Quæstio 1
Hic quæritur primo, Quid sit, proprie formaliterque loquendo, originale peccatum.
Videtur quod nihil sit. Non enim est peccatum, quum peccatum sit transgressio legis divinæ, quæ transgressio non est sine usu rationis ac propria voluntate; originale autem peccatum in parvulis est, in quibus nec usus est rationis, nec voluntatis libertas. — Secundo, Baptismus delet culpam et pœnam: ergo in baptizato nihil manet de originali peccato, ergo nec illud transfundit in posteros suos. — Tertio, si ambo parentes sint baptizati, nihil in eis remanet originalis peccati, ergo nec illud transfundunt, quum nemo influat alteri quod ipse non habet. — Quarto, si originale peccatum necessario est in prole, videtur quod nuptiæ malæ sint, ex quibus sequitur proles infecta, imo prius damnata quam nata. — Quinto, originale peccatum ante animæ infusionem non potest subjective esse in carne, quæ quum sit corpulenta substantia, non est culpæ subjectum, sicut nec gratiæ nec virtutis; nec potest esse ex parte animæ, quæ est immediate a Deo: non ergo potest devenire ad prolem.
In oppositum est auctoritas Scripturarum et fides Ecclesiæ.
Ad hoc Alexander respondet: Originale peccatum est, quod primo ostenditur per timorem bestiarum. Timor etenim hominis atque dominium ante peccatum fuit super omnia genera bestiarum, secundum illud in Genesi: Dominamini piscibus maris et bestiis terræ. Præsertim timet homo serpentem, quem ante non timuit.1 Et hoc unde? Nam timor iste cunctorum est hominum. Dicit equidem Tullius: Quod omnium est, naturale est. Ergo pœna ista est naturalis. Aut ergo homo non est naturaliter pure innocens, aut Deus injustus est, quoniam sine peccato punit innocentes. Si ergo Deus est justus, originale peccatum est. Secundo patet hoc per dolorem parentium mulierum: qui quum sit omnium mulierum, naturalis consistit. Tertio, per mala quæ pueri patiuntur, qui actu nihil commiserunt mali et nihilo minus patiuntur combustiones, febres, variasque ægritudines: quod injustum esset, si innocentes per omnia essent. Aliquod ergo peccatum in eis præcessit, et non actualle: ergo originale. Quarto, per pugnam sanctorum, quam habent contra malum concupiscentiæ carnis. Et pugnam hanc omnes habent, estque bona, et non est contra bonum, sed contra malum: ergo generale omnium malum est originale peccatum. Quinto, per circumcisionem Isaac, qui filius fuit promissionis, et tamen nisi circumcisus fuisset, periisset, et non nisi propter originale peccatum. Sexto, per hoc quod primi parentes fecerunt sibi perizomata, et quod quædam membra dicta sunt pudibunda, et non nisi propter corruptionem in porta originis apparentem. Idem patet auctoritatibus multis.
A Ad objecta dicendum, quod originali culpæ duplex pœna debita fuit. Una, quæ est carentia visionis divinæ; et quoniam hæc non fuit provocans, sed suffocans, ideo removetur in Baptismo cum culpa. Alia pœna est pronitas ad peccandum, et hæc non fuit pœna suffocans, sed promovens illum cui infligebatur; ideo in Baptismo non tollitur, sed relinquitur homini ad exercitium, contra quam efficaciter præliando coronari meretur. Denique, quamvis proles sit bonum matrimonii, prolemque concomitetur malum peccati originalis; non tamen ad nuptias directe sequitur malum culpæ: quoniam aliunde est proles, aliunde originale peccatum. Proles enim a Deo est, originale vero peccatum a defectu aut carentia justitiæ debitæ. Nuptiæ autem ordinantur ad prolem et ad ejus profectum. Dicitur autem peccatum traduci in posteros, non idem numero, sed specie. (Ad cetera infra patebit solutio.)— Hæc Alexander.
B Ad objecta dicendum, quod originali culpæ duplex pœna debita fuit. Una, quæ est carentia visionis divinæ; et quoniam hæc non fuit provocans, sed suffocans, ideo removetur in Baptismo cum culpa. Alia pœna est pronitas ad peccandum, et hæc non fuit pœna suffocans, sed promovens illum cui infligebatur; ideo in Baptismo non tollitur, sed relinquitur homini ad exercitium, contra quam efficaciter præliando coronari meretur. Denique, quamvis proles sit bonum matrimonii, prolemque concomitetur malum peccati originalis; non tamen ad nuptias directe sequitur malum culpæ: quoniam aliunde est proles, aliunde originale peccatum. Proles enim a Deo est, originale vero peccatum a defectu aut carentia justitiæ debitæ. Nuptiæ autem ordinantur ad prolem et ad ejus profectum. Dicitur autem peccatum traduci in posteros, non idem numero, sed specie. (Ad cetera infra patebit solutio.)— Hæc Alexander.
