Skip to the text

Quæstio 7

Quæritur quoque, An opus tertiæ diei convenienter describatur.

Videtur quod non. Primo, quoniam tertia die separata est aqua a terra; sed aer et ignis elementa sunt præstantiora quam aqua et terra: ergo eorum distinctio debuit designari. — Secundo, elementa ab exordio suæ creationis habuerunt proprias et distinctas formas substantiales, ut probabilior tenet opinio, et supra ostensum est:1 ergo a principio fuerunt distincta ab invicem etiam loco et situ, quia dans formam dat consequentia eam. — Tertio, naturale est leviora superius collocari, et innaturale est ea sub gravioribus situari. Quum ergo aqua sit levior terra, innaturale fuit eam de superficie terræ ad locum redigere bassiorem. — Quarto, tres ultimi dies pertinent ad ornatum: ergo in uno illorum debuit describi qualiter terra plantas produxit et herbas, quum horum productio ad ornatum pertineat. — Quinto, scriptum est in Genesi, quod post transgressionem primorum parentum locutus est Dominus homini primo:2 Spinas et tribulos germinabit tibi. Ergo terræ nascentia non tertia die, sed postea oriri cœperunt.

In oppositum est scriptura Genesis primo.

Ad hæc Thomas respondet: Opus distinctionis attenditur in hoc, quod corporibus quæ sunt elementa, collatæ sunt virtutes universaliter ad effectus naturales moventes; cujusmodi sunt qualitates activæ et passivæ elementorum, quæ datæ sunt illis tertia die: quibus ab invicem proprietate et situ separantur, eo quod inter qualitates elementares gravitas et levitas contineantur, quæ sunt principia motus elementorum ad propria loca ac naturalis quietis ipsorum in illis, quemadmodum calidum et frigidum sunt principia alterationis. Hinc ex collatione talis virtutis dicuntur aquæ tertia die in unum locum congregatæ.

Ad primum ergo dicendum, quod ignis et aer sunt elementa magis latentia: ideo Moyses rudi populo loquens, de eis expresse non dixit. Aer quoque et ignis, quantum ad suam ab invicem et ab aliis distinctionem, aliquo modo dantur per aquæ distinctionem intelligi, quemadmodum secretiora per manifestiora relinquuntur prudentibus intelligenda. — Ad secundum, quod sicut calor et frigus non sunt formæ substantiales elementorum, ita nec gravitas et levitas. Ideo sicut forma substantialis in elementis non est principium alterationis nisi mediante frigore et calore, ita nec quietis nisi mediante gravitate aut levitate: ideo quamvis aqua formam substantialem habuit ex opere creationis, non tamen ex hoc congregabatur in proprium locum, sed per opus distinctionis factum est hoc. — Ad tertium, quanto elementum est subtilius, tanto majus, sicut aer major est aqua, et aqua quam terra: ideo aer complectitur ista duo, undique sphæricam complens figuram; a quo deficit aqua terram cingens, non totam operiens, circumlum complens, sed a completione sphæræ deficiens. Et hoc est propter exigentiam finis ob quem creata est aqua et terra, ut in terra valeat esse habitatio animalium respirantium, generatioque plantarum. Terra vero quasi minima in centro conclutur. ditur. Denique corpora inferiora, præter proprios motus, sequuntur quodammodo motum superiorum; et quo corpus inferius exstat perfectius, tanto plus consequitur de motu superioris. Quod patet ex hoc, quod in corporibus cœlestibus orbis inferior, præter proprium motum, retinet motum orbis superioris. Conformiter elementa ex motu cœlestium corporum aliquid consequuntur de motu circulari, præter motus proprios naturales: quod evidenter apparet in maris refluxu, qui sequitur motum lunæ. Nec tamen hoc fit violenter, quia (ut asserit Commentator super quartum de Cœlo et mundo) motus quibus elementa sequuntur impressiones cœlestium corporum, non sunt violenti, quum sit secundum ordinem corporum naturalem quod inferiora impressionem superiorum sequantur: atque per modum hunc ex corporum impressione cœlestium moventium elementa ad commixtionem, aqua subingreditur terram, ut sit ad generationem mineralium apta et animalium ac plantarum; et exinde in locum proprium naturali motu revertitur, juxta illud

