Quæstio 3
Modo quærendum est, An omnium corporalium sit una materia, id est univoce dicta seu ejusdem rationis.
Aliqui vero communius quærunt, An omnium spiritualium et corporalium sit una materia. Sed quia superius, tam in isto secundo quam super primum, est declaratum quod in angelis et anima non sit materia proprie dicta, neque univoce cum rebus corporeis; hinc modo præcipue est scrutandum, an omnium corporalium sit una materia.
De alia tamen quæstione paulisper tangendo, sciendum quod Bonaventura circa hoc scribit super tertia distinctione: Circa hanc quæstionem sapientes sapientibus videntur contrarii. Magni etenim ac profundi in theologia philosophiaque clerici, qui eminentius veritatis inquisitores fuerunt, diversificati sunt. Quidam enim posuerunt, quod materia in spiritualibus et corporalibus differt, nec unitatem nisi analogice habet. Alii posuerunt, quod est una per essentiam. — Si autem quis sapienter consideret, videbit quod utraque opinio secundum diversas vias vera loquatur. Ratio namque hujus diversæ positionis fuit diversus modus cognoscendi materiam: quia materia dupliciter scibilis est, utpote per privationem et analogiam. Cognitio per privationem est prius removendo omnem formam, deinde dispositiones ad formas, sicque considerare ipsam essentiam materiæ nudam quasi intelligibilem tenebram. Cognitio vero per analogiam est per consimilem habitudinem. Porro habitudo materiæ est per potentiam, et hæc cognitio est per materiæ comparationem ad formam mediante potentia. Potentia quoque materiæ dupliciter potest comparari ad formam: primo, in quantum materia præbet formæ fulcimentum in ratione entis, sicque considerat eam metaphysicus; aut sub ratione mobilis, et sic considerat eam naturalis.
Itaque considerantes materiam secundum privationem omnis formæ, tam substantialis quam accidentis, dixerunt quod eadem est in spiritualibus et corporalibus secundum essentiam. Si enim ab omnibus formis et ab omnibus accidentibus separetur utraque materia, nulla omnino inter eas diversitas apparebit. Considerantes vero materiam secundum analogiam, videlicet sub ratione potentiæ, in quantum præbet fulcimentum formæ in ratione entis, dixerunt esse eamdem secundum analogiam, quia est ibi consimilis habitudo. Quemadmodum enim materia corporalium sustinet et dat suis formis exsistere atque subsistere, sic materia spiritualium. Est etiam ibi ratio participationis secundum plus et minus. Nam in spiritualibus substat formæ substantiali tantum; in corporibus autem superioribus, formæ substantiali et quantitati; in corporibus vero inferioribus, formæ substantiali et quantitati et contrarietati. Et quia quod pure est in genere substantiæ, plus participat de ratione per se stantis et independentis; quod vero plus accedit ad accidentis naturam, inde plus elongatur; hinc substantiæ spirituales per prius ac verius substantiæ appellantur, deinde corpora superiora, postremo corpora inferiora.
Potest quoque aliter dici, quod dum loquimur de unitate materiæ, loquimur de ea prout ad ipsam stat ultima resolutio principiatorum. Ideo tripliciter possusum loqui de ea, secundum quod tres sunt qui docent resolutionem facere ad principium materiale. Ad materiam namque resolvit naturalis, qui considerat generationem et corruptionem. Ad eam resolvit physicus universalis, qui considerat omne corpus mobile sive secundum situm sive secundum formam. Ad eam resolvit metaphysicus, qui considerat omne ens. Et quilibet horum resolvit secundum ampliationem suæ considerationis. Physicus quippe inferior, qui negotiatur circa generationem et corruptionem, considerat materiam ut est principium generationis et corruptionis: sicque solum est in inferioribus. Quumque omnia illa sint ad invicem transmutabilia, ideo solum dicit generabilium et corruptibilium eamdem esse materiam. Physicus autem superior considerat ipsam naturam mutabilem sive ad situm sive ad formam, videtque omnem passionem in inferioribus et superioribus, per quam mutabilia sunt ad situm, esse a partibilitate mobilis, cujus principium est materia; aut contrarietate, cujus subjectum est ipsa: ideo resolvit ad materiam omnis rei corporalis. Hinc secundum ipsum est eadem materia in corporalibus universis. Porro metaphysicus considerat naturam omnis creaturæ, præsertim substantiæ per se entis, in qua est considerare et actum essendi, quem dat forma, et stabilitatem per se exsistendi, quam præstat id cui ininitur forma, hoc est materia. Quumque per se esse, in spiritualibus et corporalibus dicat communitatem, non æquivocationem, imo communitatem generis ac rei, non analogiæ tantum; ideo oportet recurrere ad principii unitatem. Unde secundum metaphysicum, in omnibus per se entibus est materiæ unitas.
