Skip to the text

Quæstio 5

Postremo hic quæritur De gravitate transgressionis primorum parentum, et quis eorum peccaverit gravius. Ubi et inquiretur, Cur eorum peccatum remissibile et remediabile fuit.

Videtur autem quod peccatum Adæ fuit absolute gravissimum. Primo, quia maxim me fuit nocivum, utpote infectivum totius posteritatis, cui et originalem justitiam abstulit, et veram amovit salutem. — Secundo, ob ejus reatum delendum incarnari oportuit Filium Dei. Quum ergo tanto indiguerit reconciliatore, apparet quod exstitit Dei gravissime offensivum. — Tertio, quia in isto peccato fuerunt multæ deformitates gravissimæ, ut statim patebit. — Videtur quoque plus peccasse quam Eva, tum quia sapientior Eva fuit et altior, atque quo gradus altior, eo ruina est major.

Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa sua, libro secundo: Quæritur, quod fuerit peccatum hominis primum. Et dicendum, ut dicunt Sancti, quod superbia, qua voluit esse ut Deus. Verumtamen quidam dicunt et probant, quod infidelitas fuit. Bonum enim apprehensum non movet neque appetitur nisi sub ratione boni et tanquam possibile. Ergo antequam mulier appetiit esse ut Deus, sciens bonum et malum, æstimavit hoc possibile esse.1 Talis autem æstimatio, infidelitas fuit. Alii probant, quod fuit omissio, quia si apud se contulisset quod Creatori creatura æquari non valeat, non appetiisset hoc ipsum: et ita omissio debitæ considerationis fuit primum ejus peccatum. Alii probant, quod fuit dubitatio, quoniam ipsa dixit, Ne forte moriamur.2 Sicque dubitasse videtur de verbis Dei dicentis:3 In quacumque die comederis inde, morieris.

Dicendum ad primum, quod primum illud peccatum fuit infidelitas, et idem peccatum fuit superbia, prout superbia large accipitur, ita quod se extendit ad quatuor species elationis, quæ notantur hoc versu :

Ex se, pro meritis, falso, plus omnibus, inflat.

Sicque non sumitur hic superbia stricte, pro appetitu excellentiæ propriæ. — Ad aliud dicimus, quod ad quædam per se tenemur, ut ad actus virtutum; ad alia quædam, per accidens. Omissio ergo habet locum circa principalia illa. Nostra tamen opinio est, quod omissio non consistit in sola negatione, sed in contemptu agendi quod faciendum est. — Dicimus quoque quod primum peccatum Evæ non fuit dubitatio, sed superbia. Et quum dixit, Ne forte moriamur, non dixit hoc prout ly forte est adverbium dubitandi sed eventus, et libertatem designans arbitrii.4

Quæritur insuper, utrum Adam voluit esse sicut Deus. Videtur quod non, quia secundum Apostolum, vir non est seductus in prævaricationem, sed mulier;5 atque ut Augustinus affirmat, Adam peccavit ut Salomon, quia non credidit idola esse colenda, sed adoravit ea ne suas contristaret delicias, id est concubinas idololatras. Sic Adam peccavit, non credens quod posset esse ut Deus, sed ne contristaret uxorem. Hinc iterum Augustinus testatur: Non est credendum quod Adam spirituali mente præditus, voluit esse sicut Deus.

III Reg. XI.

Sed objicitur, quia super illud, Quæ non rapui exsolvebam, asserit Glossa:6 Adam et Eva voluerunt rapere deitatem, et amiserunt felicitatem. Et super illud ad Philippienses, Non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo, Glossa fatetur:7 Christus Deo Patri æqualis, non arbitratus est hoc esse rapinam, quemadmodum Adam arbitratus est quod posset esse æqualis Deo per rapinam. Ergo primus homo voluit esse Deo æqualis. — Respondemus, quod caput mulieris est vir, idcirco tenetur regere eam et docere, atque arguere quando errat; et ubi non arguit, peccat, quia consentit. Sicque Adam voluit esse ut Deus, quoniam mulierem hoc volentem non reprehendit; ipse vero non proprie voluit hoc. Hinc omnibus circumstantiis culpam gravantibus rite pensatis, Eva magis peccavit quam vir: quia peccavit ex tanta superbia, qua voluit esse ut Deus.

