Quæstio 5
QUINTO quæritur, Utrum aliquid transeat in veritatem humanæ naturæ per actum nutritivæ aut generativæ potentiæ.
Videtur quod non, per illud Matthæi : Omne quod intrat per os, in ventrem vadit, et in secessum emittitur.1 — Secundo, veritas uniuscujusque rei consistit in hoc quod secundum speciem est seu quod specifice est. Quod autem per modum advenit nutrimenti, habet se per modum materiæ, ut secundo de Generatione habetur. Sed caro secundum materiam non fit caro secundum speciem, ut ex primo de Generatione probatur. Ergo nutrimentum in veritatem non transit humanæ naturæ. — Tertio, illud ad veritatem humanæ naturæ spectat, in quo calor convertens humidum radicatur. Sed tale humidum consumptum non restauratur, secundum medicos, ut patet in laborantibus tertia specie hecticæ, quæ idcirco incurabilis est, quia non restauratur humidum tale. Quum igitur omne illud in quod alimentum convertitur, post consumptionem valeat restaurari, apparet quod nutrimentum in id quod proprie ad veritatem humanæ naturæ pertinet, non mutetur. — Quarto, omne illud in quod cibus convertitur, etiam per calorem continuo agentem dissolvitur, ut fluens et refluens idem judicetur. Sed impossibile est quod totum quod est in corpore, sit fluens et refluens, sicut probabitur. Ergo oportet aliquid in corpore esse manens, in quod alimentum non convertatur. Et hoc præcipue ad humanæ naturæ pertinet veritatem. Ergo alimentum in id quod per se est de veritate humanæ naturæ nequaquam mutatur. Probatio minoris. Si non esset aliquid fixum manens in corpore humano, contingeret quamlibet partem ejus evanescere posse, aliquo alio in locum ejus substituto; per eamdem quoque rationem contingeret sic in toto sicut in qualibet ejus parte : contingeret ergo quod de tota materia illa quæ primo fuit in corpore hominis alicujus, nil remaneret in fine. Quumque unitas individui sit ex unitate materiæ, non esset idem homo numero in principio infantiæ et in fine : quod est absurdum. — Quinto, nulla virtus naturalis debilitatur multiplicata materia sibi convenienti, sed solum per admixtionem extranei. Virtus autem conversiva in homine debilitatur in fine vitæ : alias homo in infinitum posset augeri ac vivere. Hoc ergo contingit per admixtionem extranei. Nihil vero admiscetur materiæ in qua virtus conversiva prius fundabatur, nisi quod ex alimento est generatum. Id ergo quod ex nutrimento est generatum, exstat extraneum ei in quo veritas fundatur naturæ. — Sexto, natura facit unumquodque faciliori modo quo fieri potest. Deus autem multo ordinatius agit quam natura. Quum ergo facilior modus augendi aliquid sit per multiplicationem materiæ, quam per conversionem alterius in id quod augetur, ergo in homine ita fit. — Septimo, quæ unius sunt speciei, uno modo suum sortiuntur complementum. Sed parvuli quidem defuncti, in resurrectione exsurgent in quantitate completa, non per additionem nutrimenti, sed per multiplicationem materiæ in se ipsa. Ergo et ceteri homines ita ad congruam perveniunt quantitatem.
In oppositum est, quod secundum Philosophum primo de Generatione, nihil nutrit carnem nisi quod potentia caro est. — Rursus, secundum eumdem, nutrimentum in principio dissimile est nutrito, in fine consimile.
