Distinctio 12
SENTENTIARUM
DE RERUM CREATIONE AC HOMINIS LAPSU PRÆCIPUE TRACTANS.
A. Post considerationem de angelis habitam, agitur de aliarum rerum creatione, et præcipue de operum sex dierum distinctione.
HÆC de angelicæ naturæ conditione dicta sufficiant. Nunc superest de aliarum quoque rerum creatione, ac præcipue de operum sex dierum distinctione, nonnulla in medium proferre. Quum Deus in sapientia sua angelicos condidit spiritus, alia etiam creavit, sicut ostendit supra dicta scriptura Genesis, quæ dicit, in principio Deum creasse cœlum, id est angelos, et terram, id est materiam quatuor elementorum adhuc confusam et informem, quæ a Græcis dicta est χάος : et hæc fuit ante omnem diem. Deinde elementa distinxit Deus, et species proprias atque distinctas singulis rebus secundum genus suum dedit : quæ non simul, ut quibusdam sanctorum Patrum placuit, sed per intervalla temporum ac sex volumina dierum, ut aliis visum est, formavit. Gen. 1, 1. hoc
B. Quod sancti tractatores videntur super hoc quasi adversa tradidisse, aliis dicentibus omnia simul facta in materia et forma, aliis per intervalla temporum.
Quidam namque sanctorum Patrum, qui verba Dei atque arcana excellenter scrutati sunt, super hoc quasi adversa scripsisse videntur. Alii quidem tradiderunt, omnia simul in materia et forma fuisse creata : quod Augustinus sensisse videtur. Alii vero hoc magis probaverunt ac asseruerunt, ut primum materia rudis atque informis, quatuor elementorum commixtionem atque confusionem tenens, creata Hugo, de Sacram. lib. 1, p. 1, c. 2. Aug. de Genesi ad litt. lib. 1, n. 29. sit; postmodum vero per intervalla sex dierum, ex illa materia rerum corporalium genera sint formata secundum species proprias. Quam sententiam Gregorius, Hieronymus et Beda aliique plures commendant ac præferunt. Quæ etiam scripturæ Geneseos, unde prima hujus rei ad nos manavit cognitio, magis congruere videtur.
C. Quomodo per intervalla temporis res corporales conditæ sint.
Secundum hanc itaque traditionem, ordinem atque modum creationis formationisque rerum inspiciamus, sicut supra memoratum est.1 In principio creavit Deus cœlum, id est angelicam naturam, sed adhuc informem, ut quibusdam placet; et terram, id est confusam materiam quatuor elementorum: quam nomine terræ, ut Augustinus ait contra Manichæos, ideo appellavit Moyses, quia terra inter omnia elementa minus est speciosa, et illa inanis erat et incomposita propter omnium elementorum commixtionem.2 Eamdem etiam vocat abyssum, dicens, Et tenebræ erant super faciem abyssi, etc., quia confusa erat et commixta, specie distincta carens. Eadem etiam materia informis dicta est aqua, super quam ferebatur Spiritus Domini sicut superfertur fabricandis rebus voluntas artificis, quia subjacebat bonæ voluntati Creatoris quod formandum perficiendumque inchoaverat: qui sicut Dominus et Conditor præerat fluitanti et confusæ materiæ, ut distingueret per species varias quando vellet et sicut vellet. Hæc ideo dicta est aqua, quia omnia quæ in terra nascuntur, sive animalia, sive arbores vel herbæ et similia, ab humore incipiunt formari atque nutriri. His omnibus vocabulis vocata est illa informis materia, ut res ignota notis vocabulis insinuaretur imperitioribus, et non uno tantum. Nam si uno tantum significaretur vocabulo, hoc esse putaretur quod consueverant homines in illo vocabulo intelligere. Sub his ergo nominibus significata est materia illa confusa et informis, quæ nulla specie cerni ac tractari poterat, id est nominibus visibilium rerum quæ inde futuræ erant, propter infirmitatem parvulorum, qui minus idonei sunt invisibilia comprehendere. — Et tunc erant tenebræ, id est lucis absentia. Non enim tenebræ aliquid sunt, sed ipsa lucis absentia: sicut silentium non aliqua res est, sed ubi sonus non est, silentium dicitur;3 et nuditas non aliqua res est, sed in corpore ubi tegumentum non est, nuditas dicitur; sicut et inanitas non est aliquid, sed inanis dicitur locus esse ubi non est corpus, et inanitas absentia corporis.
D. Quo sensu tenebræ dicantur non esse aliquid, et quomodo dicantur esse aliquid.
Attende quia hic Augustinus tenebras dicit non esse aliquid, quum alibi tenebræ inter creaturas ponantur quæ benedicunt Dominum. Unde dicitur: Benedicite, lux et tenebræ, Domino. Ideoque sciendum est tenebras diversis modis accipi, scilicet: vel pro lucis absentia, qualiter supra accepit Augustinus, juxta quam acceptionem non sunt aliquid; vel pro aere obscurato sive aeris obscura qualitate, et secundum hoc aliqua res creata sunt. Ideo ergo dicit tenebras tunc fuisse super faciem abyssi, quia nondum erat lux : quæ si esset, et superesset et superfunderetur ; sed nondum lucis gratia opus suum Deus venustaverat, quæ postea in primo die formata est.