Quæritur quoque de causa peccati Adæ. Nam asserit Augustinus, quod Adam inexpertus divinæ severitatis judicia seu rigorem, credidit esse veniale quod fuit mortale. Contra hoc tamen argui potest, quia ignorantia illa aut fuit culpa, aut pœna: si culpa, ergo primum peccatum ejus non fuit comestio pomi, aut inobedientia; si pœna, ergo pœna præcessit culpam. Imo quod fuit culpa, probatur, quia fuit error in moribus. Quod vero ignorantia fuit causa sui peccati, probatur ex hoc quod peccavit quia non contulit, id est, non discussit nec consideravit quod attendendum fuit. Hinc quædam ignorantia actualis videtur fuisse causa illius peccati: quod concedimus. Sed illa ignorantia non fuit culpa neque pœna, sed pura negatio atque defectus, de numero defectuum de quibus B. Dionysius dixit, quod malum est ex infinitis defectibus. Idem dicendum de ignorantia qua nescivit peccatum suum tam graviter puniendum sicut fuit punitum. Et quod secundum Augustinum, credidit illud peccatum esse veniale, non est ita intelligendum quod nescivit illud esse mortale, sed quia putavit se de illo veniam adepturum facilius quam invenit; quæ erronea æstimatio seu ignorantia nec pœna fuit, nec culpa.

Præterea quæritur, an peccatum Adæ fuit ex libidine. Videtur quod non, quia processit ex quadam compassione et pietate, ut scilicet uxori gereret morem, nec eam contristaret. Et si sic, ergo non omne peccatum ex libidine oritur: quod est contra Augustinum primo libro de Libero arbitrio, quo affirmat quod omne peccatum ex libidine prodit. — Nihilo minus contra hoc ipsum objicitur, quoniam super illud,

De Divin. nom. c. IV.

Ps. lxxix, 17. Incensa igni et suffossa, loquitur Glossa : A Omne peccatum est ex timore male humiliante, aut ex amore male inflammante. Ergo non omne peccatum est ex cupiditate, ergo nec ex libidine. — Dicendum, quod omne peccatum est ex libidine seu cupiditate, mediate vel immediate. Attamen quoddam peccatum est immediate ex timore. Quod vero est ex timore immediate, est ex cupiditate mediate, quoniam timor est ex cupiditate. Consimiliter, peccatum Adæ vel mediate vel immediate fuit ex cupiditate seu libidine. Fuitque ibi duplex libido : una, qua nimis dilexit uxorem et ejus delicias; altera, qua vetitum pomum comedit. Sic et in peccato Evæ fuit duplex libido : una in appetendo esse sicut Deus, altera in appetitu esus pomi prohibiti.

Quæritur demum, an peccatum Adæ fuit peccatum in Spiritum Sanctum. Videtur quod imo, quoniam non peccavit in Patrem, peccando ex infirmitate, nec in Filium, peccando ex ignorantia, sed ex certa scientia, quod est peccatum in Spiritum Sanctum. Item, peccatum Adæ fuit punitum gravissime, pro quo et Filius Dei sustinuit crucem. Ergo in se ipso fuit gravissimum : quantitati etenim culpæ correspondet quantitas pœnæ. — In contrarium est, quod non fuit desperatio, neque præsumptio, nec finalis impœnitentia, nec invidentia fraternæ gratiæ, nec impugnatio agnitæ veritatis : ergo non fuit peccatum in Spiritum Sanctum.

Dicendum, quod non fuit peccatum in Spiritum Sanctum, nec divisio illa peccati exstat sufficiens. Correspondentia quoque pœnæ ad culpam, intelligitur de pœna definitivæ sententiæ, præsertim post mortem, non de pœna temporali : imo interdum majus peccatum Deus minus punit temporaliter, prout viderit expedire. Denique peccatum Adæ temporaliter fuit punitum magis quam alia, duplici ratione. Primo ratione status, quia in deliciis paradisi exsistens peccavit. Alia ratio est generalis instructio hominum, quatenus ex hoc quod a principio tam dire punivit peccata primorum parentum, homines discant et pensent, quam ineffabiliter Deus omnipotens, justus ac metuendus, detestetur horreatque peccata; sicque satagant peccata vitare. — Hæc Antisiodorensis. Cujus dicta pro parte commemoro recitative magis quam assertive.

