Quæstio 1
Hic quæritur primo, Quid sit tentatio.
Quocirca pensandum, quot modis in Scripturis accipiatur, et qualiter diversis diversimode competat.
Circa hæc Bonaventura conscribit: Hoc verbum, tentare, multas habet significationes, ut dicunt qui significationes vocum diligenter rimati sunt. Proprie tamen tentare est probare, sicque tentatio tactus est quidam, quo id quod tangitur, probatur: quemadmodum cæcus fertur tentare, dum tangendo vult certificari de re. Sic in spiritualibus tentatio dicitur quidam tactus ad probandum ordinatus. Quod quadrupliciter fieri potest. Primo, quia qui pulsat seu tentat, intendit probare et approbare seu probatum ostendere. Sicque probare convenit Deo, juxta illud Sapientiæ: Deus tentavit justos, et invenit illos Sap. III, 5. dignos se. Secundo, quia qui pulsat, intendit probare, reprobare seu reprobum facere. Et ita diabolo convenit, juxta illud
Act. v, 3. Actuum : Cur tentavit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui Sancto ? Tertio, quoniam pulsans intendit probare et experimentum sumere de eo quod est in tentato. Et sic tentat cautus homo, juxta illud
Eccl. xiii, 14. Ecclesiastici : Ex multis loquelis tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis. Quarto, quoniam etsi pulsans nihil intendat, ad ejus tamen pulsationem sequitur approbatio vel reprobatio hominis. Sicque tentat caro et concupiscentia
Jacob. 1, 14. ejus, juxta illud Jacobi : Unusquisque tentatur a sua concupiscentia abstractus et illectus. Porro quod Hugo ait, tentare est callide experiri et quasi conatibus blandis probare : proprie sumitur de tentatione diaboli; potest tamen extendi ad omnem tentationem inclinantem ad malum. Hæc Bonaventura.
At vero Thomas : Ad perfectam, inquit, rationem tentationis tria concurrunt : primo, ut per tentationem alicujus dubii cognitio accipiatur; secundo, ut hoc sit a tentante intentum; tertio, ut ipse qui tentat, cognitionem illius rei accipere velit : sicque tentatio in hominibus invenitur, secundum quod unus homo alium tentat, ut experimentum sumat de scientia aut fidelitate ipsius. Aliquando autem tentatio dicitur, in qua duo horum salvantur, utpote manifestatio ignoti atque intentio ejus : et ita Deus hominem tentat, ut patet in Abrahæ tentatione. Præceptum quippe
Gen. xxii, 1. Dei factum Abrahæ de sui filii immolatione, tentatio ejus vocatur, quia per hoc manifestabatur qualis esset ipse Abraham in fide et obedientia : quam etiam manifestationem aliis faciendam Deus intendebat. Tertium vero deerat : non enim ad hoc Deus tentavit, ut ipse alicujus rei cognitionem acciperet. Alia tentatio est, in qua solum salvatur unum illorum trium, puta manifestatio tentati, et sic caro ac mundus tentare dicuntur, ex qua tentatione cognoscitur virtus aut infirmitas cordis; unde et ipsa passiva impugnatio virtutis appellatur tentatio. Quod contingit vel a principio intrinseco, ut ex carnis corruptione, concupiscentia seu fomite : et hæc vocatur tentatio a carne; secundo, a principio extrinseco, et hoc dupliciter : nam illud exterius aut impugnat per modum objecti, et sic est tentatio a mundo, cujus objectis et materiis corda hominum alliciuntur; aut per modum agentis, quoniam trahit ad peccatum persuadendo, terrendo, blandiendo : et hæc tentatio est ab hoste, ut a diabolo et membris ipsius. Dicitur autem solus diabolus tentare : non quoniam solus immediate tentat, sed quoniam primo tentavit hominem primum, ex qua tentatione aliæ sunt secutæ, et quoniam ipse solus cum membris suis intendit tentando perimere ac nocere, et item quoniam utitur rebus mundi ac carne ad tentandum ut instrumentis. Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in Summa, quæstione centesima quartadecima :1 Tentare, inquit, est proprie experimentum de aliquo sumere. Experimentum vero de aliquo sumere, est ad hoc ut aliquid circa ipsum sciatur : ideo proximus finis cujuslibet tentantis est scientia. Sed ex scientia illa interdum quæritur alius finis, bonus aut malus : bonus, ut dum quis scire conatur qualis sit alius in scientia aut virtute, ut eum promoveat; malus autem, dum hoc quærit ut fallat. Ex quibus patescit, qualiter diversis diversimode tentare conveniat. Homo namque utroque modo hominem tentat; diabolus solum ut noceat; Deus vero ut prosit. Nec Deus tentat ut sciat, nisi scire sumatur pro eo quod est alios facere scire. Caro autem et mundus tentant instrumentaliter seu materialiter, in quantum perfectio seu imperfectio tentati agnoscitur ex hoc quod renititur aut consentit his ad quæ caro vel mundus inclinat. Hæc in Summa.