Omnium horum philosophorum consideratio vera est, sed judicant differenter. Physicus namque non dicit eamdem esse materiam nisi in corporalibus, quoniam non pertingit ad considerationem materiæ secundum ejus essentiam, sed solum secundum esse; et absque dubio aliquod esse habet materia in corporalibus, quod non in spiritualibus, et aliquod in corruptibilibus, quod non in incorruptibilibus. Metaphysicus demum non tantum secundum esse, sed et secundum essentiam considerat materiam; quumque omni esse abstracto, non sit reperire, imo nec fingere, diversitatem in materia, ideo dicit esse unam in omnibus per essentiam. — Idcirco dum hanc quæstionem tractat theologus, aut pertractat eam ut naturalis, aut ut metaphysicus: potest etenim ipse accipere omnium modos scientiarum, quum ei deserviant.
Si ut naturalis, dicet non esse eamdem; si ut metaphysicus, dicet eamdem esse secundum essentiam, non secundum esse. Et quoniam nobiliori modo judicat metaphysicus quam inferiores scientiæ, hinc qui posuerunt eamdem in spiritualibus corporalibusque materiam, altius elevati melius judicarunt, quamvis secundum diversas considerationes utrique potuerunt dicere verum. — Hæc Bonaventura.
Insuper quærit ibidem, utrum materia spiritualium et corporalium sit numero una. Respondet: Positio philosophorum et physicorum virorum est, quod materia in quibuscumque consistit, est una numero secundum essentiam, quum secundum se sit pura potentia, nullum habens actum nullamque formam, ergo nullam distinctionem. Hæc ibi. — Quæ recitative induco, quum certum sit materiam quæ est in uno, non esse eamdem numero quæ exsistit in alio; neque essentia unius est essentia alterius. Materia vero omnino abtracta et secundum essentiam suam considerata, ut sic, non est in pluribus: imo soli increatæ divinæ essentiæ proprium est esse eamdem numero in pluribus, ut primo patuit libro.1
Præterea hac duodecima quærit distinctione, utrum cœlestium atque terrestrium corporum sit una materia quantum ad esse. Videtur quod sic, quia quum dicitur, In principio creavit Deus cœlum et terram, secundum expositores communiter nomine terræ intelligitur materia visibilium omnium citra cœlum empyreum: et si exstitit una, habuit aliquam formam. Ergo cœlestia et terrestria ex una materia quoad esse materiæ sunt producta.2 — Dicendum, quod quæstio ista potest dupliter intelligi: primo, de unitate materiæ secundum esse quod habuit ante rerum ex ea productionem; secundo, de unitate materiæ secundum esse suum post productionem rerum ex ea. Primo modo fuit una, quoniam una fuerat moles, unicam habens formam incompletam. Quantum vero ad secundum quæstionis istius intellectum, alia est cœlestium terrestriumque materia, utpote diversis formis completis formata, et corruptibilis ac privationi subjecta sub una forma, non autem sub alia: quod non solum facit diversitatem in materia secundum esse quantum ad actum, imo etiam quantum ad potentiam ad actum ordinatam. Quæ diversitas non est in materia prout formis elementaribus est subjecta. Nempe etsi materia subjecta formis ignis et aeris, habeat aliud et aliud esse actuale, attamen quoniam utrobique subjecta est transmutationi atque privationi, et possibilis ad utrumque, ideo dicuntur materiam unam habere secundum esse. Porro in cœlestibus et inferioribus corporibus non est ita. — Hæc Bonaventura. Cujus responsio procedit secundum præinductam ejus opinionem, qua opinatus est primordialem illam materiam una communi et incompleta forma substantiali tantum fuisse formatam: cujus oppositum est ostensum.