Præterea, Alexander circa hæc plurima sciscitatur. Primo, quod fuerit primum peccatum hominis. Ad quod respondens, auctoritatibus multis probat quod fuit superbia. Appetebat quippe similitudinem scientiæ Dei, sicut diabolus similitudinem quoque divinæ potentiæ, atque ex hoc processit ad appetitionem fructus prohibiti, et sic demum ad ejus comestionem. Verumtamen immediatum proximumque peccatum per quod transfusa est corruptio seu infectio primorum parentum in posteros, fuit gula. Unde quum dicitur, quod peccatum hominis in paradiso fuit præsumptio vel inobedientia, totum ad superbiam reducitur. Nec credidit Eva quod posset esse ut Deus, id est Deo æqualis, sed eo modo quo aliqui dicuntur dii participative et adoptive : quod tamen voluit ultra quam ei conveniebat.

Quæritur item, an peccatum illud fuit gravissimum. Et respondendum, quod unum peccatum dicitur gravius alio variis modis : aut ratione ejus in quem peccatur, vel propter magnitudinem injuriæ ei illatæ; aut propter magnitudinem damni aut pœnæ consequentis peccatum; aut propter magnitudinem causalitatis ad peccandum. Primo modo, peccatum Judæorum occidentium Christum, exstitit maximum; secundo modo, peccatum primorum parentum maximum perhibetur; tertio modo, peccatum Luciferi.

Porro de hoc, an peccatum Adæ fuit gravius Evæ peccato, an econverso, respondet sicut ex Antisiodorensi responsum est. Similiter de hoc, an fuit peccatum in Spiritum Sanctum, aut irremissibile. Item ad hoc, an fuit remediabile, respondet quod imo, allegans illud Isidori libro de Trinitate : Homo post peccatum idcirco redit ad veniam, quia ex lutea materia pondus traxit infirmitatis. Hinc propter infirmam carnis conditionem reditus patet homini, post culpam, ad gratiam ac salutem. Et rursus, quoniam aliunde ad peccandum fuit inductus. Et de hoc in tertio magis dicendum est.

Quæritur quoque de hora qua transgressus est Dei præceptum in paradiso. Et dicit Glossa super illud, Ad vesperum demorabitur fletus:8 Vespera est quando sol in occasum declinat, quo tempore Adam peccavit, et lux veri solis ab eo recessit. Vesperum objicitur contra hoc, quoniam super illud Marci, Facta hora sexta tenebræ factæ sunt super universam terram, ait Glossa:9 Qua hora primus homo peccando meruit mortem mundo, eadem hora secundus Adam moriendo mortem destruxit. Dicendum, quod quamvis hora sexta tenebræ illæ factæ sint, non tamen illa hora Christus tradidit spiritum, sed hora nona aut modicum postea; tuncque sol properat ad occasum, et tunc circiter Adam transgressus est. Unde dicitur in Genesi: Quum deambularet Dominus in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam. Sicque ea hora qua Adam peccavit, Christus mortem destruxit.10 Vespera vero sumitur large, pro tempore quo sol ad occasum declinat. — Hæc Alexander.

De gravitate demum peccati Adæ respectu sequentium, Thomas effatur: In peccato multa possunt attendi, ex quibus gravitatem sortitur; et quod respectu unius illorum est gravius, respectu alterius levius esse potest. Id tamen simpliciter gravius est quod secundum plura et potiora gravius est, præsertim secundum speciem culpæ: quoniam quantitas consequens speciem peccati, essentialior est peccato quam quæcumque circumstantia. Itaque, quamvis peccatum Adæ quoad hoc gravius exstitit, quod minori pulsatus tentatione succubuit, quod item facilius resistere potuisset; nihilo minus quantum ad speciem peccati et alias circumstantias, quæ peccati gravitatem magis exaggerant, secuta sunt multa vitia graviora. Quod autem peccatum illud ademit bonum tam magnum, atque quam maximum intulit damnum, fuit per accidens, puta ex hoc quod integram invenit naturam. Unde non sequitur quod gravius ceteris fuit, quia hoc ipsum cetera quoque fecissent, si naturam integram invenissent: quemadmodum et secundum peccatum mortale gratiam non aufert, quia non invenit; sed si inveniret, auferret. Sic et pœna peccati illius est duplex: una, quæ ei inflicta est in quantum fuit personale, particulare et actuale, sicque multis aliis peccatis gravior pœna debetur; alia, quæ ei indirecte debita est ratione originalis infectionis, et ita pœna maxima est ipsum secuta. — Nec sequitur quod Adam per se resurgere potuit, quoniam per se corruit; sicut et quilibet homo per se gratiam potest amittere, nec tamen potest eam per se recuperare: gratia namque excedit virtutem naturæ. Gratia quoque quæ postea creditur reddita Adæ, non nisi ad actus personales se extendebat: idcirco naturam in id quod supra ipsam est elevare non potuit, neque reducere, hoc est in originalem justitiam atque impassibilitatem; imo hoc solus potuit Filius Dei, supra totam naturam exstensens. Hæc Thomas in Scripto.