C Qui de quidditate originalis peccati subjungit: Multæ sunt definitiones originalis peccati. Una est: Peccatum originale est carentia vel nuditas debitæ justitiæ sive impotentia habendi eam, per inobedientiam Adæ contracta. Quocirca sciendum, quod duplex est justitia. Una gratiæ gratum facientis, et de illa non intendimus modo. Alia est justitia naturalis, et illa est duplex: una quæ fuit in statu innocentiæ; alia remanens adhuc in statu naturæ corruptæ. De illa quæ fuit in statu innocentiæ, fertur in Ecclesiaste: Deus fecit hominem ab initio rectum.2 Hanc rectitudinem, si Adam stetisset, ejus posteri habuissent; nunc vero curvitatem quam ex peccato contraxit, ad posteros suos transmisit:3 ideo appellatur nuditas seu carentia debitæ justitiæ, per inobedientiam Adæ contracta. Et ista descriptio datur per causam efficientem. — Alia definitio est:4 Peccatum originale est vitium ex corruptione seminis in homine natum. Quæ definitio datur per causam materialem. — Tertia est: Peccatum originale est concupiscentia ex vitiosa conditione originis nostræ contracta. Quæ datur formaliter. Concupiscentia vero non sumitur hic specialiter pro affectu, motu seu actu ipsius concupiscibilis, sed generaliter prout est cujuslibet appetitivæ rationalis, ex conjunctione primaria cum carne corrupta. Est autem alia concupiscentia, quæ est partis sensibilis, et hæc dicitur esse pœna; illa vero quæ rationalis est, aliquando dicitur esse culpa. Utraque vero proprie loquendo pœna est, consequens ex corruptione naturæ. Hæc Alexander.
Bonaventura quoque his consonans: Natura (inquit) humana in has tentationes miseriasque est dejecta merito primæ prævaricationis, non instituta a primordio suæ conditionis. Hoc etenim prædicat fides, Scripturarum confirmat auctoritas, rationis probabilitas manifestat. Fides quippe testatur, Dei Filium incarnatum ac passum, ut nos a morte eriperet, in quam nos primus parens induxerat. Scriptura docet, quod homo per inobedientiæ culpam, mortalitatis incidit pœnam. Ratio quoque id probat, tam ex ordine divinæ justitiæ, quam ex ordine divinæ sapientiæ, atque ex ordine bonitatis supremæ. Differt quidem hic triplex ordo, quia per justitiam fit ordinatio remunerationum et meritorum, per sapientiam vero ordinatio partium ad invicem, per bonitatem autem ordinatio in ultimum finem.
Ex parte divinæ justitiæ arguitur sic: Nulli infligitur pœna, nisi præcedat culpa; sed nihil aliud est pœna, quam passio involuntaria in rationali creatura: ergo nullo modo talis passio fuit in homine antequam præcessisset culpa in eo. Talis igitur corruptio non venit in humana natura a primordio suæ conditionis, sed ex merito transgressionis. Insuper a summa justitia curvitas nulla procedit; humana autem natura corrupta est non solum corruptione pœnalitatis, verum etiam curvatione obliquitatis, quia videmus homines a corruptione sibi indita inclinari ad vitia: hoc ergo ex prævia transgressione processit.
A Ex ordine divinæ sapientiæ arguitur ita: Ubicumque est summa sapientia, ibi est summa pulchritudo; a summa autem pulchritudine nihil procedit turpe et fœdum, nihil quod rationalem offendat adspectum; sed in homine ratione utente sunt aliquæ passiones connaturales de quibus rationabiliter erubescit, ut experimur: ergo tales passiones non insunt homini a sua origine, sed transgressione. Præterea, ubicumque est summa sapientia, est et veritas summa, imo et summa æqualitas; a summa autem æqualitate nulla procedere debet improportionabilitas; duratio autem et conservatio corporis secundum statum præsentis miseriæ, est improportionabilis animæ, quæ ejus est forma, quum corpus sit temporale, anima vero perpetua: ergo humana natura non fuit a sui primordio sic producta a sapientia summa, sed in hoc ex sua cecidit culpa.