Ad hoc Thomas respondet : Circa hoc sunt multæ opiniones. Quidam dicunt, quemadmodum et Magister in littera sentire videtur, quod id quod ex parentibus decisum est, est id solum in quo veritas naturæ corporalis hujus nati consistit;2 id quoque in majorem excrescere quantitatem, salvatum omnino seu integrum manens, ita quod nihil ei adjungitur ut in quantitatem surgat majorem. Et hoc solum sic auctum, dicunt resurrecturum. Ponunt demum alimenti susceptionem necessariam esse : non ad augmentum, quatenus nutritiva augmentativæ deserviat, neque ad restaurationem deperditi, sed tantum ad fomentum naturalis caloris, quemadmodum liquescenti auro miscetur plumbum, ne aurum consumatur calore, sed solum plumbum. — Verum ista opinio videtur irrationabilis ex duobus, videlicet tam ex parte ejus quod nutritur, quam ex parte alimenti quod advenit. Non enim fieri potest augmentum, nisi secundum hoc quod materia quæ primo est terminata sub dimensionibus parvis, post ad majores perducitur. Quod fieri nequit nisi dupliciter. Primo, quod tantum de materia sit sub dimensionibus magnis, quantum sub parvis; talisque mutatio de parvo in magnum rarefactio appellatur, et per eam efficitur. In hoc enim differunt densum et rarum, quod in raro est parum de materia sub dimensionibus magnis, atque in denso multum sub parvis, ut quarto dicitur Physicorum. Secundo, quod plus de materia sit sub magnis dimensionibus quam sub parvis. Quod nequit contingere, nisi quia vel materia est de novo creata, vel per hoc quod id quod fuit materia alterius corporis, efficitur hujus, corpore illo transmutato in istud. Unde et Augustinus, decimo super Genesim ad litteram, ait nil irrationabilius esse quam putare ullum esse corpus, quod manente suæ quantitate naturæ undique crescat, nisi rarescat. Porro augmentum corporis humani non fieri per rarefactionem, neque per materiæ de novo creatæ additionem, est evidens: quia materiam omnium simul creavit Deus, ut Sancti testantur. Restat ergo augmentum hoc fieri per conversionem alterius corporis, in corpus humanum vere conversi. Ex parte etiam alimenti hoc patet: quia secundum præfatam opinionem, sumptio alimenti non esset a natura per se intenta, sed per accidens, ut scilicet alicui nocivo occurreret, puta calori naturali digerenti, et si transmutatio cibi non esset necessaria per se ad corporis humani augmentum, tunc calor convertens esset superfluus; sicque in operibus naturæ divinitus institutæ multa invenirentur superflua.
Verumtamen sustinentes opinionem hanc, invenerunt tres modos pro ea, quorum quilibet refutatur. Quidam eorum dicunt, quod talis multiplicatio fit miraculose virtute divina, quemadmodum panes quinque leguntur in Evangelio multiplicati.3 Sed istud expressam continet falsitatem, dum opus naturæ in miraculum vertitur. Nec certum est illam panum multiplicationem esse factam ut dicunt, imo forsan oportet fateri quod facta sit per aliorum corporum conversionem in panes virtute divina. Hanc autem conversionem cibi in carnem natura facere potest, quæ transmutat id quod est in potentia in actum. Quod autem naturæ possibile est, Deus committit illi, qui unicuique perfectionem largitur secundum quod capax est. Hinc non oportet ad miraculum confugere. — Alii dicunt, quod quum in corpore humano sit multum de quinta essentia, multiplicatio corporis humani est instar multiplicationis quintæ essentiæ: ita quod sicut lux solis multiplicatur in se ipsa diffusa in aere, sic corpus humanum multiplicetur sine additione extrinseci. Quæ adinventio duas continet falsitates. Prima, quoniam corpus quintæ essentiæ non venit in compositionem corporis humani nisi virtute tantum, quum non sit commiscibile nec divisibile, nec extra proprium locum valeat esse. Secunda est, quia diffusio lucis non est per multiplicationem materiæ, quum lumen non sit corpus, sed est multiplicatio tantum formalis: sicut in qualibet alteratione aut generatione agens multiplicat suam formam in materia. — Tertii dicunt, quod materia prima in se caret omni quantitate et forma, sicque æqualiter habet se ad recipiendum omnem quantitatem, sicut et quamlibet formam. Ideo quantumlibet parum sit de materia prima in quovis corpore parvo, potest recipere quantamlibet quantitatem, adeo ut ex grano milii fieri valeat totus mundus. Nec mirum, quum ex punctali materia mundus sit factus. Quum enim materia careat quantitate, indivisibilis est instar puncti. Verum et iste modus multipliciter deficit. Primo, quoniam imaginatur materiæ indivisibilitatem ad modum puncti, ut sic ex materia punctali mundus sit factus, quasi per quamdam extensionem, ac si res parva extendatur in magnam: quod non est verum. Materia namque dicitur indivisibilis per negationem totius generis quantitatis; punctus vero indivisibilis est tanquam quantitatis principium, situm habens determinatum. Hinc ex materia res fit quanta, non per extensionem, loquendo de materia prima, quum extensio non sit nisi ejus quod alicujus exstitit quantitatis, sed per quantitatis susceptionem. Secundo, quia etsi materia prima, prout in se consideratur, non habeat quantitatem, non tamen sequitur quod sit in potentia ad quamcumque quantitatem imaginabilem. Quum enim materia recipiat determinatam quantitatem et alia accidentia secundum exigentiam formæ, quia subjecta materia cum forma est causa eorum quæ insunt, ut primo Physicorum habetur, oportet quod materia prima ad nullam quantitatem sit in potentia, nisi quæ sit formæ naturalis, quæ certam in sua materia exigit quantitatem. Tertio, quia si materia quæ fuit sub dimensionibus parvis, fiat sub majoribus, hoc esse non potest nisi per rarefactionem: qui modus augmentationi corporis humani non competit. Quarto, quia dum loquimur de materia exsistente in hac re, jam dimittimus considerationem materiæ absolutæ: ideo, quod convenit materiæ absolute consideratæ, non oportet huic convenire materiæ. Hinc materia quæ est in hac re, non est in potentia ad quantitatem totius mundi, sed ad determinatum quid, quantum per rarefactionem consequi potest. Et hoc non excedit raritatem ignis, quia ut asserit Commentator super quartum Physicorum, major esse non valet.