Insuper de specie peccati primorum parentum conscribens: In eodem (inquit) actu contingit plurium peccatorum deformitates consistere; sed illa deformitas principalior est atque formalior, complensque speciem culpæ, quæ ex principali motivo seu intentione causatur, in quod alia ordinantur: quoniam finis est id quod primum cadit in voluntate, ex qua est origo peccati; et ex fine actus morales specificantur. Propter quod ait Philosophus quinto Ethicorum: Si quis mœchatur ut lucretur, avarus magis est quam mœchus. Juxta hoc dico, quod in primo peccato hominis multæ deformitates fuerunt. Hinc Magister considerat in eo gulam, inanem gloriam, et avaritiam: sicque unum multiplex dici potest. Attamen omnia alia sunt materialia respectu superbiæ, quia ad qua inclinatur ad aliquid actualiter appetendum inordinate. Et constat quod primus homo non peccavit ex cupiditate primo modo accepta.11 ut pandit promissio dæmonis ad impietatem instigantis; nam dixit: Eritis sicut dii. Et ita dæmonis et hominis culpa a superbia cœpit. Aliorum etenim peccatorum occasio solet esse quidam defectus; sola superbia ex perfectione accipit fundamentum: quia ut asserit Augustinus, superbia etiam bonis operibus insidiatur ut pereant.

Non ergo primorum parentum peccatum infidelitas fuit, quia non crediderunt Deum falsum dixisse; sed putaverunt verba ejus forsan aliter esse intelligenda, vel metaphorice aut mystice dicta. Vel dicendum, quod ex elatione qua id quod promittebatur appetebant, oculus mentis eorum exstitit impeditus, ne actualiter veritatem divini attenderent verbi, secundum quod omnis malus est aliquo modo ignorans. Verum ignorantia seu dubietas talis, etiam credendorum, infidelitatem non facit. Fuit item in illa transgressione inobedientia quæ est generale peccatum, non ut est vitium speciale quo quis ex contemptu præcepti peccat. Nec Evæ peccatum fuit quod scientiam appetebat impertinentium sibi, quia hoc curiositas exstitisset; sed quod in ipsa scientia eminentiam cupiebat, ut in hoc Deo quodammodo æquaretur. Fuit etiam in illo peccato omissio quæ est vitium generale, non speciale, utpote consequens omne peccatum. Hoc nempe in omni peccato commune est quod peccans non facit quod in se est. — Præterea advertendum, quod cupiditas tripliciter sumitur. Primo, ut est speciale peccatum, habens pro speciali materia bona ad usum vitæ spectantia: et sic non est radix omnis peccati, nisi quod non est ullum peccatum quod non aliquando ex avaritia oriatur. Secundo, ut generale peccatum, videlicet pro immoderato appetitu habendi quodcumque, ut scientiam, opes, aut aliquid tale: sicque in peccato illo avaritia erat. Tertio, non ut est peccatum, sed I Tim. VI, 10. radix omnis peccati: sicque designat pronitatem quamdam habitualem appetitus,

Si vero quæratur, an appetiit esse ut Deus, dicendum quod homo quantum ad aliquid appetiit esse ut Deus, et quoad aliquid non: quoniam non appetiit æqualitatem Dei in scientia, potentia aut alio, quum hoc sit impossibile, sed quantum ad aliquem modum habendi. Nam quia inferioribus istis fuit præpositus, appetiit ut per naturæ suæ conditionem et ligni vetiti usum, tantam scientiæ plenitudinem consequeretur, quatenus ex lumine propriæ rationis tam se ipsum quam inferiora in omnibus regeret. Unde loquitur Augustinus, quod non voluit ut servus teneri præcepto, quasi ab alio regulatus per lumen naturalibus superadditum: et ita similitudinem Dei inordinate optavit.