Amplius, ex ordine divinæ arguitur bonitatis: summa bonitate nihil procedit quod ex sua natura sit magis propinquum et pronum ad mala quam ad bona; sensus autem et cogitationes cordis humani prona sunt ad malum ab adolescentia sua: hoc ergo non ex Creatore, sed transgressione creaturæ processit. Item, nihil procedit a summa bonitate quod dignum sit maledictione; multæ autem sunt in nobis passiones et defectuositates maledictione condignæ, propter quod Job et Jeremias maledixerunt diei suæ nativitatis, et in lege steriles maledicebantur: ergo non videtur quod humana natura, in ea corruptione qua nunc est creata sit a summa bonitate. Videtur ergo quod in hanc corruptionem et statum devenit merito culpæ.
Præterea si his objiciatur, quod mortalitas, passiones, defectuositates oriuntur ex naturalibus causis et naturalem sequuntur elementorum commixtionem, ac variam complexionum dispositionem; unde et in animalibus etiam mitibus inveniuntur, et a philosophis sufficientes horum causæ assignantur: non ergo repugnant divinæ sapientiæ, nec bonitati, neque ju-
Gen. viii, 21.
Job III, 3 et seq.; Jer. xx, 14 et seq. Exod. xxiii, 26; Deut. vii, 14. stitiæ Dei. Respondendum, quod philosophi in consideratione atque notitia defecerunt, nec simile est de rationali irrationalique creatura atque de homine, cujus anima est ex sua natura immortalis ac veræ capax salutis. Hinc sapientia, bonitas et justitia Omnipotentis id exegerunt, ut rationalis creatura institueretur ordinata ac bene disposita secundum sui exigentiam finis. Verumtamen advertendum, quod ratio in inquirendo dupliciter potest procedere : primo, ut adjuta radio fidei, sicque procedit adspiciendo ad causas superiores; secundo, prout proprio judicio est relicta, et ita procedit adspiciendo ad causas et naturas inferiores, prout acquirit scientiam per viam sensus et experientiæ. Primo modo procedunt Catholici, sicque prætactæ rationes inductæ sunt. Secundo modo processerunt philosophi, qui in hominis conditione non adspexerunt suum principalem auctorem, sed ad principia componentia ac operationes quas habet per virtutem naturæ: hinc catholicæ fidei veritates non attigerunt. — Hæc Bonaventura de hac quæstione, utrum corruptio quæ est in humana natura, insit ei ex ortu suæ conditionis, vel ex demerito primæ transgressionis.
Præterea quærit, utrum originale peccatum sit concupiscentia vel ignorantia. Et respondet : Quemadmodum actuale peccatum non dicit omnimodam privationem, quia non solum dicit aversionem, sed et quamdam conversionem; nec omnimodam dicit privationem boni, imo relinquit aptitudinem quamdam et aliquem actum, privando circumstantiam circa ipsum : sic suo modo intelligendum est in originali peccato. Hinc sicut non dicitur actuale peccatum in aliquo esse ex hoc solo quod caret justitia (sic enim lapis haberet peccatum), sed ex hoc quod inclinationem habet ad aliquid, in qua quum deberet esse justitia, non est; sic originale peccatum dicitur esse in aliquo, non solum quia caret originali justitia, sed etiam quoniam curvitatem sortitus est, et necessitatem habet concupiscendi. Hinc sicut videmus in ægritudine corporali, ut in paralysi, quod morbus talis inest ex quadam dissolutione virtutis, ita tamen quod non penitus tollitur virtus motiva, sicut in mortuo, imo aliquo modo manet, non potens membrum movere, sicque sequitur partim ex positione, partim ex defectu potentiæ, manus tremulatio; conformiter intelligendum est tam in actuali quam in originali peccato. Quemadmodum ergo, si quis quæreret quid sit peccatum carnis, posset ei dupliciter notificari, videlicet, ratione inclinationis deordinatæ, dicendo quod sit immoderatus appetitus rei tractabilis secundum carnem; et item ratione privationis boni, ut dicatur esse privatio castitatis : ita dum quæritur quid sit originale peccatum, recte respondetur, quod sit immoderata concupiscentia, et iterum recte respondetur, carentia justitiæ debitæ. Imo in una responseum istarum cluditur alia, quamvis una earum notificet originale peccatum quantum ad id quod in ipso se habet per modum conversionis, ut quum dicitur concupiscentia; altera vero, quoad id quod in ipso se habet per modum privationis seu aversionis, ut quum dicitur carentia. Unde ab Augustino et Magistro vocatur concupiscentia, ab Anselmo autem in libro de Virginali conceptu, debitæ justitiæ carentia. Et ista stant simul : dicitur namque concupiscentia non quæcumque, sed prout concupiscentia includit in se debitæ justitiæ carentiam. Hæc demum concupiscentia tam immoderata est et intensa, ut sit carnis ad spiritum prædominantia, talisque semper conjuncta est carentiæ justitiæ debitæ; et prout nobis inest ab origine, nuncupatur originale peccatum. Hoc est quod dicit Glossa super illud, Beati quorum remissæ sunt iniquitates :5 Iniquitatem nominat fomitem qui est ante Baptismum, et non tantum est pœna, sed etiam culpa, post Baptismum vero pœna est solum, non culpa. Quum enim deletur originale, deletur non ut omnino non sit, sed ut non sit peccatum.