Præterea Alexander : Tentatio, inquit, secundum Cassiodorum, est assimilatio boni ad fallendum : quod convenit omni tentationi activæ hostili, in qua malum seu falsum sub specie boni aut veri proponitur, ut is cui proponitur decipiatur. Descriptio autem Hugonis præhabita, intelligitur de tentatione quoad initium motus ad peccandum. Accidit namque diabolo aliquando sicut cæco, qui primo tentat baculo an inveniat viam per quam possit incedere, quumque invenerit, incedit secure : sic diabolus primo tentat hominem, et si invenerit eum fortem ad resistendum, blande conatur et paulatim; si vero invenit viam paratam, quasi violentus pulsat. Procedit autem tentatio diaboli ex invidia seu rancore, quo dolet hominem illuc per humilitatem ascendere, unde ipse per superbiam lapsus est. Hæc Alexander.
Amplius Durandus hic scribit : Tentatio proprie est motus seu actus natus inclinare in aliquod illicitum. Quemadmodum enim se habet tentatio in speculabilibus ad verum et falsum, sic in operabilibus ad bonum et malum, licitum et illicitum. Sed in speculabilibus non est tentatio, nisi quum per apparentem syllogismum seu rationem concluditur falsum natum inclinare intellectum ad errandum. Syllogismus enim tentativus, est apparens et non existens, fitque ad sumendum experientiam de scientia. Ergo non est tentatio in operabilibus, nisi per actum vel motum natum inclinare voluntatem ad aliquid illicitum, ad sumendum experientiam de bonitate aut pravitate tentati. Hæc Durandus.
Si vero quæratur, cur Deus condidit hominem quem scivit casurum, seu reprobos quos præscivit damnandos, et cur sinit hominem tentari quem noscit vincendum, respondet Thomas de Argentina, quod primo hoc agit, quatenus Creatoris perfectio in creaturis diversimode repræsentetur atque resplendeat. Secundo, ut in his Dei sapientia manifestetur, quæ ex malis multa elicit bona : Deus quippe tam bonus et sapiens est, quod non sineret fieri mala, nisi sciret et posset inde elicere bona. Tertio, ut pietas Dei in electis refulgeat, justitia vero in reprobis, et hoc in multiplici gradu ac varia differentia dispositionis Dei in rebus. Quarto, ut liberum arbitrium exerceatur, et creatura suam fidelitatem ad Creatorem ostendat. Quinto, quia non decet ut propter creaturarum ingratitudinem ac perversitatem Deus omittat peragere quod suæ est bonitatis. Sexto, ut major sit decor universi, dum opposita juxta se posita clarius elucescunt ac innotescunt. Verum ut ait Scriptura, Deus quantum in se est, universos 1 Tim. u, 4. et singulos vult salvari, hominesque mittit tentari, ut resistendo et prævalendo copiosius mereantur ac gloriosius coronentur; et rursus, ut suas infirmitates experiantur, atque ad Creatorem confugiant, ac semper magis solliciti, timorati, custoditi permaneant.
Footnotes
-
art. 2. ↩
Chapter 162 of 271