Quæstio 4
Quæritur De ordine tentationis primorum parentum.
Et videtur non fuisse talis ut narratur in littera. Serpens enim non potuit loqui nec persuadere mulieri. Et si dicatur quod loquebatur per serpentem diabolus, objicitur quod potius debuisset se transfigurare in angelum lucis, quam loqui per bestiam, quia sic facilius persuasisset.1 — Denique, post lapsum hominibus in isto exsilio interdum apparuit in specie angeli sancti; scivit quoque primos parentes, præ-
Ad hæc Alexander respondet: Pro eo quod Genesis tertio habet nostra translatio, Serpens erat callidior cunctis animantibus terræ, Septuaginta transtulerunt: Serpens erat prudentissimus bestiarum. Quod non dicitur ratione suæ naturæ, sed ratione operationis diaboli in ipso. Unde Augustinus undecimo super Genesim: Serpens non irrationali anima sua, sed alieno spiritu, id est diabolico, plenus, sapientissimus dicitur bestiarum. Verumtamen non fuit in electione diaboli, assumere animal quod vellet, sed quod ei a Deo fuit concessum. Unde super Genesim loquitur Augustinus: Non debemus opinari, quod diabolus serpentem per quem persuaderet, elegerit; sed quum esset in ipso diabolo perversa et invida nocendi cupiditas, non nisi per illud animal, per quod permissus est, accedere potuit et tentare. Quamvis etiam multa animalia alia sint humanæ naturæ plus consona, attamen per serpentem diabolus tentare permissus est. Etenim serpens ille (secundum Bedam) vultum habebat virgineum; et quantum ad hoc, diabolus forsan libenter in specie apparuit serpentina, ut per simile facilius falleret. Similitudo namque mater est falsitatis. Serpens quoque motum habet lubricum et suavem, sicque convenit motui tentationis interioris, qui levis lubricusque consistit. Ideo Augustinus duodecimo de Trinitate effatur: Quomodo coluber non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit, sic lubricus deficiendi motus negligentes occupat minutatim, et incipiens a perverso appetitu similitudinis Dei, ad similitudinem pervenit pecorinam. Hæc Alexander.
Idem Bonaventura, et addit: Congruebat hominem tentari a diabolo in specie serpentina, quia ad hoc tendebat tentator ut homo sibi consentiens bestialis efficeretur, similisque serpenti, dolosus, crudelis, inficiens alios ac terrenis inhærens; item ut homo tentatoris nequitiam deprehenderet citius, eo quod in hujuscemodi animalis effigie appareret, quoniam non permittit hominem Deus tentari supra id quod potest sustinere. — Incepit demum tentatio illa a muliere, et per eam devenit ad virum, propter viri exercitationem, et ne mulier haberet excusationem, atque ob nostram eruditionem. Propter viri, inquam, exercitationem, quia tam fortis spiritualique mente præditus fuit, quod non solum potuit ac debuit resistere tentationi serpentis, sed et suggestioni suæ uxoris. Rursus, si vir primo peccasset, quum ipse caput sit mulieris, non esset mirandum si mulier consentiret: imo grandem haberet excusationis colorem.2 Item, ex illo modo tentationis visibilis cognoscimus progressum et modum invisibilis tentationis. Nam sicut illa tentatio prodiit a serpente per mulierem ad virum, sic nostra tentatio procedit a sensualitate per rationem inferiorem ad superiorem. Denique, tentator versutus a muliere exorsus est, quoniam vidit eam minus sapientem, et ideo facilius seducibilem; minus constantem, ideo magis flexibilem; importunius adhærentem, ideo non acquieturam donec virum sibi attraheret. Hæc Bonaventura.