Denique per hæc solvuntur argumenta quæ fieri solent, ut si arguatur: Concupiscentia est unum de quatuor vulneribus quæ inficta sunt nobis propter originale peccatum, quæ sunt infirmitas, concupiscentia, ignorantia, malitia. Item, concupiscentia manet post Baptismum, et stat simul cum gratia, sicque non excludit justitiam. — Ad quæ dicendum, quod in his concupiscentia æquivoce sumitur: nempe ut remissa stat cum gratia, estque sequela concupiscentiæ intensæ, quæ est originale peccatum.
At vero de hoc, an peccatum originale sit ignorantia, scribit hic Doctor: In adultis ignorantia peccatum non est, nisi ut habet voluntatem concomitantem; sic econtra cognitio non est virtus, nisi ei sit juncta affectio. Ita si ignorantia dicat nescientiam solam, non est culpa; si vero dicat nescientiam ut est concupiscentiæ conjuncta, sic est culpa, quia oppositionem sic habet ad gratiam et virtutes. Gratia quippe in animam veniens, non solum rectificat affectionem per caritatem, sed et cognitivam per fidem: non enim potest voluntas dirigi, nisi pariter dirigatur et ratio; libertas quoque arbitrii simul in ratione et voluntate consistit. Sic ergo concedi potest, originale peccatum esse ignorantiam. Unde Hugo libro de Sacramentis, parte septima, ait: Originale peccatum est vitium quod nascendo contrahimus, per ignorantiam in mente, et per concupiscentiam in carne. Et quamvis originale peccatum sit formaliter unum, deordinat tamen ac vitiat animam totam, non solum secundum affectivam, sed etiam cognitivam; attamen principaliter affectivam, propter quod magis proprie originale notificatur per concupiscentiam et carentiam justitiæ debitæ, quam per ignorantiam: quia tam concupiscentia quam debitæ justitiæ carentia notificant originale ut est culpa. — Hæc Bonaventura.
Porro sanctus Doctor: In quolibet (inquit) peccato est aliquid materiale et aliquid formale: ut in actuali peccato substantia actus deordinati materialiter se habet; deordinatio autem ab ultimo fine, est formale peccati, quia ex hoc præcipue habet rationem peccati. Hinc dicitur, quod conversio mentis ad bonum commutabile, est sicut materiale in peccato, atque aversio ab incommutabili bono, quasi formale. Quod contingit ex hoc quod etiam in actu virtutis, perfectio ex ordine ad finem est forma actus. Quemadmodum autem peccatum actuale consistit in deordinatione actus, sic originale in deordinatione naturæ. Propter quod deordinatio virium est quasi materiale in ipso, deordinatio vero a fine est quasi formale. Vis autem per se apta conjungi fini ultimo, est voluntas, quæ habet ordinem finis omnibus aliis imponere viribus; sicque destitutio voluntatis a rectitudine ad finem quam habuit in institutione naturæ, est formale in originali peccato: hoc est privatio originalis justitiæ. Vires demum appetitus sensitivi sunt natæ recipere ordinationem ad finem a voluntate, secundum quod ei subjectæ sunt; et ita subtractio vinculi quo refrenantur a voluntate, est materiale in originali. Ex qua subtractione consequitur quod unaquæque vis in suum fertur objectum, inordinate illud concupiscendo: ideo concupiscentia qua proni sumus ad male concupiscendum, est originale peccatum, tanquam materiale in ipso. In actibus quippe moralibus considerantur materiale et formale sicut in artificialibus, in quibus materia prædicatur de toto, sicut cultellus dicitur ferrum: sic et concupiscentia dicitur originale peccatum, non ipse actus concupiscendi, sed pronitas ad eumdem. Concupiscentia quoque hæc quæ est originale peccatum, non denominatur a concupiscibili quæ contra irascibilem dividitur, sed ab appetitu sensualitatis, qui in concupiscibilem irascibilemque partitur. — Denique ignorantia non per se respicit voluntatem: ideo si ignorantia inveniatur dici originale peccatum, intelligendum est de ignorantia privante scientiam quæ includitur in originali justitia.