Hinc aliorum positio est, quod in corpore humano et aliis quæ aluntur, aliquid fixum est manens in toto tempore vitæ, in quo veritatem humanæ naturæ dicunt consistere; aliquid quoque aliud fluens et refluens, quod advenit atque consumitur, quod ex cibo est generatum. Differunt tamen a primis in hoc quod sumptionem cibi dicunt necessariam non solum in caloris fomentum, sed in augmentum etiam quantitatis: non enim posset illud quod primo a generantibus decisum est, quod et permanens dicitur, in tantam quantitatem extendi ut est quantitas corporis humani, nisi alia materia adderetur, quæ simul cum præexsistente materia totam reciperet quantitatem sine rarefactione. Hoc quoque quod permanet dicunt diffundi per totum, consimiliter quod advenit et recedit: sicut in admixtione vini et aquæ quæ in vinum convertitur, sic quod virtus vini fortior manet in parte materiæ quæ ante permixtionem aquæ sub forma vini fuit. Sic igitur ponunt hi, illud quod ex alimento est generatum non esse penitus alienum a veritate naturæ humanæ, ut primi dicunt, sed secundario pertinere ad eam, secundum quod necessarium est ad debitæ quantitatis complementum. Idcirco non totum in resurrectione dimittetur quod ex alimento conversum est, sed reservabitur tantum quantum expedit ad perfectionem quantitatis corporis resurgentis. Denique, auctor hujus opinionis exstitit Alexander commentator, ut libro de Generatione ait Averroes. — Sed nec istud videtur veritatem habere. Quum enim de natura caloris sit humorem consumere, ignei (inquam) caloris, oportet quod calor ignis, qui est instrumentum animæ vegetativæ, ut secundo de Anima dicitur, indifferenter quantum in se est, humidum omne consumat. Hinc non potest efficax ratio assignari, cur aliquod humidum signatum in tota permaneat vita. Præterea, secundum hanc positionem, sumptio alimenti primo et per se non esset ad restaurationem deperditi, sed solum ad augmentum. Constat autem quod opus augmenti præsupponit opus nutrimenti, et illud tantum nutritur in quo deperditio facta est, quod per nutrimentum restauratur. Unde si non esset consumptio nisi ejus quod per augmentum principaliter assumitur, nutrimentum non esset nisi est resurgere, quantum pertinet ad complementum debitæ quantitatis. Et huic tertiæ opinioni magis consentio sine præjudicio aliarum.
