Skip to the text

Quæstio 3

Quæritur consequenter, An omnis tentatio sit peccatum.

Et constat quod omnis tentatio activa proprie dicta, quæ est motus seu actus tentantis ordinatus ac tendens ad decipiendum sive nocendum, exstet peccatum; tentatio vero passiva, inficta a tali tentatione, si ei resistatur idonee, non solum non est peccatum, sed et meritum magnum. Specialiter ergo est quæstio, an omnis tentatio quæ est a carne, sit culpa.

Circa hæc loquitur Thomas: Motus sensualitatis seu concupiscibilis, dupliciter potest insurgere. Primo ex qualitate organi, sicut corpore calefacto insurgit motus libidinis sine aliqua imaginatione: qui motus est pure naturalis, nec rationem habet peccati; quem potest diabolus in nobis causare ex potestate suæ naturæ, qua potest corporalia transmutare, nisi cohibeatur virtute angelica seu divina. Secundo, ex apprehensione delectabilis. Quumque ex hac parte appetitus aliquam habeat libertatem in homine, secundum quod potest obedire imperio rationis, sic in concupiscibili potest esse peccatum; et tentatio sic consurgens ex carne, potest esse culpa. Sed eam diabolus extorquere non valet, quamvis vehementer incitet et indeclinet. Verum ut dictum est supra, diabolus habet potestatem imprimendi in imaginationem interioresque sensus, repræsentando exterius sensibilia aliqua seu turbando imaginationem interius:1 sicque imprimendo dicitur nos tentare. Hæc vero impressio quamdiu est solum in apprehensione, non in appetitu, non habet rationem peccati.

Porro tentatio quæ est a mundo seu hoste, peccatum non est, quum vitari non queat. Peccatum quoque unius non consistit in actu alterius, sed proprio. Quumque in tentatione carnis, ipse appetitus illicitus, secundum quem tentari quis dicitur, est actus ejus qui tentatur (non enim sola caro concupiscit, sed totum compositum): hinc talis tentatio est peccatum in illo. Tentatio autem quæ est a mundo vel ab hoste, est a principio extrinseco, ita quod actio est in tentante, non in tentato: ideo non est peccatum in tentato, nisi per ejus consensum aut delectationem, quia tunc incipit cooperari tentanti. — Et si objiciatur, quod tentationem carnis in toto vitare non possumus, ergo non est peccatum, quia (secundum Augustinum) nullus peccat in eo quod vitare non valet; dicendum, quod quamvis omnem talem vitare non valeamus tentationem, quamlibet tamen singulariter sumptam, vitare valemus. Hæc Thomas in Scripto.

Concordant Petrus, Hannibal, Durandus et alii plures.

Verum Richardus parumper dissentire videtur: In tentatione (inquiens) quæ est ex carne, non est semper peccatum, sumendo peccatum pro culpa seu demerito, quoniam nisi causa tentationis illius fuerit voluntas antecedenter aut ei consentiat concomitanter, imo pro posse ei resistat, non video quomodo talis tentatio debeat culpari in homine baptizato, aut ei pro demerito imputari. Verumtamen advertendum, quod inter vitium, peccatum, culpam et demeritum, potest differentia assignari, quamvis unum frequenter capiatur pro alio. Vitium quippe est carentia habitualis dispositionis convenientis naturæ rei. Unde Augustinus tertio de Libero arbitrio loquitur: Quod perfectioni naturæ deesse prospexeris, id vitium voca. Peccatum vero est actus vel carentia rectitudinis in actu, ex quo declinat a regula sua: quemadmodum in naturalibus monstra dicuntur peccata, quia a regula recta naturæ declinant. In artificialibus quoque vocatur peccatum in effectu, quia declinat a regula artis. In moralibus etiam est peccatum in actu, quia declinat a rectæ regula rationis. Culpa demum est in actu non recto, in quantum est in voluntatis potestate. Demeritum vero est culpa in comparatione ad retributionem. Itaque dici potest, quod omnis tentatio carnis est motus vitiosus: quoniam provenit ex carentia habitualis dispositionis convenientis perfectioni naturæ humanæ, quam habuit in prima sua institutione. Est item peccatum, quoniam omnis motus ad illicitum a regula rectæ rationis discordat. Sed non omnis tentatio carnis est culpa neque demeritum, quia non est in potestate voluntatis. Hæc Richardus.