Nullus enim justus est aut temperatus, nisi sit prudens, ut sexto Ethicorum habetur. Quod Socrates intuens, dixit omnem virtutem esse scientiam, et omne vitium ignorantiam, ut narratur ibidem.
Si autem objiciatur, quia defectus qui ex origine trahitur, rationem culpæ non habet, nisi secundum quod ex voluntate habentis naturam consequitur. Sed multi defectus ex voluntate illa consequuntur. Ergo non solum concupiscentia, sed quilibet istorum debet dici peccatum originale. — Respondendum, quod sicut secundo asseritur Physicorum, peccatum contingit in his quæ ad finem sunt ordinata, secundum quod a fine suo deficiunt. Hinc in illis viribus animæ præcipue est peccatum, secundum quas homo ordinatur ad finem; quumque appetitus tendat in finem, in ipso præcipue est peccatum. Voluntas vero ordinatur in finem hominis immediate, appetitus autem sensitivus mediante voluntate, prout ab ipsa ordinationem ad finem capit. Hinc defectus ordinis in voluntate est formale; defectus vero ordinis in appetitu sensitivo est materiale: quod est concupiscentia. Ideo nullus alius defectus, nec ex parte rationis, nec ex parte sensitivi appetitus, originale peccatum vocatur, nisi concupiscentia sicut materiale, et privatio originalis justitiæ sicut formale. — Hæc Thomas in Scripto. art. 1. Præterea in prima secundæ, quæstione octogesima secunda, primo sciscitatur, an peccatum originale sit habitus. Respondet: Duplex est habitus: unus quo inclinatur potentia ad agendum, ut scientiæ et virtutes; sicque originale non est habitus. Secundo, habitus dicitur dispositio alicujus naturæ ex multis compositæ, secundum quam bene aut male se habet ad aliquid: præsertim quum versa fuerit dispositio talis quasi in naturam, ut de sanitate et ægritudine patet; et sic originale peccatum est habitus. Est enim inordinata dispositio, proveniens ex dissolutione harmoniæ illius in qua consistebat ratio originalis justitiæ: quemadmodum ægritudo corporalis est quædam inordinata dispositio corporis, secundum quam dissipatur æqualitas in qua consistit bonitas sanitatis.
Porro (ut dictum est) peccatum originale in homine uno est unum. Nec obstat illud Psalmi: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Ibi enim ponitur plurale pro singulari. Vel quia in originali peccato virtualiter præexsistunt actualia vitia; aut quia in peccato primi parentis, quod per originem traducitur, plures fuerunt deformitates, videlicet superbiæ, inobedientiæ, gulæ; seu quoniam multæ vires animæ originali peccato inficiuntur. — Insuper, tota ordinatio originalis justitiæ fuit ex hoc, quod voluntas hominis fuit Deo subjecta: idcirco ex voluntatis aversione consecuta est inordinatio in aliis viribus animæ. Hinc privatio originalis justitiæ per quam voluntas fuit Deo subjecta, est formale originalis peccati; inordinatio vero aliarum virium animæ se habet sicut quiddam materiale, et præcipue attenditur in hoc, quod inordinate adbonum commutabile convertuntur: quæ inordinatio communi nomine concupiscentia nominatur.
Præterea, si quæratur, an originale peccatum omnibus insit æqualiter; dicendum, quod in originali peccato sunt duo. Unum est carentia seu defectus originalis justitiæ. Aliud est relatio hujus defectus ad peccatum primi parentis. Et quantum ad primum, originale peccatum non recipit majus et minus, quoniam totum donum originalis justitiæ est sublatum. Similiter nec quantum ad secundum: æqualiter enim omnes relationem habent ad primum principium vitiatæ originis; relationes quoque non recipiunt magis et minus, secundum Philosophum. — Si vero objiciatur, quia secundum Augustinum libro de Nuptiis, libido transmittit originale peccatum; sed major est libido in actu generationis unius quam alterius: ergo peccatum originale est majus in uno quam alio. Dicendum, quod libido quæ transmittit peccatum hoc, non est actualis libido: etenim dato quod generans nullam libidinem in actu illo diart. 2.
Ps. l., 7.67 vina virtute sentiret, nihilo minus originale in prolem transmitteret. Ideo libido illa est habitualiter intelligenda, secundum quod appetitus sensitivus non continetur sub ratione vinculo originalis justitiæ; et talis libido in omnibus est æqualis. — Hæc Thomas in Summa.