Clectum, alia est cœlestium terrestriumque materia, utpote diversis formis completis formata, et corruptibilis ac privationi subjecta sub una forma, non autem sub alia: quod non solum facit diversitatem in materia secundum esse quantum ad actum, imo etiam quantum ad potentiam ad actum ordinatam. Quæ diversitas non est in materia prout formis elementaribus est subjecta. Nempe etsi materia subjecta formis ignis et aeris, habeat aliud et aliud esse actuale, attamen quoniam utrobique subjecta est transmutationi atque privationi, et possibilis ad utrumque, ideo dicuntur materiam unam habere secundum esse. Porro in cœlestibus et inferioribus corporibus non est ita. — Hæc Bonaventura. Cujus responsio procedit secundum præinductam ejus opinionem, qua opinatus est primordialem illam materiam una communi et incompleta forma substantiali tantum fuisse formatam:3 cujus oppositum est ostensum.
Ibidem addit unum juxta suam positionem notabile: Quadrupliciter, inquiens, potest intelligi unitas materiæ: aut quantum ad ejus essentiam; aut quoad esse incompletum et a completione remotum; aut secundum esse incompletum completi proximum; aut secundum esse suum completum simpliciter. Et juxta hoc distinguitur materia, quod quædam est subjecta formæ substantiali tantum, sicut in angelis; quædam formæ substantiali et quantitati, sicut in cœlestibus corporibus; quædam formæ substantiali, quantitati et contrarietati, ut in elementis; quædam formæ substantiali, quantitati, contrarietati et corruptioni, ut in mixtis, quæ secundum se tota corruptioni obnoxia sunt. Primo modo est eadem materia spiritualium et corporalium; secundo, cœlestium et terrestrium, seu incorruptibilium et corruptibilium; tertio modo, corporum elementarium ad invicem transmutabilium; quarto, corporum specie ac natura similium.
Postremo quærit de illa materia primordiali quantum ad tempus et locum, videlicet quando et ubi fuerit creata. — Et quantum ad tempus, respondet quod ante omnem diem quoad prioritatem ordinis naturæ; sed quoad ordinem durationis seu temporis, diversimode diversi senserunt. Quidam namque dixerunt, quod non fuit aliqua mora inter creationem et distinctionis inceptionem, ita quod statim ut producta est illa materia, facta est et lux, quæ diem causavit, nec ulla fuit intermedia morula. Alii dicunt, quod intererat mora: cui plus consonat expositorum sententia, quamvis de his non sit certitudo omnimoda. — At vero quantum ad secundum, respondet quod primordialis illa materia fuit in loco et habuit situm, pertingens sursum usque ad cœlum empyreum; habuit quoque differentiam in partibus suis secundum suam subtilitatem atque grossitiem semiplenam, positiones etiam secundum sursum et deorsum quodammodo. — Hæc Bonaventura.
Præterea ad hoc, an materia angelorum et corporalium sit unigenea, id est unius rationis, respondet Richardus: Dicunt quidam quod imo, eo modo quo plures annuli facti ex auro dicuntur unigeneam habere naturam, id est in substantialitate consimilem. Quod probant, quoniam libro de Mirabilibus sacræ Scripturæ, primo capitulo, dicitur:4 Ex informi materia quam Deus primo ex nihilo condidit, cunctorum visibilium et intellectualium ac intellectu carentium species multiformes divisit. Sed mihi videtur quod omnium horum non est materia unigenea seu univoce dicta. Materiam enim corporalium sequitur extensio, non aliorum. Materia quoque se habet ad formam sicut potentia passiva ad actum. Differentiæ autem potentiarum sumuntur juxta differentias actuum. Unde quum materia cujuslibet elementi sit in potentia ad formam cujuslibet elementi, dicimus in eis esse materiam univoce. Quumque materia angelorum sit determinata ad formam spiritualem et ei proportionata, nec sit in potentia ad formam aliquam corporalem, non est unigenea materiæ corporalium rerum. — Ad auctoritatem ergo prætactam dicendum, quod ibi accipitur informis materia non tantum pro illa de qua fecit Deus corporalia omnia infra empyreum cœlum contenta, sed etiam largissime pro omni potentiali natura perfectibili forma substantiali. Hinc secundum Philosophum primo de Generatione, illorum tantum est una materia, quæ transmutationem habent ad invicem. Hæc Richardus.