Cujus responsio intricata videtur. Quidquid enim a regula rectæ rationis discordat, culpabile demeritoriumque censetur. Nihilo minus verum reor, culpam non esse neque peccatum, id cui voluntas pro posse resistit, quum ultra vires Deus non requirat ab homine, et omne peccatum voluntarium aliquo modo exsistat. Nec datur tentatio carnis, nisi voluntas et ratio queant ei aliquo modo resistere, et eam vitare; nec omnis motus seu stimulus carnis tentatio carnis vocatur, sed qui ex apprehensione procedit, sicut et Thomas de Argentina fatetur.

Consequenter, ut vitetur prolixitas, expediendæ sunt quæstiones minores, sine argumentis.

Et quæritur primo, quæ tentatio sit gravior ac difficilior ad vincendum. Et ait Magister, quod illa quæ est a carne, quum tamen Apostolus protestetur: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, etc. Per quod insinuasse videtur, quod multo major difficiliorque luctatio nobis sit contra spiritus malignos, quam contra carnem.

Ad hoc Bonaventura respondet: Quæstio ista potest dupliciter intelligi. Primo, respectu ejusdem peccati, videlicet an difficilius sit resistere tentationi venereorum ad quam sola caro instigat, aut tentationi venereorum ad quam solus instigat diabolus. Ad quod respondet, quod difficilius sit tentationi carnis resistere propter conjunctionem carnis ad animam seu spiritum, ob quam conjunctionem caro animam magis incurvat: sicque intelligit Magister in littera. Secundo, respectu diversorum peccatorum, ita ut tentatio carnis intelligatur respectu carnalium, et tentatio hostis respectu vitiorum spiritualium: sic habent se ut excedentia et excessa. Quidam namque sunt ad carnalia proniores, quibus difficilius est resistere tentationibus carnis; quidam ad spiritualia, ut ad superbiam, ambitionem, etc.: et his difficilius est resistere tentationibus hostis, quam carnis. Si quis autem sit indifferens ad utrumque, ita quod quantum ex parte ipsius est, æqualiter pronus sit ad utraque vitia: huic tentatio carnis quodammodo difficilior est, et quodammodo tentatio hostis. Tentatio etenim carnis ei difficilior erit, propter adhærentiam majorem et magis intrinsecam atque continuam; tentatio vero hostis difficilior ei erit, propter majorem boni promissi apparentiam, et propter latentiorem instigantis fallaciam. Nam hostis vitia tegit ac palliat colore virtutum. Hæc Bonaventura. — Idem Richardus.

Porro Petrus: Unam (ait) tentationem esse alia fortiorem, intelligi potest dupliciter. Primo, secundum se et absolute, utpote ex fortitudine impugnantis; secundo, in comparatione ad tentatum, ex debilitate impugnati. Primo modo tentatio diaboli fortior est, secundo modo tentatio carnis. Quumque fortitudo prima sit per comparationem agentis ad actionem, quæ comparatio essentialior est, secunda vero per comparationem ad patiens: idcirco simpliciter tentatio hostis est fortior, sed in comparatione ad tentatum, fortior est tentatio carnis. Hæc Petrus.

Thomas quoque in Scripto: Tentatio (asserit) carnis ideo gravior dicitur, quia tentato proximior, secundum quod per eam homo quodammodo dividitur in desideria diversa exterioris interiorisque hominis. — Quod dictum primæ responsioni concordat, certumque reor quod absolute loquendo, tentatio hostis multo sit fortior, nisi potestas ejus a superiore reprimatur. Ipse etenim novit mille artes ac modos vincendi, nocendi, tentandi.

