Skip to the text

Quæstio 4

Quæritur, An sint tantum quatuor coæquæva, videlicet angelus, cœlum, tempus, materia.

Videtur quod non. Primo, quoniam locus est conservativus locati et ei coævus, sicut et tempus rei temporali; tempus vero est corruptivum rei temporalis: ergo locus est unum coæquævorum, sicut et tempus, imo et magis quam tempus. — Secundo, tempus est mensura motus cœlestis, ergo satis datur intelligi nomine cœli, nec ultra cœlum ponit in numerum: imo quum cœlum mobile, utpote firmamentum, secunda die sit factum, tempus secunda die incepit, nec coæquævum est angelo.

In oppositum sunt auctoritates Bedæ, Strabi ac Rabani.

Ad istud respondet Albertus libro de IV Coæquævis: Numerus coæquævorum accipitur penes principia creationis et coexistentiam eorumdem. Sunt enim quædam creata ex materia corporea mutabili, et illorum principium exstat materia. Quædam vero ex materia immutabili per generationem et corruptionem, et horum principium est cœlum. Quædam autem creata sunt non ex corporali materia, et hæc nequeunt esse principiata ex materia aut ex cœlo, ut angelus. Ideo tria ista sunt coæquæva. Tempus quoque coæquævum ponitur eis, secundum quod sumitur extenso nomine pro mensura cujuscumque mutationis ad quodcumque esse, videlicet pro mensura progressionis rerum in esse per creationem. Hinc tempus illud non est in uno dumtaxat, sed adjacet tribus, angelo, cœlo, materiæ; habetque duplicem comparationem ad id cui adjacet, utpote ut mensura, et accidens. Atque ut accidens principiatur ex illis, estque posterius illis secundum intellectum, non quoad esse et durationem; sed ut mensura, est passio motus et adjacet ut coævum. — Porro locus proprie non est nisi extremitas corporis alicujus, et refertur ad ipsum sicut terminans ad terminatum, et pars ad totum. Secundum autem quod accipitur in generatione atque natura, habet influentiam quamdam principii super formam et figuram rei generatæ in ipso, prout ait Porphyrius: Generationis principium dicitur vel ab eo qui genuit, aut ab eo in quo quis genitus est. — Hæc Albertus. Et concordat Udalricus.

Denique Thomas: Per opus (ait) creationis instituta est tota natura quantum ad esse suum informe. Unde quæ reduci nequeunt ad unum informe principium, quod est materia, faciunt numerum in operibus creationis. Substantia autem et accidens non reducuntur in unam materiam, quoniam accidentis pars materia non est. Hinc accidens quod est sicut extra mensurando denominans, substantiæ connumeratur, videlicet tempus. Substantia quoque spiritualis et corporalis in materiam unam non reducuntur, quum spiritualia careant ipsa materia. Similiter corporum cœlestium et inferiorum non est una materia. Ideo angelus, cœlum et materia quatuor elementorum inter coæquæva connumerantur. Quumque locus sit superficies corporis locantis, creatio loci in creatione intelligitur corporalis naturæ. At vero accidentium quædam denominant illud in quo sunt, ut albedo parietem; et illa intelliguntur creata in creatione subjectorum suorum, si sint de his quæ primum esse consequuntur, ut figura et quantitas. Quædam vero denominant illud in quo non sunt ut in subjecto, ut locus. Non enim est locus corporis continentis in quo est ut in subjecto, sed corporis contenti; et tempus est numerus omnium motuum, quamvis primo motus in quo est ut in subjecto, videlicet motus primi mobilis, per quem omnes motus alii mensurantur, ut decimo Metaphysicæ dicitur. Attamen alia ratio est de tempore et de loco: quoniam locus essentialiter est superficies corporis locantis; tempus autem non est idem numero cum aliquo accidente in substantia fundato. Locus quoque totum suum complementum sortitur in re; ratio autem temporis completur actione animæ numerantis: ideo magis habet rationem extrinseci, quam locus aut aliud quodcumque accidens. Idcirco præ illis inter coæquæva annumeratur. Quod et factum puto ad removendum antiquorum philosophorum errorem qui tempus dixerunt æternum, præter Platonem, sicut octavo dicitur Physicorum. — Præterea si dicantur omnia non simul facta, motus cœli cœpit die secunda, sicque tempus istud non potest intelligi mensura seu numerus motus primi mobilis. Sed per tempus significatur ævum, secundum quosdam, aut largissime sumitur pro mensura cujuscumque successionis, ita ut tempus primo creatum dicatur quod mensurat creationem rerum, qua post non esse, prodierunt in esse. — Postremo per cœlum intelligitur cœlum empyreum, aut etiam crystallinum et sidereum, quantum ad naturam informem horum duorum. Cœlum namque empyreum mox in sua creatione ultimum habuit complementum. Hæc Thomas in Scripto.

Porro in prima parte, quæstione sexagesima sexta, testatur :1 Communiter ponuntur quatuor simul creata, videlicet natura angelica, cœlum empyreum, materia, tempus. Verumtamen hoc dictum non procedit secundum intentionem Augustini. Augustinus quippe ponit duo prima creata, puta naturam angelicam et corporalem materiam informem, nulla mentione facta de cœlo empyreo. Et hæc duo, natura angelica ac informis materia, præcedunt formationem non duratione, sed natura : et sicut natura præcedunt formationem, sic etiam et motum et tempus. Sicque tempus non potest illis connumerari ut coæquævum. Procedit ergo enumeratio illa secundum aliorum intentionem Sanctorum, dicentium quod informitas materiæ duratione præcessit formationem. Sicque illius durationis necesse est ponere aliquod tempus : aliter enim mensura durationis illius accipi non valeret. At vero si motus firmamenti non statim a principio cœpit, tunc tempus quod præcessit, non fuit numerus motus firmamenti, sed cujuscumque primi motus. Accidit etenim tempori quod sit numerus motus firmamenti, in quantum hic motus est primus motuum. Si autem esset alius motus primus, illius motus mensura esset tempus, quoniam omnia mensurantur primo sui generis, secundum Philosophum. Oportetque dicere statim a principio fuisse aliquem motum, ad minus secundum successionem conceptionum et affectionum in mente angelica. Motus autem sine tempore nequit intelligi, quum nihil aliud sit tempus, quam numerus prioris et posterioris in motu. — Quod si quæratur, cur tempus magis quam motus inter coæquæva annumeretur, dicendum quod inter primo creata seu coæquæva computantur ea quæ habent generalem habitudinem ad res. Tempus autem habet rationem communis mensuræ, non motus, qui solum ad suum mobile comparatur. Hæc Thomas in Summa. Ex quibus patent objecta.

Consonat Petrus : Universale, inquiens, naturaliter prius est particulari. Ideo ea quæ respectu aliarum rerum rationem alicujus universalis principii habent, primo creata dicuntur, in quibus cetera quodammodo continentur. Ideo quatuor præfata dicuntur primo creata seu coæquæva. Nam omnia sunt in materia sicut in sustinente, in angelica natura sicut in continente et regente, in cœlo empyreo ut in continente, in tempore ut in mensurante. Hæc Petrus.

Footnotes

  1. art. 4. ↩

Chapter 122 of 271