Qui iterum quærit, an angelorum materia sit actualior quam forma corporum quorumcumque. Respondet: Probabiliter dici potest quod imo, quoniam passio intellectualis nobilior est quam quæcumque actio pure corporalis: ergo nobilius est principium passivum substantiæ intellectualis, videlicet ejus materia, quam principium activum cujuscumque substantiæ pure corporalis. Verumtamen alii poterunt opinari, quod si materia illa esset actualior quacumque forma corporali, ex ipsa est materia unigenea seu univoce dicta. Materiam enim corporalium sequitur extensio, non aliorum. Materia quoque se habet ad formam sicut potentia passiva ad actum. Differentiæ autem potentiarum sumuntur juxta differentias actuum. Unde quum materia cujuslibet elementi sit in potentia ad formam cujuslibet elementi, dicimus in eis esse materiam univoce. Quumque materia angelorum sit determinata ad formam spiritualem et ei proportionata, nec sit in potentia ad formam aliquam corporalem, non est unigenea materiæ corporalium rerum. — Ad auctoritatem ergo prætactam dicendum, quod ibi accipitur informis materia non tantum pro illa de qua fecit Deus corporalia omnia infra empyreum cœlum contenta, sed etiam largissime pro omni potentiali natura perfectibili forma substantiali. Hinc secundum Philosophum primo de Generatione, illorum tantum est una materia, quæ transmutationem habent ad invicem. Hæc Richardus. aliquam corporalem, non est unigenea materiæ corporalium rerum. — Ad auctoritatem ergo prætactam dicendum, quod ibi accipitur informis materia non tantum pro illa de qua fecit Deus corporalia omnia infra empyreum cœlum contenta, sed etiam largissime pro omni potentiali natura perfectibili forma substantiali. Hinc secundum Philosophum primo de Generatione, illorum tantum est una materia, quæ transmutationem habent ad invicem. Hæc Richardus.
Qui iterum quærit, an angelorum materia sit actualior quam forma corporum quorumcumque. Respondet: Probabiliter dici potest quod imo, quoniam passio intellectualis nobilior est quam quæcumque actio pure corporalis: ergo nobilius est principium passivum substantiæ intellectualis, videlicet ejus materia, quam principium activum cujuscumque substantiæ pure corporalis. Verumtamen alii poterunt opinari, quod si materia illa esset actualior quacumque forma corporali, ex ipsa et forma ejus non posset unum simpliciter fieri. — Hæc Richardus. Ex quibus manifeste apparet, quod isti ponentes spiritualem materiam in intellectualibus, loquuntur de materia improprie atque æquivoce, quum materia proprie sumpta dicat quid prorsus potentiale. Quid autem super his probabilius videatur, dictum est supra, et super primum.5
Amplius ad istud, utrum corporum incorruptibilium et corruptibilium sit una et unigenea materia, respondet Richardus: Dici potest, sine præjudicio et assertione pertinaci, quod non, quia (ut tactum est) materia se habet ad formam sicut potentia passiva ad actum: ideo sicut potentiæ passivæ non sunt unigeneæ, quæ ita sunt diversis actibus proportionatæ ac determinatæ quod una non potest recipere actum actui alterius similem, nec econtra; ita materias judicamus non unigeneas, quæ ita ad diversas formas sunt determinatæ et proportionatæ quod una non valet naturaliter recipere alterius formam, nec econverso. Quumque materia corporum corruptibilium naturaliter nequeat incorruptibilium corporum suscipere formas, neque econtra, patet propositum. Hinc in Metaphysica ait Philosophus: Omnia materiam habent quæ transmutantur, sed alia sempiternorum materia, quæ non transmutantur. Commentator quoque octavo Metaphysicæ protestatur: Themistius dicit, quod sol et luna et stellæ aut sunt formæ sine materiis, aut per æquivocationem habent materiam. Iterum asserit Commentator: Non invenitur materia una communis unicuique naturalium rerum, nisi in rebus habentibus generationem et corruptionem. Unde et Rabbi Moyses: Materia (inquit) corporis quinti non est quatuor elementorum materiæ unigenea.