Insuper quæritur, an una tentationum istarum valeat separari ab alia. Et hoc includit hanc quæstionem, utrum omnia peccata hominum oriantur ex tentatione diaboli. Et possent ad utramque partem fieri argumenta, quorum solutiones ex responsione ad quæstionem faciliter patent. Multæ etenim auctoritates affirmant, quod omnia hominum vitia ex dæmonum suggestione atque tentatione procedunt, quod etiam in Vitaspatrum quidam Patrum dixisse leguntur. Nihilo minus certum est, quod quamvis dæmones nunquam tentarent nos nec essent, homines tamen ex propria fragilitate, instabilitate, privato amore, sustinerent stimulos carnis, impetus passionum, distractiones mentis, variosque defectus culpabiles.

Itaque Alexander et Bonaventura respondent : Tentationes inferri hominibus a diabolo sive a carne, intelligi potest dupliciter. Primo, tanquam a primo movente, et sic omnis tentatio carnis ad minus, ab hoste illo antiquo procedit, cujus invidia mors culpæ introivit in mundum atque infecit in primis parentibus genus humanum :2 ex qua infectione, corruptione ac transgressione originali, cetera hominum vitia sunt secuta. Secundo, tanquam a movente immediato et proximo : sic et tentationes istæ sequestrantur ab invicem separatione formali ac distantia temporali. Formaliter equidem separantur, quoniam alio modo tentat caro, alio modo diabolus; ad aliud etiam vitium movet caro, et ad aliud hostis; sed et principium movens est aliud atque aliud. Separantur item temporali distantia, quoniam alio tempore tentat diabolus, alio tempore caro. Et sic tentatio hostis potest esse sine tentatione carnis, tunc maxime, quando tentatur is in quo non est carnis corruptio, sicut in Christo et Adam, et quando ex ipsa tentatione non sequitur incurvatio ulla tentati. Dum autem tentatio hostis trahit in culpam, quum nullum in nobis peccatum sit quod ex aliqua concupiscentia non habeat ortum, sic tentatio dæmonis a tentatione separari non valet carnis. — Hæc illi. Per quorum distinctiones facile est auctoritates hinc inde diversimode sonantes, concordare et solvere.

At vero Thomas :3 Aliquid, inquit, est causa alterius duplici modo, puta directe et indirecte. Directe, dum quid recto ordine causali operatur et influit ad esse alterius, sicut ignis est causa calefactionis. Indirecte, dum agens aliquam causat dispositionem ad producendum effectum : quemadmodum siccans ligna, est causa combustionis eorum; sicque diabolus est causa omnium malorum nostrorum, inducendo primos parentes ad transgressionem ac suæ posteritatis infectionem. Atque hoc modo sumenda sunt verba B. Dionysii, quarto capitulo de Divinis nominibus asserentis : Multitudo dæmonum, omnium malorum est causa; et quod asserit Damascenus : Omnis malitia et immunditia a diabolo sunt inventæ et excogitatæ. Directe vero non est causa omnis tentationis et culpæ. Nempe ut Origenes testatur, quamvis non esset diabolus, homines appetitum ciborum ac venereorum haberent, circa quæ multiplex contingit excessus. Hæc in prima parte Summæ, quæstione centesima quartadecima. — Idem Richardus in Scripto.

Amplius quæritur, an tentatio sit appetenda. Videtur quod sic, quia tentatio est multipliciter utilis Dei electis, materia quoque exercendæ virtutis, et id sine quo salvari, coronari, victoresque effici non valemus, dicente Apostolo :4 Non coronatur nisi bemus de ejus adventu atque præsentia, ut S. Jacobus exhortatur : Omne gaudium existimate, fratres, quum in diversas tentationes incideritis.5 — In oppositum est, quod Christus docuit nos orare :6 Et ne nos inducas in tentationem. Et rursus, quod tentatio est periculosa, et contra quam prævalent pauci.