Concordant per omnia Petrus, Richardus, et alii. Nam et Albertus circa hæc scribit diffuse, ea quæ ex Alexandro inducta sunt tangens: quæ iterare superfluum est. Ponit quoque argumenta Pelagii et Juliani hæreticorum. Dixit quippe Pelagius, nullum esse originale peccatum, sic arguens Augustino: Sexus a Deo distinctus est; anima a Deo creata; corpus a Deo factum atque formatum; matrimonium divinitus institutum; actus generationis a Deo præceptus est, quum dictum est: Crescite et multiplicamini.8 Per quas igitur rimas, inter tot præsidia innocentiæ, fingis ingressum originale peccatum, o Augustine? Alia quædam consimilia argumenta sceleratissimi hæresiarchæ Pelagius et ejus complices, fecerunt, ad quæ supra responsum est: quæ et Thomas in Summa contra gentiles, libro quarto, diligenter exsequitur ac dissolvit. — Prætactum quoque Pelagii argumentum B. Augustinus solvit, dicendo: Impudicus ille concupiscentiæ prædicator, quum singula diceret, concupiscentiam tacuit, quæ in concupiscibili corrupta est et infecta. Quod qualiter intelligendum sit, supra jam patuit, clariusque patebit. Dixerunt autem Pelagius et Cœlestius, quod peccatum originale non transit in parvulos, nisi fuerint imitatores effecti peccati parentum. Contra quam hæresim Augustinus multoties disputat.
Antisiodorensis demum in Summa sua, libro secundo: Libido, ait, nil aliud est quam concupiscentia voluntasve improba qua diligitur res transitoria, ut in ea homo propter se delectetur. Unica vero est radix peccati, puta libido, secundum Augustinum libro de Libero arbitrio.
Insuper de originali peccato scribit Udalricus in Summa sua, libro sexto: Primus pater noster non solum conditus fuit ut singularis persona, sed etiam ut principium totius posteritatis, in quo omnes fuimus secundum rationem seminalem, secundum Augustinum, id est sicut in principio efficiente secundum viam generationis naturalis, non materialiter, ut quidam male senserunt. Hinc gratia innocentiæ in duplici ratione ei fuit collata, videlicet: ut perfectio personalis, et ut donum naturæ omnibus datum seu dandum, qui fuerunt in primo parente. Ideo, sicut perfectionem prædicti habitus innocentiæ omnes habuissent ex ipso actu naturæ, qui descendissent a primo parente, in quo habuit rationem gratiæ atque justitiæ; sic quoque defectum qui est privatio hujus perfectionis, omnes contrahunt, qui per actum naturæ ab ipso descendunt. Et quamvis iste defectus prout ex necessitate naturæ inest natis, non habeat rationem peccati, tamen prout omnes fuerunt in Adam. Sic iste defectus est carentia justitiæ quæ deberet inesse: quemadmodum quilibet tenetur conservare, utiliterque impendere donum domini sui. Et sic est defectus voluntarius, quia causatus est ex voluntate ejus in quo omnes fuimus, ut asserit Augustinus contra Julianum, et in quo ipsum defectum omnes incidimus. Ideo habet rationem culpæ, quoniam voluntaria abjectio debitæ justitiæ est peccatum. Unde ait Apostolus: In ipso, scilicet Adam, omnes peccaverunt, vel in ipso peccato Adæ;9 utroque etenim modo exponit hoc Augustinus. Sic ergo originale peccatum traditur sine traductione proprii sui subjecti, quod est anima: quia natura per actum suum se communicat talem, qualis est ipsa. Patet etiam quare hoc peccatum corrumpit naturam, quum nullum aliud peccatum corrumpat naturam. Non enim corrumpit naturam prout in suis consistit principiis, sed secundum quod gratia innocentiæ fuit perfecta. Hæc Udalricus.
Præterea Ægidius de Roma, episcopus, de hac materia tractatum edidit specialem, puta de Peccato originali, quem devotiona-
Summ. th. 2ª part. q. 107. p. 378 A'.
Cf. p. 381 D'. liter inchoat ab allocutione Altissimi:10 Ego, nali justitia, nequivit eam in suos transfundere posteros.11 Hoc est ergo peccatum quod vocamus originale, quoniam ex origine ipsum contrahimus, utpote carentiam hujus rectitudinis, id est originalis justitiæ, cum debito eam habendi.1213 Quia ut tactum est, secundum ordinem institutæ naturæ, necessaria fuit originalis justitia ad salutem. Etenim quoniam ea caremus, eamque in quantum sumus membra Adæ, haberi tenemur; recte privatio, seu carentia ejus cum debito habendi, vocata est originalis culpa.