Tertia opinio est, quam primo de Generatione ponit Averroes, quod nihil potest accipi in corpore signatum, quod sit fixum et permanens. Sed totum quod in corpore est, considerari potest dupliciter: primo ex parte materiæ, et sic non est permanens; secundo ex parte formæ et speciei, et ita est permanens. Comparat enim Aristoteles, primo de Generatione, transmutationem cibi in carnem adustioni lignorum. Videmus enim quod si ignis accendatur, et continue ei ligna immittantur secundum quod alia consumuntur, forma ignis semper remanebit in lignis; attamen materia quælibet consumetur, alia sibi succedente materia, in qua species ignis manebit, quamvis illud quod recipit formam, continue consumatur et restauretur. — Hæc positio a duabus primis differt in hoc quod secundum eam non potest aliquid materiæ designari quod maneat semper; sed quælibet pars signata, ex hoc quod est materiæ in ipsa, habet quod fluat et refluat: ita tamen, quod illud quod est formæ, semper maneat. Primæ vero positiones ponebant aliquid materiæ signatum semper esse permanens, in quo primo ac principaliter veritas humanæ consistat naturæ. Atque etiam in hoc differunt inter se, quod prima opinio ait alimentum nullo modo in veritatem naturæ humanæ converti; secunda vero opinio dixit illud converti in id quod secundario est de veritate naturæ humanæ, non primo; sed tertia opinio dicit nutrimentum converti in id quod primo ac simpliciter est de veritate naturæ humanæ. Quamvis enim id quod primo in carnem conversum est ex semine, perfectius sit speciem carnis assecutum, quam quod ex cibis adgeneratur; tamen adveniente cibo, in fine digestionis fit permixtio, ut totum uniformiter veritatem speciei recipiat sine aliqua distinctione. Et secundum hoc etiam patet, quod in resurrectione oportet tantum de eo quod ex alimento generatum caro secundum speciem, non differunt re; sed dicitur caro secundum speciem, prout participat formam et proprietates consequentes speciem; dicitur quoque caro secundum materiam, in quantum ex materia constat. — Ad tertium, quod secundum medicos, humidum quod ex primis generantibus trahitur, non oportet ideo radicale vocari quia semper permaneat distinctum secundum materiam et humiditatem ab humido ex alimentis adgenerato, sed quoniam calor naturalis in humido illo prius exsistit; et illud quod permiscetur, non participat speciem, nisi virtute humidi cui miscetur. Sicque est radix totius quod postea ex alimento convertitur: non quod utrumque humidum post finem ultimæ digestionis distinctum remaneat, sed unam accipit proprietatem. Nec dicitur consumi humidum radicale propter discessum talis materiæ, sed quia non manet proprietas quam totum mixtum habebat ex virtute humidi primi: tunc enim non potest restauratio fieri. — Ad quartum, quod quum illud quod advenit ex alimento adgeneratum, permixtum sit ei quod prius erat, atque ex ambobus simpliciter unum effectum sit, semper fit deperditio in utroque proportionabiliter: ideo nunquam contingit, quod totum illud quod prius erat abscedat, ita quod nihil prioris materiæ maneat: imo semper aliquid manet; et illud quod advenit, fit unum cum eo quod præerat. Ideo est materia una, unumque individuum per totam vitam, ut patet in igne qui lignis nutritur: semper enim manet unus numero ignis, quamvis quibusdam lignis appositis alia consumantur, quoniam illud quod advenit, semper efficitur unum cum illo quod præerat. Magis quoque simile esset, si fieret commixtio secundum totum, ut est in nutrimento. Secus esset, si ex materia adveniente generaretur ignis aut caro seorsum: tunc enim propter omnimodam diversitatem materiæ esset diversitas secundum numerum. — Ad quintum, quod illud quod ex nutrimento adgeneratur, non ita perfecte naturam consequitur speciei ut illud quod primo per virtutem formativam in carnem aut os exstat conversum: tum quoniam prima generatio erat carnis secundum se, secunda autem est carnis quasi per commixtionem; tum quia quo virtus animæ magis diffunditur ac spargitur, eo