur ita ut Augustinus exposuisse, sed potius secuti sunt litteram. Intentio tamen Augustini exstitit pia, unde et merito excusatur.

Denique quod paulo ante ex Alberto inductum est, quod Damascenus et Gregorius Nyssenus Augustino concordant, dicendo omnia simul distincte producta, non videtur certum, præsertim quum libro secundo, capitulo primo, Damascenus affirmet:23 In principio, sicut ait Scriptura, ab aquis terra velabatur et inornata erat, divinaque jussione proprium suscepit ornatum, omnimodis herbis et plantis pulchra effecta. In quibus (ni fallor) verbis insinuat Damascenus, terram primo in sua creatione fuisse aquis opertam et inornatam, deinde Deo præcipiente fecundam.

Præterea Bonaventura primo hic sciscitatur, utrum materia corporalium creata sit in omnimoda possibilitate, id est absque omni forma. Et respondet: De materia contingit loqui dupliciter: primo, secundum quod exsistit in natura; secundo, prout consideratur ab anima. Primo modo materia nunquam est præter locum et tempus, nec potest informis exsistere per privationem omnis formæ, quum omne esse sit a forma. Secundo modo potest considerari informis, sive per privationem formæ distinctæ, sive per privationem etiam omnis formæ: quia materia secundum essentiam sui est informis per possibilitatem omnimodam; dumque sic consideratur, ipsa formarum capacitas seu possibilitas est ei pro forma. Hæc Bonaventura.

Qui quærit secundo, utrum materia illa producta sit in actualitate perfecta, hoc est sub formis distinctis. Respondet: Quidam Sancti in hac quæstione magis secuti sunt theologicam viam, trahentes rationem ad ea quæ fidei sunt. Quidam vero, inter quos præcipuus est Augustinus, magis secuti sunt viam philosophicam, ponendo ea quæ videntur rationi plus consona. Quumque videatur rationabilius a summa potentia omnia simul produci, moraque temporis interjacentis nullius videatur utilitatis aut necessitatis, dixerunt omnia simul distincte producta. Quæ expositio fuit multum rationabilis et subtilis.

B Verumtamen, quia ad hanc positionem videtur intellectus Scripturæ distrahi, et securius magisque meritorium est, intellectum nostrum omnino Scripturæ supponere, quam ipsam aliquo modo distrahere; hinc alii doctores communiter, tam qui præcesserunt quam qui secuti sunt Augustinum, sic intellexerunt et exposuerunt Scripturam, sicut textus sonare videtur. Hanc positionem, quamvis minus rationabilis appareat, non est irrationabile sustinere. Nam quamvis ratio non percipiat ejus congruitatem secundum quod suæ considerationi innititur, percipit tamen eam prout sub lumine fidei captivatur. Est enim hujus successivæ formationis et distinctionis ratio quadruplex, utpote litteralis, moralis, allegorica, et anagogica. — Litteralis, in hoc quod Deus non tantum facere intendit quantum potest, sed et tantum communicare creaturæ quantum potest recipere. Unde quum possit beatitudinem absque meritis dare, vult tamen quod eam mereamur. Sic quum possit statim materiam perficere, maluit tamen eam sub quadam informitate imperfectioneque facere, ut ex sua imperfectione quasi materia ad Deum clamaret ut ipsam perficeret. Et hoc idem voluit per senarium dierum differre, ut in ipsa perfectione numeri simul ostenderetur perfectio universi. Senarius quippe est numerus perfectus, quoniam constat ex omnibus suis partibus aliquotis, ita quod nec deficit nec excrescit. Partes vero aliquotæ dicuntur, quæ sumptæ aliquoties, reddunt totum. — Ratio moralis, ut in hoc homo erudiatur, quod sicut materia corporea per se ipsam exstat informis, tuncque formatur dum divina bonitas ejus informitati tribuit formam; sic anima formari non potest per bonitatem, nisi Deus per gratiam suam infundat eamdem. Cui etiam numerus senarius attestatur quod tempus est merendi per universum tempus vitæ præsentis, quatenus postmodum detur homini quies, quia non pervenitur ad perfectionem meriti usque ad consummationem gratiæ finalis, post quam nulla sequitur vespera: ideo dies septimus non habet assignatum vespere in Scriptura. — Porro allegorica ratio est, quia ut Augustinus aperte ostendit, in prima illa mundi constitutione quæ per senarium est distincta, totum spatium decursus mundi præsentis secundum sex ætates præsignatur: ut primus dies primæ ætati respondeat, secundus secundæ, sicque deinceps, prout plane adaptat super Genesim Augustinus.