E. Duo hic consideranda sunt : quare illa materia confusa, sit dicta informis; et ubi ad esse prodierit, quantumque in altitudine ascenderit.
De qua re priusquam tractemus, duo nobis discutienda occurrunt. Primum, quare illa materia confusa, informis dicatur : an quia omni forma caruerit, an propter aliud. Secundo, ubi ad esse prodierit, et quantum in altum ascenderit. — Ad illud ergo quod primo positum est, breviter respondentes, dicimus illam primam materiam non ideo dictam fore informem, quod nullam omnino formam habuerit, quia non aliquid corporeum tale exsistere potest quod nullam habeat formam ;4 sed ideo non absurde informem appellari posse dicimus, quia in confusione et permixtione quadam subsistens, nondum pulchram aptamque et distinctam receperat formam, qualem modo cernimus.5 Facta est ergo illa materia in forma confusionis ante formam dispositionis. In forma confusionis prius omnia corporalia materialiter simul et semel sunt creata ; postmodum in forma dispositionis sex diebus sunt ordinata. Ecce absolutum est quod primo in discussione propositum fuit, scilicet quare materia illa dicatur informis.
F. Hic ad id quod secundo quærebatur, respondet.
Nunc superest quod secundo proponebatur explicare, ubi scilicet illa materia substiterit, et quantum in altitudine porrigebatur.6 Ad quod nihil temere asserentes, dicimus quod illa prima rerum omnium moles, quando creata est, ibidem ad esse videtur prodiisse, ubi nunc formata subsistit. Eratque terreum hoc elementum in uno loco eodemque medio subsidens*, ceteris tribus in una confusione permixtis ; eisdemque circumquaque in modo cujusdam nebulæ oppansis* ita obvolutum erat, ut apparere non posset quod fuit.7 Illa vero tria in una permixtione confusa circumquaque suspensa, eousque in altum porrigebantur, quousque nunc summitas corporeæ naturæ pertingit ; et sicut quibusdam videtur, ultra locum firmamenti extendebatur illa moles, quæ in inferiori parte spissior atque grossior erat, in superiori vero rarior ac levior atque subtilior exsistebat : de qua rariori substantia putant quidam fuisse aquas quæ super firmamentum esse dicuntur. Talis fuit mundi facies in principio, priusquam reciperet formam vel dispositionem.
G. Ostenso qualis fuit mundi facies in ipso primordio, incipit prosequi operum sex dierum distinctionem.
Nunc superest ut dispositionem illam qualiter perfecta sit, ordine prosequamur.8 Sex diebus, sicut docet scriptura Genesis, distinxit Deus et in formas redegit pro-
Gen. II, 2. prias cuncta quæ simul materialiter fecerat; perfecitque opus suum die sexto, et sic deinde die septimo requievit ab omni opere suo, id est, cessavit novam creaturam facere. Sex enim diebus sex rerum genera distinxit, nihilque postea fecit quod in aliquo illorum non contineatur. Operatus est tamen postea, sicut Veritas in Evangelio ait: Pater meus operatur usque nunc, et ego operor illud.9
H. De quatuor modis divinæ operationis.
Quatuor enim modis, ut ait Alcuinus super Genesim, operatur Deus. Primo, in Verbo omnia disponendo. Secundo, in materia informi quatuor elementorum, de nihilo eam creando;10 unde, Qui vivit in æternum, creavit omnia simul:11 omnia scilicet elementa, vel omnia corpora materialiter simul creavit. Tertio, per opera sex dierum varias distinxit creaturas. Quarto, ex primordialibus seminibus non incognitæ oriuntur naturæ, sed notæ sæpius reformantur ne pereant.
SUMMA
DISTINCTIONIS DUODECIMÆ
POSTQUAM in præhabitis distinctionibus a secunda usque hunc locum, determinavit Magister de incorporeis, spiritualibus et separatis substantiis, utpote angelis bonis et malis, hic tractare nunc incipit de substantiis materialibus, præsertim de operibus sex dierum. De quibus primo determinat quantum ad eorum creationem, in hac ipsa distinctione; secundo, quantum ad eorum distinctionem seu formam, distinctione immediate sequenti; tertio, quoad eorum ornatum, quintadecima distinctione. Circa primum tangit ipsum creationis exordium, et ponit solenniores opiniones circa hoc ipsum, seu circa intellectum Scripturæ in qua corporalium rerum seu totius universi creatio ipsa describitur. Insuper circa hæc quædam dubia movet et solvit.
Footnotes
-
Gregor. Moral. lib. xxxiii, n. 16. Hier. in Tit. c. 1. Beda, Hexaem. lib. 1. ↩
-
Aug. de Genesi contra Manich. lib. 1, n. 12. Gen. 1, 2, juxta LXX. Ibidem. ↩
-
Aug. de Genesi contra Manich. lib. 1, n. 7. ↩
-
Hugo, de Sacram.lib. 1, p. 1, c. 4. ↩
-
* apertamque ↩
-
Ibid. c. 6. ↩
-
* oppressis ↩
-
Ibid. c. 7. ↩
-
Joann. v, 17. ↩
-
Alcuin. in Genes. Interrog. 19. ↩
-
Eccli. XVIII, 1. ↩
Chapter 118 of 271