debilior redditur, ut patet in corde, quod quanto fuerit majus, tanto minus est calidum: propter quod animalia cor magnum habentia, naturaliter sunt timida, ut tertiodecimo de Animalibus scribit Philosophus. — Ad sextum, quod multiplicatio materiæ non est possibilis per naturam, quæ quum non agat secundum se totam, sed secundum formam suam tantum, multiplicat solum formam. — Ad septimum, quod omnia quæ ejusdem sunt speciei, operatione naturali uno modo suam consequuntur perfectionem. Si tamen unus naturaliter id consequatur, et alius per miraculum, non erit idem modus. — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper de hac re scribit in prima parte Summæ, quæstione centesima nonadecima: Juxta Philosophum secundo Metaphysicæ, ita se habet unumquodque ad veritatem, sicut se habet ad esse seu entitatem. Id ergo pertinet ad veritatem naturæ, quod est in constitutione naturæ ipsius. Natura vero dupliciter potest considerari: primo in communi, secundum rationem suam specificam; secundo, ut est in hoc individuo. Itaque ad veritatem naturæ primo modo acceptæ, pertinent forma et materia communiter sumptæ. Ad veritatem autem naturæ in hoc particulari acceptæ, pertinent materia individualis signata, et forma per eam individuata. Porro nonnullæ sunt formæ, quæ salvari non queunt nisi in una signata materia, ut forma solis. Et juxta hunc modum aliqui posuerunt, quod anima humana non potest salvari nisi in materia cui in exordio sui fuit unita, etc., ut supra. Sed hæc positio irrationabilis comprobatur. Primo, quia ejusdem est rationis quod forma fieri possit in alia materia, et quod propriam materiam possit relinquere: hinc omnia generabilia sunt corruptibilia. Quumque anima hominis possit ab hac sua materia separari, alioqui corpus humanum non esset corruptibile, sequitur quod alii materiæ queat uniri, quæ in veritatem naturæ humanæ convertitur. Secundo, quoniam impossibile est multiplicari materiam, nisi vel secundum quantitatem tantum, sicut in rarefactis, vel etiam secundum substantiam materiæ. Sola autem eadem substantia materiæ permanente, non potest dici quod sit multiplicata: quoniam idem ad se ipsum non constituit multitudinem, quum necesse sit omnem multitudinem ex aliqua divisione causari. Unde oportet aliquam aliam materiæ substantiam addi per creationem, aut per conversionem alicujus in ipsam. Tertio, quia in omnibus quorum materia tota est in uno supposito, non est nisi unum individuum in specie una, ut patet in sole et luna. Sicque non esset nisi una speciei humanæ persona. Quarto, quum homo quantum ad partem vegetativam non differat a plantis et animalibus, sequeretur quod in ipsis quoque non fieret conversio alimenti in corpus nutriti. — Hæc Thomas in Summa, ubi præfatas recitat opiniones partim sub aliis verbis, et addit ibidem: Si uno ligno combusto, aliud paulatim in ignem mutatur, sicque deinceps quousque omnia prima ligna consumantur, remanet ignis numero idem, quia semper quod additur, transit in præexistens. Idem dicendum de corporibus vivis, in quibus ex nutrimento restauratur art. 1. quod per naturalem calorem consumitur. A rale, sicut infusio animæ in corpus bene dispositum.
Præterea has opiniones jam tactas Petrus quoque hic recitat, ad nullam earum specialiter se divertens, sed qualiter unaquæque earum possit defendi declarans : Quemadmodum, inquiens, in sua Metaphysica loquitur Avicenna, veritas uniuscujusque rei est proprietas sui esse quod stabilitum est ei. Hinc illud de veritate naturæ humani est corporis, quod manet in ipso, non quod continue fluit ac refluit : alioqui non esset veritas naturæ humani corporis eadem a principio vitæ usque in finem, si nihil in fine maneret quod in principio fuit. Et quod manet, est id cujus virtute a principio conversio alimenti advenientis efficitur; id vero quod non manet, est quod per conversionem advenit. Quid autem sit id quod manet, est triplex opinio, etc., sicut narratum est. — Et de tertia opinione subjungit : Alii dicunt, quod