Quæstio 2
Deinde quæritur De motivo diaboli ad tentandum; de quo jam modice tactum est.
De quo ait Bonaventura : Hæc duo peccata, superbia atque invidia, maxime possident mentem diaboli : quæ et quasi inseparabilia sunt, et unum aliud concomitatur. Superbus quippe amat excellentiam sui, idcirco non vult parem habere; unde et appetit excellentiam singulariter possidere. Hinc mox actu aut habitu invidet aliis, quibus non vult communicari bonum quod habet aut appetit ipse. Itaque diabolus cernens hominem in paradiso constitutum in tali statu, in quo adhuc poterat vinci et victori subjici, ac etiam ad felicitatem ascendere de qua diabolus ipse corruerat, ex superbia motus est ad ipsum tentandum, quatenus ipsum sibi subjiceret; et ex invidia, ut ipsum a tanta beatitudine impediret. Sicque superbia fuit movens primum, invidia movens proximum. Nam dato quod non potuisset dominium super hominem obtinere, adhuc studuisset eum gaudiis paradisi privare.
Invidia quoque non solum incitat invidum ut privet alium bono quod habet, sed et eo quod potest habere. Sic ergo, Scriptura Sap. II, 24. testante, invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum. Hæc Bonaventura.
Chapter 163 of 271