Porro ad istud, utrum omnium corruptibilium sit materia numero una, respondet: Sive materia generabilium et corruptibilium dicat ens purum in potentia, sive infimum actualitatis gradum, semper est numero alia secundum quod consideratur sub formis: quia secundum dicentes quod materia dicit infimum gradum actualitatis, materiæ diversorum compositorum distinguuntur se ipsis incomplete, et per formas complete. Si vero materia dicatur quid pure potentiale, quamvis in ipsa formis circumscriptis nulla possit intelligi distinctio in actu, posset tamen in ea distinctio intelligi in potentia, quæ per distinctas formas reduceretur ad actum: sicque materia in diversis compositis adhuc esset numerata per formas, et formæ formaliter numeratæ se ipsis. Ideo concedendum quod in diversis generabilibus et corruptibilibus non est materia numero una. — Hæc Richardus. Qui etiam addit, quod materia de se importat infimum actualitatis gradum. — Contra quod objici potest, quod quum materia et forma sunt extrema et primo diversa ac se ipsis distincta, unum nihil includit alterius: ergo materia de se nil actualitatis aut formalitatis includit. — Denique, si cum Thomas concedit formas per materias individuari, ergo et numerantur per eas.
Præterea de hoc, an omnium corporalium sit una materia, scribit Thomas: Duplex super hoc invenitur philosophorum opinio, quarum utraque sectatores habet. Avicenna etenim omnium corporalium dicit unam in specie esse materiam, argumentum ex ratione corporeitatis accipiens, quæ quum sit unius rationis, una sibi debetur materia. Hoc autem Commentator in principio Cœli et mundi et alibi sæpe improbare conatur, quia materia quantum in se est, est in potentia ad omnes formas, licet non possit simul esse sub pluribus formis: ergo secundum quod est sub una, est ad aliam in potentia. Nulla autem invenitur potentia passiva cui non correspondeat potentia quædam activa potens eam in actum reducere, alias frustra esset potentia illa passiva. Quumque non sit aliqua potentia naturalis activa quæ materiam cœli ad aliam queat formam perducere, nihil invenitur in cœlo de materia prima corporum inferiorum. Sequeretur etiam, quod materia elementorum posset actuari formis cœlestium corporum. Hinc positio ista Commentatoris probabilior mihi videtur, et Philosophi dictis plus consona. Quamvis autem corporeitas secundum intentionem logicam in cunctis corporibus exstat univoce, tamen secundum esse considerata, non potest in materia corruptibilium et incorruptibilium esse rationis ejusdem: quia non habent se similiter in essendi potentia, quum unum sit possibile ad esse et ad non esse, non aliud. Hæc Thomas in Scripto.
At vero in prima parte, quæstione sexagesima sexta: Circa hoc, inquit, diversæ fuerunt opiniones philosophorum. Plato namque et omnes ante Aristotelem philosophi posuerunt omnia corpora esse de natura quatuor elementorum. Quumque quatuor elementa in una communicent materia, ut mutua generatio et corruptio in eis ostendit, sequebatur quod omnium corporum una consistit materia. Quod autem quædam corpora sunt incorruptibilia, Plato adscripsit non conditioni materiæ, sed voluntati primi artificis, quem in primo Timæi introducit corporibus cœlestibus dicentem: Natura vestra estis dissolubilia, mea autem voluntate indissolubilia, quia voluntas mea major est nexu vestro. Hanc positionem Aristoteles reprobat per naturales corporum motus. Quum enim corpus cœleste habeat naturalem motum diversum a motu naturali elementorum, sequitur quod ejus natura sit alia a natura illorum. Et sicut motus circularis, qui proprius est cœlestis corporis, caret contrarietate, motus autem elementorum sunt invicem contrarii, ut motus sursum et deorsum; ita corpus cœleste est absque contrarietate, corpora vero elementaria habent contrarietatem ad invicem. Quumque generatio et corruptio sint ex contrariis, sequitur quod corpus cœleste secundum suam naturam sit incorruptibile, elementa vero corruptibilia.