Finito hujusmodi prologo, partim jam introducto, subjungit: Putaverunt quidam originale peccatum esse pœnæ reatum, non culpam. Cujus oppositum pandit Psalmista, dicendo: Ecce enim in iniquitatis conceptus sum, etc. Invenimus autem a Sanctis, præsertim ab Augustino, in libro de Baptismo parvulorum, hoc peccatum quinque nominibus appellatum. Dicitur enim concupiscentia, fomes peccati, lex membrorum seu carnis, languor naturæ, tyrannus.14 Deus quippe fecit hominem ab initio rectum, quia inferiora in eo superioribus erant subjecta:15 quorum coordinatio justitia dicebatur, quum justum sit inferiora superioribus subdita esse. Dicebatur quoque justitia ista, originalis: primo, quoniam Adam a sua origine eam acceperat; secundo, quia in posteros per originem fuerat transfundenda. Itaque secundum institutam naturam, hic erat ordo salutis, quod homo haberet originalem justitiam. Porro ipso Adam se avertente a suo superiori per transgressionem, mox cœpit in eo caro rebellare spiritui, inferioresque vires rationi: sic amissa origi-
Insuper, ad videndum qualiter hoc peccatum parvulis imputetur ad pœnam, scium quod sicut duplex est peccatum, puta originale et actuale, ita duplex est pœna, scilicet damni et sensus.16 Pœna damni correspondet originali, pœna sensus peccato actuali. Et quamvis pœna sensus esse non valeat sine pœna damni, attamen pœna damni potest esse absque pœna sensus, quando per pœnam damni privatur quis bono supernaturali aut sibi proportionato. Non enim rationabiliter tristatur quis quod nequit volare. Hinc defuncti in solo originali, de amissione æternæ ac supernaturalis felicitatis non dolent. Itaque quantum ad pœnam sensus, filius non portabit iniquitatem patris; nihilo minus quantum ad pœnam damni, præsertim si damnum sit carentia supernaturalis boni, iniquitas patris juste filio imputatur. Ut si rex terrenus det castrum alicui militi, quatenus filii militis succedant patri in castri possessione, dummodo miles ille fidelis sit regi; si tunc miles rebellis sit regi, juste privatur castro illo in se ipso ac posteris suis, quibus in hoc nulla irrogatur injuria, potissime quoniam castrum illud liberaliter fuit militi datum, et filii ejus per ipsum debebant consequi illud. Sic quia originalis justitia liberaliter fuit Adæ collata, ut si staret, in posteros eam transfunderet; idcirco dum cecidit, eam sibi ipsi ac posteris perdidit, nec in hoc posteris derogatur, quia eorum naturæ seu meritis originalis justitia illa non debebatur. Quumque secundum ordinem naturæ institutæ, justitia illa ad salutem necessaria fuit, et amissa ab homine primo recuperari sibi ac suis non valuit, indiguit genus humanum salvatore, et juste privatum fuit visione beatifica.
Nunc restat attendere, qualiter justo Dei judicio originale peccatum imputetur posteris parvulisque ad culpam. Ad quod intelligendum valet prætactum exemplum. Ad cujus intelligentiam intuendum, quod filii hujusmodi militis considerari queunt dupliciter: primo, ut sunt quædam personæ in se, et ita non puniuntur per castri amissionem pro patris excessu; secundo, ut sunt quasi membra et filii militis, et aliquid ejus, sicque puniuntur, et quodammodo peccant in patre. Sic posteri Adæ considerantur dupliciter. Primo, ut quædam personæ secundum se et in se, et ita non puniuntur pro peccato Adæ, quoniam propter illud nullo bono privantur quod eis sit debitum secundum se et in se, seu eorum naturæ ac meritis debito. Secundo, considerantur ut membra et filii ac aliquid primi parentis, in quo originaliter virtualiterque fuerunt, et sic modo præhabito puniuntur. Et in suo peccaverunt parente, non actualiter, sed radicaliter et virtualiter tantum; unde nec actualis sensibilis pœna eis debetur, sed pœna damni, quæ est privatio boni quod nec naturali dignitati nec meritis eorum debitum erat. Ista est doctrina Apostoli ad Romanos, quo ait: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors;17 itemque, Sicut per unius inobedientiam peccatores constituti sunt multi, etc.18
Amplius diligenter considerandum, quod parvulus in originali conceptus, tripliciter potest considerari: primo, ut est aliquid in se; secundo, ut refertur ad parentes proximos; tertio, ut comparatur ad hominem protoplastum. Secundum hanc triplicem considerationem, triplex hic oritur difficultas. Prima est, quomodo originale peccatum pertingat ad animam, quæ non est ex traduce nec ex potentia materiæ, sed immediate a Deo. Secunda, quomodo a parentibus proximis baptizatis et ab originali purgatis, derivetur hoc peccatum ad prolem. Tertia, quomodo ex carne infecta anima inquinetur, quum caro omnium posterorum non fuerit realiter in homine primo, et tamen caro infecta asseritur, quia in primo parente fuit corrupta. Ad solvendam primam difficultatem, quidam dixerunt animas esse ex traduce: quod certum est philosophicæ rationi ac theologicæ veritati obviare. Ad solvendam secundam, dixerunt Pelagiani peccata parentum non redundare in filios nisi per actualem imitationem: quod fidei contrariatur. Ad solvendam tertiam, Magister Sententiarum singularis fuit opinionis, dicens quod nihil de veritate carnis exsistat in posteris, nisi quod a primis contraxerunt parentibus: quod, ut dicitur, stare non potest.