Ecclesiastæ: In locum unde exeunt flumina, revertuntur.3 Amplius, elementa ubi se contingunt, ab invicem alterantur, ut sit quidam motus conjunctionis inter ea; et exinde in mari causatur salsedo ex admixtione vaporis terrestris, simul cum adustione radii solaris: et hoc præcipue prope terram et in superficie maris. In profundo etenim pelagi est aqua dulcis, ut patet ex verbis Philosophi libro de Animalibus, ubi ait quod piscis nomine malakie, invenitur magnus valde in locis pelagosis in quibus abundant aquæ dulces. — Ad quartum respondendum, quod de productione plantarum videtur esse diversitas inter Augustinum et alios Sanctos Augustinus quippe videtur velle, quod quum dicitur, Producat terra herbam virentem, etc., non intelligitur tunc esse plantas productas in natura propria, sed tunc terræ datam esse virtutem germinativam ad producendum plantas opere propagationis.4 Aliis autem videtur quod tunc etiam plantæ productæ sunt; propter quod ait Ambrosius: Herba sole antiquior est. Et utroque modo plantarum productio ad distinctionis pertinet opus, quoniam ad earum productionem sufficit virtus cœlestis loco patris, et virtus terræ loco matris. Sicque principia activa communia ad opus distinctionis spectantia, sufficiunt ad generationem plantarum, non ad productionem animalium perfectorum, ad quam requiritur virtus formativa exsistens in semine. Vel, quoniam quælibet res pertinet ad ornatum loci illius in quo movetur, non in quo quiescit; plantæ vero radicitus terræ infixæ adhærent: ideo ad ornatum ejus non pertinent, sed computantur cum ipsa, ut super Genesim loquitur Augustinus. — Ad quintum dicendum, quod plantæ nocivæ simul cum aliis sunt productæ: verumtamen ante peccatum hominibus non fuissent nocivæ, divina protegente providentia; sed post peccatum cœperunt hominibus esse nocivæ. — Hæc Thomas in Scripto.

Ubi et addit: Aristoteles dixit tantum orbes moveri, non stellas nisi in orbe; Ptolemæus vero disseruit stellas habere proprium motum præter motum orbis. — Insuper, præter mysticam rationem quæ in littera tangitur de hoc cur in descriptione operis secundæ diei non dicitur, Vidit Deus quod esset bonum, aliam quoque litteralem in historiis Magister assignat, quam etiam Rabbi Moyses tangit:5 quia videlicet in secundo die medium elementum a supremo distinguebatur, et ita non erat perfecta distinctio medii elementi, nisi etiam ab infimo distingueretur: sicque opus secundæ diei tertia die est consummatum. Hincque benedictio tertiæ diei ad utrumque refertur.

Præterea in prima parte, quæstione sexagesima nona: Tertia (inquit) die informitas terræ aufertur.6 Duplex vero informitas circa terram describebatur: una, quod erat invisibilis seu inanis, quoniam aquis exstitit cooperta; alia, quod fuit incomposita seu vacua, id est, non habens decentem decorem, qui acquiritur terræ ex plantis eam quodammodo vestientibus. Idcirco utraque informitas die hac tertia removetur: prima, per hoc quod aquæ sunt congregatæ in locum unum, et apparuit arida; secunda, per hoc quod terra protulit herbam virentem. De productione autem mineralium non loquitur Moyses, quoniam generationem habent occultam in visceribus terræ; Moyses vero ea tantum proposuit quæ in manifesto apparent. Hæc Thomas in Summa.

Circa hæc scribit Albertus: Aer distinctus est, et liberam formam accepit distinctumque locum, quando aquæ vaporabiliter in aere diffusæ per congregationem condensatæ sunt et descenderunt ad terram.7 Ignis quoque vaporabiliter in aere mixtus prius, liberam formam accepit, et per consequens motum, quia motus consequitur formam; unde tunc undique liber ascendit ad cameram cœli lunæ, sicque ab aliis est distinctus. — Si vero quæratur ad quem locum congregatæ sint aquæ, respondet super Genesim Beda: Quum multa constet esse maria ac flumina, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, quoniam cuncta maria et flumina magno mari merguntur: et si qui lacus in se ipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus in mare revolvuntur. Fossores quoque puteorum hoc probant, quoniam omnis tellus trahit aquas per invisibiles venas, quibus ex mari principium est. Unde in Ecclesiaste: Omnia flumina intrant mare, et mare non redundat;8 ad locum unde exeunt flumina, dus, in quo tempore solent herbæ apparevertuntur ut iterum fluant. Dicit etiam rere virentes, et ligna pomis onusta. Hæc Beda, quod verno tempore factus est mun- Albertus.

Footnotes

  1. p. 35 C, 36 A', 38 D'. ↩

  2. Gen. III, 18. ↩

  3. Eccle. I, 7. ↩

  4. Gen. 1, 11. ↩

  5. Cf. p. 48 D. ↩

  6. art. 2. ↩

  7. Summ. th. 2ª part. q. 56. ↩

  8. Eccle. 1, 7. ↩

Chapter 135 of 271