nihil in actu de substantia primorum vel proximorum parentum trahimus, sed ex superfluo alimenti proximorum parentum (quod alimentum fuit substantia parentum in potentia) generamur; et corpus inde formatum, ex conversione alimenti in ipsum augetur, atque in speciem corporis veram convertitur. Tota quoque materia continue fluit ac refluit, ita quod parum aut nihil ejus signatum manet a principio usque in finem; sed successive, non simul, tota vel fere tota renovatur. Humido namque seminali humidum nutrimentale totaliter miscetur, et æque vere participat speciem sicut ipsum. Porro secundum primam opinionem, multiplicatio ista materiæ in se cum adminiculo naturæ, non est miraculum, sed illa quæ sine adminiculo fit naturæ : sicut infundere animam corpori non organizato, esset miraculum; non autem infundere eam corpori organizato, quamvis utrumque solius sit Dei. Sic et multiplicatio ista materiæ, Dei dumtaxat est effective; attamen quando fit adminiculo naturæ, tunc est opus naturæ dispositive. Sicque augmentum tale potest dici natu-
At vero Bonaventura : Opinio (inquit) Magistri hoc modo multum rationabilis esse apparet, si verba attendantur Sanctorum, conditio resurrectionis, lex quoque cognationis. Hanc opinionem quidam sustinentes, dixerunt præfatam multiplicationem sobolis humanæ sine extrinseci appositione fieri supernaturali virtute; alii, quod supercœlesti potestate; tertii, quod virtute elementari. Primi dixerunt, quod sicut Deus omnipotens reservat sibi animarum creationem propter earum immortalitatem, sic substantiam corporum humanorum multiplicat et augmentat sine additione extrinseca, quemadmodum multiplicavit quinque panes, et costam de qua formata est Eva; et hoc, quoniam corpora humana ad immortalitatem sunt ordinata.45 Verumtamen sic multiplicando non dicitur operari miracula, quia hoc facit quasi faceret per naturam. Natura quippe alendo quasi fovet extrinsecus, Deus vero est qui nutrimentum vel incrementum præstat intrinsecus. — Huic autem opinioni obviant sensus et ratio atque auctoritas.6 Sensus, quia videmus hominem produci ex homine sicut equum ex equo et plantam ex planta. Ergo si alia corpora naturalia, sunt ex materia addita, et sensus non fallitur, videtur de humanis corporibus similiter judicandum. Ratio etiam obviat, quoniam non est generatio naturalis nisi ea in qua natura est vere agens ac simile sibi producens. Si ergo multiplicatio hominum ex hominibus, esset per supernaturalem virtutem, non virtute naturæ, generatio hominis ex homine, naturalis non esset, et per consequens nec generatio vera. Obviat item auctoritas, quoniam Augustinus decimo super Genesim protestatur : Nos fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam et secundum rationem seminalem, Christus tantum secundum corpulentam substantiam. Sed si corpora nostra educerentur ex semine Adæ supernaturali virtute, dici deberent fuisse in Adam, sicut et Christus, solum secundum corpulentam substantiam, non secundum seminalem rationem, quum seminalis ratio vim dicat activam.
Alii dicunt multiplicationem hanc fieri virtute supercœlesti. Corpus namque quintæ essentiæ seu luminosum aptum est ex se ipso emittere lumen, et multiplicare ipsum, non educendo naturam hujus ex corpore illo quod illuminat, imo simul multiplicat formam atque materiam. Sic dixerunt, quod quia in corpore humano multum est de quintæ essentiæ natura, potest in se ipso multiplicari. — Verum his quoque obviant sensus, ratio, auctoritas. Sensus, quia ut cernimus, nullum corpus cœleste multiplicat lumen suum in se, sed solum extra se, et in materia extra se. Videmus etiam, quod sol lumen suum multiplicando non generat solem. Obviat itidem ratio, quia multiplicatio per virtutem creatam est ab aliquo simili activo. Quumque agere solius sit formæ, quæ non assimilatur materiæ, impossibile est aliquid multiplicari quoad materiale principium virtute cœlesti. Obviat rursus auctoritas, quoniam lumen ex lumine egrediens non est corpus, nec in se habet materiam.