Verum non obstante hac differentia naturalis incorruptibilitatis et corruptibilitatis, Avicebron posuit omnium corporum unam materiam, attendens ad unitatem formæ corporalis. Sed si forma corporeitatis esset una forma per se, cui supervenirent aliæ formæ quibus corpora distinguuntur, haberet necessitatem (quod dicitur, quia forma illa immutabiliter materiæ inhæreret), et quantum ad illam formam omne corpus esset incorruptibile. Sicque corruptio accideret per remotionem formarum sequentium: quæ non esset corruptio simpliciter, sed secundum quid, quia privationi substerneretur aliquod ens actu; quemadmodum antiquis accidebat philosophis, qui ponebant subjectum corporum aliquod ens actu, ut ignem, aut aerem, aut aliquid tale. Supposito autem quod nulla forma quæ sit in corpore corruptibili, remaneat substrata generationi et corruptioni, necessario sequitur quod non sit eadem materia corruptibilium incorruptibiliumque corporum. Materia enim secundum id quod est, est in potentia ad formam. Oportet ergo quod materia secundum se considerata, sit in potentia ad formas omnium illorum quorum est communis materia. Per unam autem formam non fit in actu nisi quantum ad illam formam. Remanet ergo in potentia quantum ad omnes alias formas. Nec hoc excluditur per hoc, si una illarum sit perfectior aliis, virtualiter eas includens: quia potentia quantum est de se, habet se indifferenter ad perfectum et imperfectum. Unde, sicut quando est sub forma imperfecta, est in potentia ad formam perfectam; ita dum est sub forma perfecta, remanet in potentia ad formam imperfectam. Sicque materia secundum quod est sub forma incorruptibilis corporis, erit adhuc in potentia ad formam corruptibilis corporis; et dum actu eam non habet, erit simul sub forma et privatione. Hæc autem est dispositio corruptibilis corporis. Impossibile ergo est quod corruptibilis et incorruptibilis corporis sit una materia.
Non tamen dicendum est, ut fingit Averroes, quod ipsum corpus cœleste sit materia cœli, in potentia exsistens ad ubi, et non ad esse, et forma ejus sit substantia separata quæ unitur ei ut motor: quia impossibile est ponere aliquod ens actu, quin vel ipsum totum sit actus et forma, vel habeat actum seu formam. Semota ergo per intellectum substantia illa separata, si corpus cœleste non est habens formam, sequitur quod totum sit forma et actus. Omne autem tale est intellectum in actu, seu quid actualiter intellectum aut intelligibile: quod de corpore cœlesti dici non potest, quum sit sensibile. Hinc materia corporis cœlestis non est in potentia nisi ad formam suam, sive illa sit anima, sive non. — Hæc Thomas in Summa.
Petrus vero circa hæc narrat aliorum opiniones, tangens earum motiva, et qualiter quælibet probabiliter queat defendi declarans; nec ad aliquam specialiter multum declinat, nolens in his quæ infra certitudinem sunt, assertorie loqui.
Sic et Albertus expositionem Augustini tangit ac aliorum de operibus sex dierum, magis tamen declinare videtur ad Augustinum. — An vero sit una materia in omnibus spiritualibus ac corporalibus, vel saltem in corporalibus cunctis, non movet in ista distinctione, sed supra in prima, ubi inducit positionem Avicebron et Platonicorum, sicut præhabitum est, et sequitur Peripateticos asserentes non esse vere ac proprie materiam in intellectualibus substantiis separatis, neque in anima rationali.6 Infra quoque, quartadecima distinctione, tuetur corpus cœleste non esse naturæ elementaris, nec materiam ejusdem rationis esse in cœlis ac elementis. — Idem fatetur Udalricus in Summa sua, quarto volumine.
Præterea Durandus in decisione hujus quæsiti, utrum omnium corruptibilium et incorruptibilium sit materia eadem, scribit notabilia quædam: De hoc, inquiens, est triplex opinio: una, quod ipsorum est alia et alia materia; secunda, quod eadem; tertia, quod nec eadem, nec alia. Per incorruptibilia vero intelligit solum cœlestia corpora: nempe in angelis non esse materiam alibi comprobavit. Per tertiam vero opinionem intelligit positionem Averrois, qui in libro de Substantia orbis affirmat in cœlestibus corporibus non esse materiam quæ sit pars compositi. Prima vero opinio est quam Thomas et Richardus sequuntur: cujus motiva tangit Durandus, quæ et modo inducta sunt. Porro secunda est opinio ipsius Avicebron, quam Bonaventura magis sequi videtur.
