Quæstio 2
Nunc pertractandum est, An materia valeat stare nuda.
Videtur quod non, quoniam omne esse est a forma, et ipsa materia est pura potentia, in se nil habens de actualitate.
Ad hoc respondet Henricus primo Quodlibeto: Hic oportet primo excludere falsam imaginationem quorumdam de materia, dicentium quod nihil sit nisi potentia quædam: ideo quantum est de se, non est (quia quod solum est in potentia, in quantum hujusmodi non est), ita quod in sui natura in tantum appropinquat non enti, quod si careat forma, mox cadit in non ens. Hinc Plato in secundo Timæi debilitatem esse materiæ tangens, ait, quod mira quadam et incomprehensibili ratione inter nullam et aliquam substantiam posita pura videtur potentia. Augustinus quoque duodecimo Confessionum testatur: Prope nihil erat quod informe erat. Propter quod Augustinus fatetur se quandoque putasse eam nihil esse posse nisi sub forma: Suadebat enim (ait) ratio vera, ut omnis formæ qualescumque reliquias omnino si detrahere vellem, prorsus omnino informe cogitarem. Et non potui. Citius enim non esse censebam quod omnino forma privatur, quam cogitarem quiddam inter formam et nihil, nec formatum nec nihil, sed informe et prope nihil. Unde et Avicenna quinto Metaphysicæ suæ: Materia, inquit, est quiddam quod non habet per se ullo modo esse, nec est in effectu nisi per formam. — Et quanquam materia ita sit prope nihil, quod sit media inter ens actu perfectum sub forma, et non ens, ipsa tamen in sua natura est aliquid, prout duodecimo Confessionum loquitur Augustinus: Non est (inquiens) corpus, nec color, nec forma, nec spiritus*; non tamen omnino nihil, sed aliquid factum et creatum a Deo. Nec solum materia est aliquid aliud præter formam:1 imo etiam in quantum est aliquid boni, est differens a bono quod est forma. Quæ materia non per aliquam speciem sentiri, sed per omnimodam speciei privationem cogitari vix potest.*
Quia ergo materia non ita est prope nihil, nec ita in potentia, quin sit natura atque substantia capax formarum, differens per essentiam a forma; nec esse suum quo est quid capax formarum, a forma est, sed a Deo, etiam immediatius quam forma, ita quod ipsarum formarum productio quodammodo magis dici possit formatio quædam de materia quam creatio: non est dicendum propter debile et potentiale esse materiæ, quod omnino possibilitas esse ejus simpliciter sit dependens a forma, sed potius econtrario; imo est susceptibilis esse per se, tanquam per se creabile et propriam habens ideam in Creatore. Et quamvis secundum communem cursum institutionis naturæ, sic sit facta materia ut aliqua actione naturæ non possit omnino spoliari forma, quoniam pura actione naturæ non est corruptio unius sine generatione alterius; tamen actione Creatoris spoliabilis est ab omni forma, ut id quod formæ est, relinquatur suæ naturæ, nec ipsum conservetur ab illo, sed illud cadat in nihilum, idque quod materiæ est, in esse conservet Deus per se.
Non enim minus potens est Deus esse materiæ conservare, quam ipsam creare: imo si non conservaret, nec in composito staret. Nec minus potens est eam per se creare, quam esse formæ in composito ei communicare: quia natura et origine esse ejus in actu creationis compositi præcedit esse formæ atque compositi, quamvis non tempore. Imo simpliciter tenendum est, quod actione divina supernaturali, materia potest per se subsistere nuda absque omni forma, multo plus quam accidentia, quæ magis remota sunt a per se subsistente substantia quam materia, quum ipsa sit substantiæ pars essentialis. Et qui istud negant de materia, multo magis negarent hoc de accidente, nisi oppositum pateret per fidem.
Ad objectum dicendum, quod procedit ex defectu philosophiæ non determinantis omnem modum essendi, non ex contrarietate ejus ad theologicam veritatem. Quemadmodum enim ait super secundam hebdomadam Boetii commentator, in philosophia et in theologia esse simpliciter tum, ad excludendum correlativum; prius et esse aliquid circa quamcumque rem multipliciter dicuntur. Nempe in theologia quod aliquid dicitur esse, hoc intelligunt theologi denominatione extrinseca ab esse primi principii: quia videlicet participat divino esse, in quantum est similitudo quædam divini esse. Quod vero res dicitur aliquid esse, ut homo vel corpus, dicunt ei convenire denominatione intrinseca a natura suæ essentiæ. Hinc in materia attenditur triplex esse, utpote: esse simpliciter, quod habet a Deo participatione increati esse, in quantum est ejus effectus; et esse aliquid duplex: unum quo est formarum capacitas, quod habet a sua natura, qua est id quod est, differens a forma; aliud quo est compositi fulcimentum, et hoc habet a forma, quia quod forma habet ex natura suæ essentiæ, per hoc quod perficit capacitatem potentiamque materiæ, communicat materiæ ac toti composito: et tale esse est illud quod materia habet in actu; per quod habet et exsistentiam actualem, ita quod quantum est ex aptitudine suæ naturæ, nisi supernaturaliter conservetur; desinere esse sub forma, est ei desinere esse simpliciter. Unde philosophi respicientes ad naturalem materiæ aptitudinem solum, dicunt quod materia est in potentia, et non habet actualiter esse nisi per formam. — Hæc Henricus. Qui istud ibidem consequenter declarat, sicut et in quæstionibus suæ Summæ.