— Anagogica ratio est, ut in illa dierum distinctione intelligatur cognitionis perfectio in angelica natura beatificata, ut plane ostendit Augustinus super Genesim ad litteram quasi per totum. Ideo vocat expositionem illam, ad litteram, quoniam expositionem istam, quam alii reputabant anagogicam, dicit Moysen legislatorem intendisse ad litteram. Nihil tamen asserendo dicit ibidem, sed modo inquisitorio procedere se testatur. Atque ut patet ex ejus intentione, potius voluit intellectum ex Scriptura elicere ex quo Scriptura non posset a viris philosophicis irrideri, nec propter superficiem textus posset aliquis philosophia imbutus a fidei veritate ac susceptione retardari, quemadmodum ipse aliquando fuerat retardatus: magis, inquam, quam intellectum principalem exponere quem ibi habuit legislator.

Consequenter quærit hic Doctor, utrum materia illa corporalium creata sit sub aliqua formarum diversitate. Respondet: Quidam dixerunt, quod materia illa dicta sit chaos propter contrarietatem multitudinemque formarum quæ erant in partibus ejus, ita quod partes illæ non distinguebantur ab invicem secundum loca determinata, nec ita proportionaliter invicem jungebantur ut ex eis resultaret aliquod mixtum completum. Ideo erat ibi mixtio quædam, non proportionis, sed confusionis; et sicut non erat ibi mixtio proportionalis, ita nec erat ibi regularis actio, imo cujusdam pugnæ confusio, ita ut calida pugnarent cum frigidis, et humida cum siccis, sicque recte posset materia illa chaos vocari. Verum hic modus ponendi magis poeticus quam philosophicus reputatur, quoniam magis sequitur imaginationis fictionem quam rationem, quum secundum istam positionem ponantur elementa materiam sic productam naturaliter præcedere: quod nec rationi consonat nec Scripturæ.

Idcirco est alia positio rationabilior, quod materia illa producta est sub aliqua forma, sed illa non erat forma completa, nec dans materiæ esse completum: ideo non sic formavit, quin materia adhuc diceretur informis; nec appetitum materiæ adeo finiebat, quin adhuc materia aliam formam appeteret: ideo forma illa dispositio erat ad formas ulteriores. Et quia ad multas formas materia illa informis appetitum et inclinationem habebat, ideo quamvis illa forma non habebat in se diversas naturas, tamen materia in partibus suis diversis quamdam diversitatem habuit imperfectam, non ex actibus diversis completis, sed magis ex appetitibus variis: ideo commixta dicitur et confusa. Cujus est exemplum in embryone, quod actu habet unam formam et quamdam massæ carnis figuram; illa tamen dispositio est ad diversas membrorum figurationes. Attamen istud non est penitus simile, quoniam forma illa non erat tantæ actualitatis ut est forma embryonis, nec in tanta propinquitate ad eductionem formarum sequentium ut forma embryonis ad formationem membrorum. Forma namque embryonis exsistit visibilis, atque per vim naturæ ad perfectionem perducitur; illa vero materia sub tali forma incomposita fuit et invisibilis, et sola divina virtute ad formas sequentes ducibilis. Hinc propter imperfectionem formæ illius, materia illa appellatur informis; et propter indeterminatum multarum appetitum formarum, confusa dicitur et permixta. — Hæc Bonaventura. p. 6 C'.24

Verum ista est opinio quam Thomas, sicut jam patuit, specialiter reprobat, quam et Richardus nominat phantasiam.

Præterea Alexander circa hæc multa quærit, et tandem sequitur Augustinum, perhibens omnia facta in eodem nunc : dicitque illud nunc fuisse nunc ævi, non temporis, atque in ipso simul esse creata distincte invisibilia ac visibilia.