Durandus vero sequitur primam. Nihilo minus objicit contra eam: Huic (dicens) opinioni duo obviare apparent. Primum, quia secundum rationem ejus sequitur quod sicut corruptibilium et incorruptibilium corporum non est eadem materia, ita nec ipsorum incorruptibilium ad invicem; sed erunt tot materiæ primæ, quot corpora cœlestia: quia materia unius corporis cœlestis aut est in potentia ad formas aliorum corporum cœlestium, aut non. Si est in potentia ad formas aliorum corporum, quum eas actu non habeat, est sub privatione earum; materia autem sub privatione, est corruptionis principium, sicut dicunt: sicque corpus cœleste corruptibile esset, quod negant. Materia vero est in potentia ad formas omnium quorum est communis materia. Ergo cœlestium corporum ad invicem non est aliqua communis materia, sed erit materia uniuscujusque differens a materia alterius propria ratione; et præter materiam corruptibilium, erunt tot primæ materiæ quot cœlestia corpora. Quod inconveniens valde videtur: sic namque cœlestia corpora differrent inter se genere. — Secundum est, quia impossibile est ea quæ diversarum sunt rationum, esse in gradu propinquitatis æquali ad esse, quemadmodum impossibile est diversas species numerorum esse in distantia æquali ad unum. Si ergo materia cœlestium sit alterius rationis a materia corporum inferiorum, non sunt in gradu æquali. Quumque materia generabilium et corruptibilium sit pura potentia ad esse et ad omnia quæ consequuntur ipsum esse, impossibile est quod materia cœlestium sit potentia pura ad esse, quia in pura potentia non sunt gradus, sicut nec in puro actu; sed materia illa necessario erit actus aut actum habens: quorum utrumque est impossibile, quia quocumque eorum dato, sequeretur quod ex ipsa et forma non fieret unum per se, sicque cœlum non esset unum per se, nec unum simpliciter.
Verum hæc solvi possunt, dicendo ad primum, quod corpora cœlestia communicant in materia, non tamen sunt ad invicem transmutabilia, nec materia unius proprie fertur privata forma alterius. Transmutatio namque fit inter contraria, non inter similia. Communitas autem materiæ ad formas diversas ex qua provenit quod possit transmutari ad ipsas, est ad formas diversas secundum diversos gradus specificos. Quum ergo corpora cœlestia non differant specie, nec formæ eorum, sed numero solo, non sunt ad invicem transmutabilia. — Ad secundum dicunt aliqui, quod in pura potentia passiva est dare gradus, et in puro actu similiter, sumendo actum proportionabiliter ad passivam potentiam: sicut enim materia est pura potentia, sic forma est purus actus. Materia namque sic est pura potentia, quod nec est actus, nec habet actum partem sui; tamen actui exstat unibilis: sic forma ita est actus, quod non est potentia; nec habet potentiam partem sui, tamen potentiæ unibilis est. Quemadmodum ergo in tali actu, sic et in hujusmodi potentia est dare gradus.
Secunda opinio est, quod omnium corruptibilium et incorruptibilium est eadem materia. Hoc etenim ab aliis non negatur, nisi quia inferiora sunt corruptibilia, non alia. Sed istud non obstat, quia materia non est corruptionis principium, nisi in quantum privationi et contrarietati subjecta, ut primo Physicorum habetur. Materia vero cœli, quamvis sit eadem cum materia inferiorum, non est tamen privationi et contrarietati subjecta in cœlo: imo forma cœli est quodammodo omnis forma, utpote productiva omnium inferiorum formarum. Quod demum ait Philosophus, ea communicate in materia quæ possunt ad invicem transmutari, intelligitur de materia non prima, sed proxima. — His autem objicitur, quia materia susceptiva est formæ, non solum secundum id quod est virtualiter, sed item secundum id quod est essentialiter; forma vero cœli non est essentialiter omnis forma: ergo materia stans sub forma cœli, adhuc omni alia forma est privata.