De hoc vero, quis primorum parentum peccavit enormius, respondendum quod duorum vitiorum utrumque potest altero gravius esse diversis respectibus, circumstantiisque diversis attentis. Illud tamen simpliciter est gravius quod in potioribus et in specie culpæ præponderat, atque in motivo seu intentione peccandi. Hinc mulier magis peccavit, quia ex sola elatione mentis mota est ad peccandum, vir autem etiam ex quadam amicabili societate ad uxorem. Nec tanta fuit in Adam elatio sicut in Eva, quæ ex verbis serpentis tantum excellentiæ appetitum concepit, quod judicium rationis suæ fuit perversum in tantum quod credidit verum esse atque possibile quod protulit serpens: ideo secundum I Tim. II, 14. Apostolum, fuit seducta. In viro autem non in tantum excrevit propriæ excellentiæ amor, quod credidit verum esse et futurum quod dixerat serpens, sed quia illud vellet si possibile foret: idcirco dicitur non fuisse seductus. Attamen illa ejus elatio ad experiendum eum incitavit, ita quod aliquam dubitationem elatio in eo fecit, quæ in muliere firmam opinionem conceperat. Vir quoque peccavit cogitans de misericordia Dei cum proposito pœnitendi. Cogitare autem de misericordia Dei sine proposito pœnitendi, hoc præsumptionis est et contemptus divinæ justitiæ : quod non fuit in Adam. — Hæc Thomas in Scripto.

Concordat Petrus per omnia, hæc eadem aliis verbis exprimens.

Richardus quoque : Lucifer, inquiens, peccavit enormius quam primi parentes, quia in rem consensit magis illicitam, et lege æterna ac naturali prohibitam; res autem prohibita primis parentibus, utpote de pomo ligni scientiæ boni et mali comedere, non fuit illicita in se, sed solum prohibitione disciplinæ.12 Lucifer quoque intensiori affectu ferebatur in malum, et minoris nescientiæ fuit, atque minoris pronitatis in vitium quam primi parentes. Hinc peccatum Luciferi non fuit remissibile nec remediabile, sed peccatum primorum parentum. — Peccatum tamen mulieris fuit superbia, quam sciendi curiositas est immediate secuta, deinde et gula, et in ipsa comestione specialis inobedientia. Probabile namque videtur, quod secundum ordinem tentationis, de peccato in peccatum sit lapsa. In tentatione autem primo tangebatur excellentia, ibi :13 Eritis sicut dii. Secundo, promissio scientiæ, quum subditur : Scientes bonum et malum. Tertio exprimit Scriptura adspectum ligni illius, et quarto comestionem ipsius. Forsanque mulier appetivit pro statu illo non posse mori, plenam etiam potestatem transmutandi et gubernandi inferiora propria virtute, et forsitan universalem notitiam boni et mali. Virum vero ex quadam mentis suæ elatione sollicitavit quædam experiendi cupiditas, quum cerneret mulierem, gustato pomo vetito, non esse mox mortuam. Denique cunctis pensatis, videtur mulier magis peccasse quam vir, quia minori tentatione devicta est, et motivo magis illicito, intensiorique affectu comedit de ligno, ut patet ex dictis. Hæc Richardus.