Henricus demum Quodlibeto sexto, quæstione ultima, qua inquirit, utrum elementa sint distincta per corpora cœlestia, parum tangit de ista materia elementorum, dicens : Ordo ac dispositio non est a cœlo, sed immediate a Deo, sive in primo instanti creationis mundi, sive per intervalla dierum, ut narrat scriptura Geneseos. Unde ne errandi occasionem accipere posset humana temeritas si Scriptura narraret primo factum cœlum, deinde elementa, pronuntiat ea simul creata, quum ait, In principio creavit Deus cœlum et terram : nomine terræ, naturam omnium quatuor elementorum designans. Juxta quem modum dicit in Hexaemeron Ambrosius : Scriptura describit terræ nascentia esse facta tertio die, quum tamen sol, luna et stellæ legantur quarto die producta, ne si prius sol, luna et sidera, per quorum virtutem terræ nascentia crescunt, facta describerentur, procreatio terræ nascentium illis possit adscribi. — Hæc Henricus. In quibus non determinat, an omnia sint simul distincte producta, an non.

Porro Thomas de Argentina magis sentire conspicitur, quod simul producta sint et distincta, dicendo : Deus dupliciter operatur : aliqua mediante natura, et hæc communiter fiunt successive; aliqua per se immediate, ut res creare, peccata divittere, gratiamque infundere : et talia in instanti fiunt perfecte, quum Deus sit potestatis penitus infinitæ. Quumque primordiales res non produxerit mediante natura, sed immediate per se, videtur posse dici, quod in instanti fecerit eas perfectas et completas, tam in materia quam in forma. Hæc ille. — Idem Hannibal.

Præterea Guillelmus prima parte libri de Universo : Ordo (ait) naturæ est ordo creationis, ut quæ priora sunt natura, intelligantur esse priora creatione seu prius creata. Quumque extrema in omni contrarietate priora sint aliis, cœlumque ultimum et terra sint extrema inter omnia mundi corpora atque contraria, primo utique sunt creata. Ideo scriptum est : In Gen. 1, 1. principio creavit Deus cœlum et terram, hoc est ante corpora alia. Hinc quædam narrationes propheticæ sunt conclusiones philosophicæ, ut est illud Prophetæ :25 Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Itemque illud : Dixit Deus, Fiat Gen. 1, 3. lux; et facta est lux. Hæc autem narratio, In principio creavit Deus cœlum et terram, ex conclusionibus multis est aggregata. Quarum prima est, Deum esse : cujus declaratio ad primam spectat philosophiam. Alia conclusio est, cœlum et terram esse creata : et hanc declarat naturalis scientia. Tertia est, cœlum et terram inter corporalia primo creata esse : cujus probatio est prætacta, quoniam idem est ordo creationis quorumcumque, qui est esse sive essentiæ eorumdem; quoniam idem est ordo finium, et viarum quæ ducunt ad fines. Porro esse et essentia ita se habent ad creationem seu generationem, ut finis ad viam suam. Declaratur quoque idem ordo, id est prioritas creationis cœli et terræ, per hoc quod idem est ordo actuum et potentiarum. Qui autem est ordo potentialitatum, idem est et exituum de illis; et qui est ordo exituum, est et actuum sive effectuum. Quumque creatio et generatio exitus sint de potentia in actum, et de potentialitate in effectum essendi, manifestum est quod quorum actus seu actualitates sunt primi, eorum exitus de potentialitate sunt primi. Quum ergo cœlum et terra necessario prima sint, utpote extrema inter corporalia, constat quod primi sint eorum exitus seu productiones. Quarta conclusio est, cœlum et terram a nullo posse aut potuisse creari, nisi a Deo. Quod sic probatur. Si non esset lux nisi solaris, non esset lucere nisi ab illa. Sic quum non sit esse primum per se et independens nisi Deus, non potest esse aliquod esse aliud nisi ab ipso. Sic igitur imaginare Creatorem in universo, ut radiantissimam lucem, et ipsum esse universi ut latissimam ipsius radiositatem et circumfulgentiam in omnibus et super omnia expansam.