Ad hoc Thomas respondet : Quum bonum sit appetitus ac voluntatis objectum, eo modo aliquid est volendum quo bonum. Quoddam autem est bonum simpliciter et per se, ut bona honesta, sicut virtutes, quæ tanquam fines sui gratia appetuntur, quamvis ducant in aliud : quia in cunctis honestis utilitas honestati coincidit, nisi in summo et ultimo, quod est finis finium, et tantum propter se ac per se appetendum. Alia sunt quæ in se non habent unde appetantur, si absolute considerentur; tamen in ordine ad aliud expedientia sunt, ut sectio membri ob sanitatem. Verum ad finem consequendum potest aliquid dupliciter ordinari, puta per se et per accidens. Per se, quod quantum in se est, ad finem debitum est ductivum : sicut fortis pugna ad triumphum; per accidens vero, quod quantum in se est, duceret in aliud, sed ex concursu alterius causæ ducit in finem : sicut qui bibit venenum ut moriatur, et tamen inde sanatur. Quumque causa per accidens non sit proportionata ad effectum, sed solum causa per se : hinc ex ordine per accidens ad finem, non est aliquid bonum nec appetibile, simpliciter sumptum, sed solum concurrentibus omnibus quæ ad hunc effectum seu finem determinant. Dico ergo, quod tentatio per se ordinata est ad hominis perditionem; ad salutem vero non ordinatur, nisi per accidens, per hoc quod homo vincit auxilio gratiæ Dei. Ideo tentari per se ac simpliciter non est appetendum, sed tentari et vincere simul sumptum. Verumtamen quia victoria propter nostram fragilitatem valde incerta est, idcirco tentatio securius fugitur quam quæratur. Hæc Thomas in Scripto.

Quibus objici potest, quod quamvis tentatio sumpta in malo, de qua nunc sermo, non ordinetur nisi ad hominum perditionem ex parte tentantis, tamen ex parte Dei eam permittentis ac moderantis, ordinatur ad hominum commodum, profectum atque salutem. — Rursus, quamvis imperfectis sit periculosa, perfectis tamen valde est fructuosa : quippe qui tanto instantius se erigunt ad virtutum profectum, quanto acrius impugnari se sentiunt. — Item tentatio valde utilis est electis ad vitandum inertiam ac torporem, et ut excitentur ad diligentiam, et assuescant ad Deum confugere; et item, ne quasi ex suis profectibus extollantur, et ut proprias infirmitates experiantur et ita humilient se; in spiritualibus quoque præliis fiant experti, et in exercitiis virtuosis periti, atque ad consulendum aliis idonei, quoniam scriptum est : Qui non est tentatus, quid scit?7 Quamvis ergo tentatio non sit per se appetibilis, in quantum ex parte tentantis ad nocendum ordinatur, tamen in quantum ex parte Dei ad tam multiplicem utilitatem ac salubritatem electorum est ordinata, et medium quodammodo necessarium ad salutem, appetenda videtur; sic tamen, ut appetens de se ipso nequaquam præsumat, nec suis viribus sed gratioso Dei auxilio innitatur, cui et quidquid in se fuerit boni, cum omni humilitate gratiarumque actione ac jugi cordis custodia semper adscribat. Tentationem autem carnis, quæ culpa non caret, certum est non esse optandam.