Amplius, secundum Bonaventuram, pecccatum hominis remissibile fuit, quoniam homo fuit carne mortalis, voluntate vertibilis, et in peccando aliqualiter excusabilis, utpote aliunde inductus. Lucifer quoque excessit enormius, quoniam ex majori libidine, majori ingratitudine; et plures scandalizavit, corrupit, dejecit, quia non angelos solum, sed et primos parentes, et in illis genus humanum. Peccatum etiam Adæ gravius fuit peccato Evæ, quantum ad ingratitudinem, quia præclariora a Deo dona fuit sortitus; peccatum vero mulieris in hoc fuit enormius, quoniam ex majori peccavit libidine, id est intensiori affectu. Sed quoad corruptionem seu nocumentum consequens ex peccato, est distinguendum, quoniam aliquid potest corrumpere seu lædere dupliciter : primo, per modum causæ; secundo, per modum occasionis. Et primo modo, peccatum Adæ fuit magis corruptivum et infectivum, quoniam fuit causa transfusionis peccati in posteros. Secundo modo, peccatum Evæ magis exstitit corruptivum, quoniam instigavit virum ad transgressionem : et ita tam viro quam posteris fuit incitamentum, occasioque ruinæ. Iterum, peccatum viri fuit enormius, consideratis conditionibus ex parte peccantis : quia prælatus fuit uxori, et excellentioribus donis ornatus; mulier autem magis est transgressa, pensatis conditionibus ex parte peccati : nam Deum sua ambitione inhonoravit, et proximum sua suggestione dejecit. — Hæc Bonaventura, qui de omnibus his scribit diffuse et pulchre, cujus scripta virtualiter sunt inducta. oncordat Albertus, et insuper quærit hic, utrum tentatio primi hominis fuit una, an multiplex;14 et idem quæri potest de ejus transgressione. Respondet : Solutio Præpositivi ad hæc fuit per distinctionem, quod scilicet peccatum potest dici unum simpliciter, et iterum potest dici unum multipliciter. Peccatum simpliciter unum est, quod est unius actus et unius deformitatis, et ad unum appetibile determinatum. Quumque actus sit substantia peccati, hoc in substantia est unum; et quum deformitas sit forma peccati, hoc etiam in forma est unum; et quum appetibile sit finis ac movens, hoc etiam in fine et movente unum consistit: sicque simpliciter unum est. Porro peccatum unum multiplex est, quod in actu est unum, sed multas habet deformitates et plura moventia, secundum quod in ipso sunt plura, pluresque habet fines quos obtinere intendit per unum eumdemque actum: et tale dixit esse peccatum primorum parentum. Mihi quoque videtur bene dixisse. Idem dicendum de unitate tentationis illius. Si ergo quæratur, utrum simpliciter dicendum sit unum, respondet quod imo, juxta illud Philosophi: Ubi unum est propter alterum, utrobique est unum. Talia enim ab ultimo fine denominationem et unitatem ac multitudinem sortiuntur.

Si vero quæratur, quod fuerit inter hæc primum peccatum, dicendum quod ex parte tentati, primum fuit superbia; ex parte tentantis, invidia. Attamen primum disponens angelum malum ad hoc quod vellet tentare, fuit superbia corrumpens naturam angelicam, quando voluit esse ut Deus. Et nisi angelus fuisset hac elatione corruptus, non fuisset invidiæ susceptibilis qua hominem impugnavit. Nempe ut asserit Augustinus, superbiam semper comitatur invidia, et talis regina nunquam est sine tali pedisequa. Primum vero ex parte suasionis diaboli, fuit infidelitas circa verba Dei; sed primum in intentione tentatoris, fuit homicidium primorum parentum. Hoc enim principaliter intendebat, ut mortem corporalem ac spiritualem induceret in naturam humanam. Unde ait Salvator: Ille homicida fuit ab initio, quia in veritate non stetit.15 — Fuit quoque tentatio illa solum exterior, quia in statu illo nulla in homine fuit corruptio, nec in corpore, neque in anima, quæ ad illicita inclinaret: idcirco non fuit inclinans ad culpam nisi exterius, quo persuadente, acquievit homo, et cœpit inclinatio esse interior. — Hæc Albertus.

Consonat Alexander: Una, inquiens, fuit tentatio, quoniam ubi unum propter alterum, ibi totum reducitur ad unum. Tentatio autem fuit de inobedientia; motivum vero ad illam transgressionem, fuit appetitus inordinatus similitudinis Dei; et secundum hoc unica fuit tentatio. Quod enim Eva movebatur ad esum vetiti fructus, fuit ex desiderio acquirendi quod promisit diabolus: Eritis, inquiens, sicut dii, etc. Hæc Alexander. Gen. III, 5.

Footnotes

  1. Gen. m. 5. ↩

  2. Ibid. 3. ↩

  3. Ibid. n, 17. ↩

  4. Gen. III, 3. ↩

  5. 1 Tim. II, 14. ↩

  6. Ps. LXVIII, 5. ↩

  7. Philipp. II, 6. ↩

  8. Ps. xxix, 6. ↩

  9. Marc. xv, 33. ↩

  10. Gen. III, 8. ↩

  11. Gen. III, 5. ↩

  12. Gen. ii, 17. ↩

  13. Gen. m, 5, 6. ↩

  14. Summ.th. 2ª part. q. 86. ↩

  15. Joann. VIII, 44. ↩

Chapter 166 of 271