Verum nunc perscrutandum est, utrum subito vel per partes cœlum (quod est citra cœlum empyreum) et terra creata sint, et utrum aliqua alia sint simul creata cum eis, hoc est eadem die vel hora seu puncto, et quæ ac quot sint illa. Itaque dico quod si inter cœlum illud et terram non essent aliqua intermedia corpora, vacuum esset. Ergo cum cœlo illo et terra simul creatum est aliquod medium unum aut plura. Et quidam dicunt hoc esse quatuor elementa; alii, materiam quatuor elementorum confusam, tanquam massam indistinctam, superioremque partem ejus revolutione cœli esse calefactam et exsiccatam ac subtiliatam, et sic generatum esse ignem elementarem, cœlo lunari contiguum; secundam vero ejusdem materiæ partem dicunt eodem motu cœli subtiliatam et calefactam, non exsiccatam, sed humidam remansisse, sicque aerem procreatum; tertiam autem massæ illius partem, ob ejus majorem a cœlo elongationem, minus subtiliatam nec calefactam, idcirco ex ea factam aquam elementarem; terram vero creatam fuisse ac remansisse in ea grossitie in qua est, aut resedisse in fundo mundi istius tanquam omnium fæcem elementorum, generatamque esse subtiliorum separatione a communi massa. Sed istis difficile est salvare reliquam partem scri-

Apturæ in Genesi, quæ videtur asserere cœlum esse creatum in medio aquarum; ipsi vero non ponunt aquas esse supra lunam, imo omnia elementa esse sub illa.

Denique, quum cœlum empyreum sit quietissimum, terra quoque præ ceteris elementis quieta sit, imo quoad se totam omnino immobilis, sequitur quod cœlum ex sua natura mobilissimum, sit in distantia æquali inter duo illa extrema, id est in medio eorumdem, sicut ait Scriptura: Fiat firmamentum in medio aquarum.26 Totam etenim massam seu molem quæ fuit inter cœlum empyreum et terram, sapientes Christianorum ac Hebræorum dixerunt aquam vocari sive abyssum, aut etiam aliquando terram. Scriptura demum nominat eam abyssum propter profunditatem et confusionem, insinuatque totum fuisse aquam a terra usque ad cœlum empyreum, atque in medio tantæ aquæ factum esse cœlum, quod nuncupat firmamentum.27 De igne vero et aere generationibusque eorum, nullam videtur Scriptura facere mentionem, quamvis quidam ex philosophis Hebræorum somniaverunt, per Spiritum Domini aerem designari, quia in lingua eorum pro spiritu, habetur ventus, quasi ventum opinaretur Propheta esse aerem motum: quod et in libro Meteororum improbatur.

De hac materia scribit hic doctor diffuse, sequens superficiem litteræ, dicendo cœlos ex aqua constare ac factos in medio aquæ, ac conservari in aquis quæ sunt supra cœlos, quemadmodum pisces facti ex aquis inferioribus conservantur in eis, prout hæc infra plenius exprimentur. Tenet quoque quod per intervalla dierum sint facta, et in substantialibus formis, saltem quibusdam, distincta.

Footnotes

  1. Eccli. XVIII, 1. ↩

  2. Deut. xxxii, 4. ↩

  3. quæst. 1. ↩

  4. Gen. 1. ↩

  5. Joann. v, 17. ↩

  6. Deut. xxxii, 4. ↩

  7. art. 1. ↩

  8. Gen. 1, 2. ↩

  9. Ibid. 1. ↩

  10. Gen. 1, 1. ↩

  11. Gen. 1. ↩

  12. Ibid. 1, 20-31. ↩

  13. q. 46. ↩

  14. q. 44. ↩

  15. Ibid. 2. ↩

  16. Gen. ii, 5. ↩

  17. Eccl. xviii, 1. ↩

  18. Lev. xix, 14. ↩

  19. Matth. vii, 6. ↩

  20. I Petr. iii, 15. ↩

  21. p. 7 A'. ↩

  22. p. 6 A'. ↩

  23. p. 8 A'. ↩

  24. p. 8 A. ↩

  25. Ps. xxxii, 9. ↩

  26. Gen. 1, 6. ↩

  27. Ibid. 2. ↩

Chapter 119 of 271