Porro Scotus respondet: Res materialis composita est ex duobus, quæ sunt partes ejus essentiales, et semper aliquid generantis præexsistit genito sub forma corrumpendi. Unde teneo quod non est contradictio, materiam esse sine forma quacumque, substantiali et accidentali: quoniam absolutum distinctum, et prius alio absoluto, potest esse sine illo absque contradictione; sed materia est quid absolutum distinctum, ac prius forma quacumque, substantiali et accidentali. Major declaratur: nam ideo ponitur ibi absoluvero, ad excludendum simultatem originis, quæ includit etiam simultatem correlativorum. Materia autem est quid absolutum, quum faciat compositionem realem et absolutam; et est natura vel origine prior forma, quum sit receptiva fundamentumque formæ. Præterea, quidquid Deus absolutum facit in creaturis mediante causa secunda, potest facere sine illa per se. Si ergo per formam dat esse materiæ, potest hoc facere per se effective et conservativi. Rursus, quod Deus immediate creat, potest conservare immediate: sed materiam immediate creat per se.
Istud multipliciter probat Scotus, et auctoritatem Boetii quod omne esse est a forma, exponit de esse perfecto specifico, vel quod loquitur de facto, non de possibili secundum omnipotentiam Dei. Addit quoque quod materia non est ens in potentia sicut futurum quod nunquam fuit, sed est in potentia respectu formæ et esse perfectioris. Sicque Scotus in isto consenit Henrico, a quo communiter seu valde frequenter dissentit.
Porro Thomas et Bonaventura, ut patuit supra, dicunt impossibile esse materiam actualiter sine forma exsistere. Attamen dubium esse potest, an intelligant hoc de impossibilitate secundum cursum ordinemque naturæ, an de impossibilitate simpliciter, ita quod implicet contradictionem.
Richardus vero respondet: Materia dupliciter accipi potest. Primo, pro re pure possibili, transmutabili in actualitatem generabilem et corruptibilem: sicque contradictionem includit, quia ex hoc res dicitur pure possibilis, quod sibi nullus actus convenire potest per quamcumque potentiam. Secundo, pro natura recipiente formam quæ manet altera pars compositi: et materiam taliter sumptam Deus facere potest absque omni forma. Quamvis enim naturale esse materiæ sit esse sub forma, tamen Deus supernaturaliter potest ipsam privare illo esse, et dare ei esse per se, ut patet de accidente in Sacramento.
Et quia res pure possibilis, transmutabilis in formam, concreata est materiæ prout sumitur pro natura susceptiva formæ quæ remanet altera pars compositi; ideo quamvis non sit possibile per quamcumque potentiam fieri illam naturam pure possibile per se, tamen per divinam potentiam possibile est ipsam esse supernaturaliter sine actualitate quæ est forma, per hoc quod Deus potest facere materiam sine forma. Hæc Richardus.
Cujus responsio videtur obscura et implicans. Si enim contradictionem includit, materiam primo modo sumptam fieri per se, videtur quod nec per divinam potentiam possibile sit ipsam esse supernaturaliter sine actualitate quæ est forma. In creaturis quippe, quod fieri nequit, esse non valet. Insuper quæ est illa res pure possibilis, transmutabilis in actualitatem? Aut enim hoc est forma inchoata seu quæcumque inchoatio ejus, vel aptitudo, potentialitas dispositiove ad ipsam. Propriissime autem loquendo, materia prima, quæ est altera pars compositi, secundum se sumpta et abstractissime considerata, est pura potentia passiva per totius actualitatis exclusionem, utpote id quod remanet, abstracta ab ea per intellectum omni forma substantiali et accidentali. Quæ materia, secundum Philosophum, non est quid nec quale nec quantum: et de illa materia versatur hæc difficultas. Porro materia illa primo modo accepta, secundum Richardum, vel est realiter idem cum materia secundo modo sumpta, vel cum forma substantiali, aut cum toto composito:2 alioqui non est in genere substantiæ per se, nec reductive. Si autem est realiter idem cum materia secundo modo accepta, non transmutatur in actualitatem; si est idem cum forma, non est res pure possibilis. Hæc breviter tacta relinquo aliis plenius prosequenda.
Insuper Durandus recitat ambas istas opiniones cum suis motivis, et tenet quod implicet contradictionem, materiam quæ est altera pars compositi, esse absque omni forma substantiali; quod item impossibile videatur, materiam esse sub forma accidentali sine substantiali: et motiva ejus sunt tacta. Nempe ut asserit Commentator, materia sustentatur per posse: ideo eam actualiter esse sine forma, implicare videtur.
Præterea verius reor, quod omnipotentia Dei supernaturaliter possit materiam per se creare, et creatam per se nudam conservare. In quantum enim materia recedit a non ente seu nihilo, in tantum sortitur et habet aliquid de opposito, hoc est de entitate: quæ quamvis non sit actualitas formalis completa, naturaliter per se sustentabilis aut subsistens, attamen est entitas absoluta, incompleta, supernaturaliter conservabilis in se, nec est successivæ naturæ; nec contra hoc Durandi objectio militat. Et juxta hoc omnipotenti Deo possibile est materiam conservare sub forma accidentali sine substantiali.
Footnotes
Chapter 120 of 271