Tertia opinio est, quod in cœlo non est materia. Materia quippe dupliciter sumitur. Primo ut est pars essentialis compositi: sicque Averroes cum suis sequacibus negat materiam esse in cœlo, dicens quod cœlum sit corpus simplex, non solum simplicitate opposita mixtioni, secundum quod elementa dicuntur simplicia corpora, sed et simplicitate opposita compositioni ex essentialibus partibus, seu ex forma et materia, qua simplicitate nullum corpus generabile et corruptibile potest esse simplex. Secundo sumitur materia ut est subjectum actu ens, secundum quod accidentia dicuntur habere materiam. Sicque dicunt in cœlo esse materiam, vel potius ipsum cœlum esse materiam suæ quantitatis, diaphaneitatis et luminositatis. Denique opinio ista fundatur in hac imaginatione: Ea quæ a Deo procedunt, quanto plus distant ab ipso, tanto compositionem incidunt ampliorem; et quo minus, eo minorem. Quumque cœlestia corpora minus distent a Creatore quam corruptibilia, erunt minus composita: itaque in eis non erit diversarum conjunctio naturarum, videlicet formæ et materiæ, sed solum partium quantitativarum. Præterea, secundum Commentatorem, operatio arguit seu scire facit formam, transmutatio materiam: nam sicut operatio est entis in actu, sic motus seu transmutatio est entis in potentia; potentia quoque respicit materiam, quemadmodum actus formam. Quidquid ergo habet materiam quæ est in potentia ad esse, potest transmutari de esse ad non esse, et de non esse ad esse. Si igitur cœlum haberet materiam talem, posset transmutari de esse ad non esse, essetque corruptibile. — Verumtamen huic opinioni objicitur, quia cœlum aut est materia tantum, aut forma tantum, aut compositum ex utroque. Non potest dici quod sit materia tantum, quia non esset quid actu; nec forma tantum, quoniam forma per se actu subsistens, est intellectus: ergo compositum est ex utroque. Iterum, in omni quod movetur, oportet imaginari materiam; similiter in omni re corporali sensibili. Ad hæc tamen alii respondent, quod divisio substantiæ in materiam, formam et compositum, non est universalis, sed solum in certo genere rerum, quum angelus non sit materia, nec forma quæ est actus materiæ, neque compositum; similiter omne mobile atque sensibile habet materiam altero modo prætacto. — Tamen huic non consentio opinioni; nec verum est quod omnis materia quæ est in potentia ad esse, sit in potentia ad non esse, præsertim dum est actuata propria forma ejus appetitum satiante. — Hæc Durandus. In cujus verbis obscurum videtur quod ait, corpora cœlestia ab invicem specie non differre, nec formas eorum: cujus oppositum alibi est ostensum. Thomas quoque et Richardus hoc improbant, et infra patebit contrarium.
Præterea circa præhabitas quæstiones multa pulchra disseruit Alexander, quæ sententialiter sunt inducta, et tenet quod non est communis materia cœli et terræ: Non est, inquiens, una materia communis cœlo et terræ. Et quamvis omnium substantiarum sit unum genus in rationali philosophia, non tamen eadem est materia. Non enim correspondet materiæ genus, quamvis dicamus genus esse ad modum materiæ, differentiasque instar formæ: alias eadem esset materia spirituum et corporum. Distinguitur ergo, quod quædam est materia subjecta motui et contrarietati, sicut in elementis; quædam motui, non contrarietati, ut in cœlis; quædam nec motui, nec contrarietati, sed tantum formis, ut in spiritibus. Oportet autem nos, loquendo secundum expositiones Sanctorum, fateri non esse eamdem materiam cœli et terræ, si nomine cœli intelligatur cœlum empyreum, juxta Strabum. Si vero per cœlum intelligantur firmamentum ac sidera, est distinguendum. Materia namque communis potest vocari, in qua sit formarum ad invicem transmutatio. Nec sic est cœli et terræ communis materia. Sicque Gregorius loquitur, distinguendo cœlum et ea quæ spectant ad ipsum, a terra et ab his quæ producuntur ex ea. Si vero dicatur materia, in qua est formarum distinctio antequam plenarie distinguantur, sic communis potuit esse materia cœli aquei seu crystallini et firmamenti ac inferiorum cœlorum. Insuper dici potest, quia quum dicitur, In principio creavit Deus cœlum et terram, per cœlum et terram designatur informis materia, ex qua facta sunt cœlum et terra.7 Unde Augustinus contra Manichæos: Primo materia facta est confusa et informis, ex qua omnia ficerent quæ sunt formata atque distincta: quam credo a Græcis chaos vocari. Sic enim in libro Sapientiæ dicitur Deo: Qui fecisti mundum de materia informi.8 Pro quo aliqui codices habent: De materia invisa. Hinc rectissime creditur Deus omnia ex nihilo condidisse: quia etsi omnia de materia illa sunt facta, ipsa tamen materia de nihilo facta est. — Hæc Alexander, qui in ceteris satis concordat nunc approbatis. Attamen nunc temporis in quo omnia simul creata dicuntur secundum utramque expositionem, non secundum eumdem sensum, dicit fuisse nunc ævi, non temporis.
Footnotes
Chapter 121 of 271