Aliter ergo dicendum, sicut jam tactum fuit, quod posteri in quantum membra et filii, inquinantur originali peccato primi parentis, quod in ipso non fuit proprie originale, sed actuale. Porro in originali peccato tria considerantur. Primum est carentia originalis justitiæ; secundum, infectio animæ; tertium, naturalis origo per quam infectio ipsa contrahitur. Verum si primi parentes non peccassent, generassent sine libidine; sicque originalem justitiam in posteros transfudissent, ita quod animæ posterorum conjunctæ carni conceptæ sine libidine, originalem habuissent justitiam: hinc ad hoc quod contrahat [anima] originale peccatum, non oportet eam esse ex traduce, sed sufficit eam esse conjunctam carni conceptæ ex corruptione et libidinose.
Secunda difficultas prætacta sic solvitur. Nam duplex generatio competit homini: una carnalis, qua accipit esse naturæ; alia spiritualis ac baptismalis, qua suscipit esse gratiæ. In omnibus igitur considerandum, quid sit per se, et quid per accidens. Iste ergo baptizatus generans filium, vel generat ipsum unde carnaliter natus, vel unde spiritualiter regeneratus. Quumque per regenerationem absolvatur ab originali, si generat filium unde spiritualiter regeneratus, gignet filium sine originali peccato; si vero generat eum unde carnaliter natus, quum secundum hoc in originali nascatur, ideo quantumcumque sit ipse baptizatus, generabit filium in originali peccato. Certumque est quod patres generent carnali et naturali generatione qua geniti sunt: idcirco generant filios originali infectos. Et hæc est solutio Augustini in libro de Baptismo parvulorum. Ubi et loquitur: Quemadmodum homines circumcisi generant filios incircumcisos, et sicut granum a palea purgatum generat granum a palea non purgatum; sic homo baptizatus, et ab originali mundatus, gignit filium ab originali non mundatum. Quemadmodum enim granum generat granum, non ex eo quod a palea est excussum, sed quia est cum palea ortum, et homo circumcisus generat non ex eo quod est postea circumcisus; sic homo baptizatus generat non ex eo quod est spiritualiter regeneratus, sed ex eo quod est carnaliter natus, et in originali conceptus.
At vero tertia difficultas sic solvitur:
A Quoniam non debemus imaginari animam inquinari ex carne infecta, per appositionem turpitudinis alicujus, sed per subtractionem alicujus decoris. Dupliciter quippe posset deturpari corporalis imago: primo per appositionem et superlinitionem rei immundæ, ut luti; secundo per subtractionem ornatus. Anima ergo inficitur et deturpatur originali peccato, non sicut imago ex luto, quum anima sit simplex et spiritualis, sed per carentiam originalis justitiæ, quam haberet si conjungeretur carni non infectæ nec conceptæ ex libidine et corruptione. Hinc non oportet totam carnem posterorum carnaliter et materialiter fuisse in Adam, sed sufficit quod per propagationem carnis sic libidinose sit concepta. — Hæc Ægidius. Qui consequenter in illo tractatu declarat, qualiter peccatum originale dimittitur in Baptismo, et quomodo decet bonitatem divinam infundere animam corpori maculoso: de quibus infra dicetur, imo de his quæ nunc breviter dicta sunt, infra clarius exprimetur.
Footnotes
Chapter 208 of 271