Hinc Durandus : Quum bonum sit quod omnia appetunt, sicut aliquid habet rationem boni, ita et appetibilis. Est autem aliquid bonum secundum se, et aliquid ratione adjuncti sive sequelæ. Nullus itaque recte eligens, appetit tentari tentatione carnis : nec secundum se, quum sit malum culpæ; nec ratione adjuncti, quia secundum Apostolum, non sunt facienda mala ut eveniant bona.8 Tentatio demum hostis ac mundi non est appetenda propter se, quia inclinat ad culpam, quantum est ex sua natura; nec ex spe victoriæ, sertim virum, naturalium cognitione præditum esse, et per consequens scire quod serpens sit bestia, ideoque spiritum aliquem naturæ intellectualis loqui in ea, et hoc non nisi versute ad decipiendum (alioqui in propria persona aut specie appareret): non ergo callidissimus impugnator tam obtuse processit. — Præterea, serpens ex sua natura vilis et detestabilis esse videtur: ergo per serpentem accedere, fuit propriam nequitiam prodere. Si dicatur quod non potuit modo alio apparere, apparet hoc esse contra Scripturam et rationem, quum in Genesi legatur: Serpens callidior erat cunctis animantibus terræ.9 Ergo diabolus illum elegit tanquam per quem facilius persuaderet, et tanquam sibi magis proportionatum: præsertim quia (ut Beda et alii quidam dicunt) serpens ille vultum habuit virginalem, et corpore processit erecto.

Nihilo minus, secundum quod auxilio Dei est occasio obtinendi triumphum, juxta illud, Deus faciet cum tentatione proventum, et medium obtinendi salutem, appetenda est modo prætacto, præsertim perfectis, imo et suo modo proficientibus. Hinc aliqui sancti Patres provocaverunt dæmones ad certandum adversus se, ut gloriosissimi viri, Antonius, Pachomius, Hilarion; eos quoque quos viderunt in Dei obsequio seriosos ac fervidos, stabiles et discretos, docuerunt tentationes assumere, et eis cor aperire. Nec petierunt liberari ab illis, sed gratiam efficaciter resistendi, cum Psalmista dicentes: Persequar inimicos meos et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant;10 atque cum sancto Job:11 Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me. Denique strenuus miles et fidelis pugnator, contra adversarios regis sui appetit præliari zelo domini sui: quanto magis idoneus Christi servus, præsertim quum sciat se auxilio Domini sui posse salubriter triumphare, a cujus invocatione proponit firmissime non cessare, imo in otio et quiete a præliis tentationum gravius periclitari, ac frequenter minus proficere se agnoscat ?

In oppositum sunt quæ dicuntur in littera.

Ad hæc Alexander respondet: Pro eo quod Genesis tertio habet nostra translatio, Serpens erat callidior cunctis animantibus terræ, Septuaginta transtulerunt: Serpens erat prudentissimus bestiarum. Quod non dicitur ratione suæ naturæ, sed ratione operationis diaboli in ipso. Unde Augustinus undecimo super Genesim: Serpens non irrationali anima sua, sed alieno spiritu, id est diabolico, plenus, sapientissimus dicitur bestiarum. Verumtamen non fuit in electione diaboli, assumere animal quod vellet, sed quod ei a Deo fuit concessum. Unde super Genesim loquitur Augustinus: Non debemus opinari, quod diabolus serpentem per quem persuaderet, elegerit; sed quum esset in ipso diabolo perversa et invida nocendi cupiditas, non nisi per illud animal, per quod permissus est, accedere potuit et tentare. Quamvis etiam multa animalia alia sint humanæ naturæ plus consona, attamen per serpentem diabolus tentare permissus est.12 Etenim serpens ille (secundum Bedam)

Footnotes

  1. Cf. t. XXI, p. 408 D et s. ↩

  2. Sap. II, 24. ↩

  3. Iª part. q. 114, art. 3. ↩

  4. II Tim. II, 5. ↩

  5. Jacob. 1, 2. ↩

  6. Matth. vi, 13. ↩

  7. Eccli. xxxiv, 9. ↩

  8. Rom. III, 8. ↩

  9. Gen. iii, 1. ↩

  10. Ps. xvii, 38. ↩

  11. Job xvii, 3. ↩

  12. I Cor. x, 13. ↩

Chapter 164 of 271