Quæstio 5
Consequenter quæritur, An secundum expositionem Augustini salvetur sex dierum distinctio.
Videtur quod non, quoniam dies ex sua ratione dicit successionem temporalem et temporis partem, et continet mane, meridiem, vesperam : quæ in spirituali die, de qua loquitur Augustinus, non inveniuntur ad litteram, sed metaphorice, mystice, et per adaptationem.
Ad hoc Alexander respondet : Lux illa fuit irradiatio super intellectum angelicum ad cognoscendum: vel in Verbo, et sic diceretur mane; vel in proprio genere, sicque vespere vocaretur. Istæ vero irradiationes distinguuntur secundum operata. In opere namque distinctionis erat triplex distinctio: una lucis a tenebris; alia aquarum superiorum ab inferioribus; tertia inferiorum ab arida. Et ita tria sunt operata, et secundum ea tres dies. Similiter in ornatu erant tria, puta ornatus cœli, ornatus aeris et aquæ, et ornatus terræ. Sicque sunt alii dies tres. Septimus autem dies determinatur secundum conservationem rerum factarum, quia non solum oportet producere, sed etiam conservare. Hæc Alexander.
Denique de his Thomas diffusius ac clarius loquens: Illi (ait) sex dies, secundum Augustinum, sunt unus dies simul præsentatus sex rerum distinctionibus, secundum quas numeratur; quemadmodum unum Verbum est quo omnia facta sunt, scilicet Filius Dei, quamvis sæpe legatur: Dixit Deus. Et sicut opera illa salvantur in universis sequentibus quæ ex ipsis propagantur operatione naturæ, ita illi sex dies manent in tota successione temporis. Natura quippe angelica intellectualis est, et lux est; et si proprie lux est, oportet ut ejus illustratio dies vocetur. Angelica autem natura in prima rerum conditione cognitionem earum accepit, sicque lux intellectus ejus rebus creatis præsentabatur in quantum cognoscebantur; unde ipsa cognitio rerum dicitur dies, atque secundum diversa genera ac ordinem cognitorum dies illi distinguuntur ac ordinantur: ut in prima die intelligatur formatio spiritualis creaturæ ad Verbum seu ad ejus imitationem; in secunda die formatio creaturæ corporeæ quantum ad ejus partem superiorem, quæ dicitur firmamentum; in tertia die quantum ad partem inferiorem, videlicet terræ et aquæ ac aeris sibi vicini; in quarta die superior pars, scilicet firmamentum ornatur; in quinta inferior pars, quoad aquam et aerem; in sexta quantum ad terram. Quumque Deus sit lux plena, in quo nullæ sunt tenebræ, cognitio Dei plena est lux; creatura vero, ex hoc quod ex nihilo est, tenebras possibilitatis imperfectionisque habet: ideo cognitio qua creatura cognoscitur, tenebris est admixta. Potest autem cognosci dupliciter, puta in Verbo, secundum quod exit ab arte divina: sicque ejus cognitio dicitur matutina; quoniam sicut mane finis est tenebrarum et principium lucis, sic creatura a Verbo principium lucis sumit, quum prius non fuerit. Cognoscitur quoque prout est in propria sua natura exsistens: et talis cognitio dicitur vespertina; quoniam sicut vespera est terminus lucis et tendit in noctem, sic creatura in se exsistens, est terminus operationis Verbi, tanquam facta per Verbum, et de se in tenebras tendens defectionis, etc. (Hæc autem superius dicta dist. IV, q. 4. sunt, ubi de cognitione angelorum matutina ac vespertina tractatum est.)
Hæc demum expositio subtilis et bona est, dummodo dies et lux in spiritualibus proprie, non metaphorice, dicantur. Sed quoniam a plerisque negatur, ideo sustinentes cum Augustino omnia esse simul facta atque per species distincta, dicere possumus quod dies de quibus hic agitur, accipiuntur pro illustratione lucis corporalis; ita tamen quod ordo dierum attendatur secundum ordinem et distinctionem eorum in quæ lux illa corporalis refulget. Itaque lux illa, tam spiritualis quam corporalis potest intelligi. Et si intelligatur corporalis, dies distinguentur secundum diversa illuminata, non secundum tempus illuminationis. Si vero intelligatur lux spiritualis, non est per influentiam luminis ad res creandas, sed per lucis fulgorem ad res cognoscendas. — Præterea species rerum primo habent esse in arte divina, quæ est Verbum æternum: quod significatur quum dicitur, Dixit Deus, Fiat, id est, Verbum genuit, in quo erat ut fieret. Secundo habent esse in intelligentia angelica: quod significatur quum dicitur, Factum est. Tertia esse habent in rebus: quod significatur dum dicitur, Fecit Deus. — Hæc Thomas.
In his doctores satis concordant, quamvis variis verbis eumdem exprimunt sensum. Thomas quoque in prima parte, quæstione septuagesima quarta, plenius super his scripsit, ut suis locis tangetur.
Chapter 123 of 271