Insuper Thomas: Dæmones, inquit, alia qua possunt vi suæ naturæ, quæ nequeunt adimplere ex divina seu angelica prohibitione. Sic et astutia intellectus atque nequitia voluntatis eorum frequenter impeditur ab opere, ut operari non valeant quod sciunt suæ intentioni magis expediens. Itaque in tentatione primorum parentum, diabolus aliquid fecit quod voluit, a muliere incipiendo, et in aliena specie accedendo ac suggerendo; sed quod in forma serpentis venit, non sponte elegit: imo in alia venisset libentius, in qua suam versutiam celasset dolosius. Hæc Thomas in Scripto.
Consonat Petrus, addens: Voluntas nocendi inest unicuique impio a se ipso, potestas autem non nisi a Deo. In hac ergo tentatione, ex diaboli electione exstitit quod tentavit;3 ex coercitione vero Dei, quod non invisibiliter, sed in forma visibili etiam bestiali egit hoc, ut ejus fraus facilius notaretur. Ex electione quoque fuit diaboli, quod non in specie tentavit humana, quia quum Eva sciret præter virum suum et se non esse hominem, mox considerasset fraudem tentantis. Insuper, quum sit duplex tentatio dæmonis, una per violentiam, alia per fraudulentiam, diabolus primos parentes per violentiam nequivit tentare, quia adhuc fuerunt innocentes, nec pœna præcedere potuit culpam: idcirco per fraudulentiam ipsos accessit. — Si autem objiciatur, quia tentatio respicit animam, sed quoad animam non est in hominibus distinctio sexuum: ergo diabolus non debuit attendere sexus distinctionem, inchoando a muliere; imo quum anima dominaretur tunc corpori, non videtur in femina fuisse minor perfectio quam in viro. Dicendum, quod quamvis in anima secundum se considerata, non sit differentia sexus, tamen in quantum conjungitur corpori atque corporeo utitur instrumento, sic secundum diversitatem corporalis complexionis, causatur in anima dispositionis diversitas. Hinc quamvis in anima mulieris separata, æque forte viguit ratio sicut in anima viri, non tamen in anima corpori juncta. Hæc Petrus.
Cujus hoc ultimum dictum videtur partim obscurum. Nec sic accipi potest, quasi anima primæ mulieris fuerit separata antequam corpori uniretur, imo anima illa sicut et anima viri, infundendo fuit creata, et creando infusa. Majorem quoque perfectionem scientiæ ac virtutum concreavit Deus animæ Adæ, quam animæ Evæ, quoniam ipsum Adam instituit ut esset caput directorque feminæ.
Denique Thomas ad argumentum istud respondet: In primo statu corpus fuit sic subditum animæ, ut nihil in corpore esse posset quod contra animæ bonum esset, quamdiu anima Deo maneret subjecta; non tamen removebatur quin et tunc secundum diversitatem corporum diversa fuisset dignitas animarum, quum oporteat esse proportionem animæ ad corpus sicut formæ ad materiam, et motoris ad mobile. Ideo mulier, etiam quoad animam, imperfectior fuit viro. In ultimo autem statu talis erit subjectio, ut etiam qualitas corporis sequatur virtutem mentis: unde secundum qualitatem meritorum, erit anima unius dignior alia. Hæc Thomas in Scripto.
In cujus verbis quod fertur de dignitate animarum, constat non posse intelligi de dignitate essentiali sive specifica, quæ in indivisibili est consistens, in qua nec anima Christi fuit major nec dignior anima Judæ, ut articulus Parisiensis ait. In statu item innocentiæ fuisset (ut creditur) complexionum diversitas, et feminæ quædam, tam in naturalibus accidentibus quam in gratuitis, eminentiores atque electiores fuissent viris quibusdam. Sufficit quoque proportio specifica inter corpus et animam, nec ultra hanc exigitur proportio dignitatis individualis animæ unius super aliam ejusdem speciei. — Responsio Richardi ad ista in dictis Bonaventuræ includitur. Responsio quoque Alberti in præhabitis continetur.
Footnotes
Chapter 165 of 271