Tertii dicunt id fieri virtute inferioris naturæ, concurrente simul potentia susceptiblea ex parte materiæ, et activa ex parte formæ. Materia namque de se non habet extensionem; sed quod extendatur tantum aut plus, est ratione formæ sibi adjunctæ. Hinc quantumcumque parum ponatur de materia in aliquo corpore, capax est valde magnæ extensionis, si sit agens formam tantæ extensionis imprimere valens. Porro ex parte formæ est ibi potentia multiplicandi sibi simile. Quumque semen juvetur et confoveatur per alimentum extrinsecum, vis illa seminalis in sua materia postest se ipsam multiplicare et crescere nullo repugnante : ideo non oportet aliquod extrinsecum in veritatem humanæ naturæ transire. Hoc videtur Augustinus sensisse, dicendo : Ex uno semine segetes segetum, silvæ silvarum, populi populorum possunt educi, ita quod nihil reperitur postea in omnibus illis quod prius non fuerit invisibiliter in semine illo primo. — Attamen huic quoque positioni, quamvis rationabilior ceteris videatur, obviant sensus, ratio, auctoritas. Sensus, quia secundum eam, auctoritas. Sensus, quia secundum eam, mundus esset multo major quam fuit ab initio, cresceretque quotidie. Non enim posset dici, quod per resolutionem grana decem frumenti reducantur ad unum. Ratio etiam repugnat, quia materia non est subjectum transmutationis, nisi sub aliquo esse. Unde etsi materia corporalium per intellectum abstrahi possit a forma, nunquam tamen virtute creaturæ potest exspoliari omni extensione et forma corporea. Propter quod in pluribus locis loquitur Augustinus, quod impossibile est ex corpore fieri spiritum. Si ergo hæc materia sub tali esse habet statum et determinationem in sua extensione, ultra quam natura non potest procedere, juxta illud Philosophi: Omnium natura constantium terminus est, et ratio magnitudinis et augmenti; et iterum, quod ex uno pugillo terræ potest generari ignis in millecupla proporzione, ex uno tamen pugillo terræ non valent generari nisi decem pugilli aquæ: si, inquam, hoc ita est, impossibile est quod aliqua res corporalis in se ipsa augeatur absque sua rarefactione et alterius appositione. Et hoc dico de operazione naturæ. Et attendendum est hic, quod longe aliter loquendum est de materia secundum ejus essentiam, quam secundum esse ipsius; nec dicendum, quod tantum de materia sit in lapide parvo sicut in monte magno, loquendo secundum esse materiæ, quamvis in materia secundum essentiam, non sit considerare tantum et quantum. Obviat quoque auctoritas. Hugo enim in sexta parte, distinguit sex opera, quorum primum est, de nihilo aliquid facere. Secundum est, de aliquo facere aliquid secundum substantiam et quantitatem in majus. Tertium opus est, de aliquibus aliquid facere secundum substantiam et quantitatem in minus. Quartum opus est, de aliquo vel aliquibus aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitatem in majus. Quintum opus est, de aliquibus aliqua facere, non tamen secundum substantiam et quantitailla magnitudo copia terræ humorisque congesta est; verum illa in exiguo grano mirabilior præstantiorque vis est, qua valuit adjacens humor commixtus terræ tanquam materies, verti in ligni illius quantitatem, in ramorum diffusionem, in foliorum viriditatem. Non ergo semen in se ipso augetur sine alterius appositione. Unde decimo super Genesim, clarius ait: Quid absurdius quam putare ullum esse corpus, quod manente naturæ suæ quantitate undique crescat, nisi rarescat? Hinc multi recusant hanc opinionem Magistri.
C Secunda quorumdam circa ista opinio, est sequentium verba naturalium ac medicorum, dicentium quod mediante vi generativa, non solum aliquid transit in veritatem naturæ humanæ, imo tota veritas corporis prolis generatæ sit extrinsecus addita, utpote ex superfluo alimenti. Hoc dicunt, quoniam operandi modus est ordinatus et delectabilis ac expeditus. Ordinatus, quoniam ibi incipit operatio generativæ ubi desinit operatio nutritivæ. Natura quippe prius intendit sibi quam alii. Hinc materia generationis est superfluitas ultimi cibi, quæ quamvis superflua sit nutritivæ, necessaria tamen est generativæ. Modus quoque est delectabilis, quia natura delectatur in emissione superflui. Est etiam expeditus, quoniam cibus tertius est in dispositione proxima ut convertatur in singula membra. Convenit etiam istud dispositioni divinæ, ordinationique corporum ad resurrectionem. Nempe quum semen non resurgat in generante, sed in generato, non videtur humor ille fuisse de generantis veritate, sed potius de humidi superfluitate. — Quamvis autem ista opinio multum probabilis videatur, obviant tamen etiam ei sensus, ratio, auctoritas. Sensus, quia videmus prolem aliquando assimilari proavo, imo et ei qui præcessit, et hoc usque ad decimam generationem, sicque sursum deinceps: ergo in prole illa videtur aliquid esse traductum a primo parente. Rursus, quum videamus hominem ex coitu attenuari, et ex frequentia coitus mortem accelerari, videtur in emissione illa non solum superfluum, sed et aliquid humidi radicalis effundi, sicque proles non tantum est de superfluitate alimenti, sed de veritate etiam generantis. Insuper obviat ratio, quia si esset proles solum de superfluitate cibi parentis, non esset generatio vera, quum generatio sit de substantia generantis. Nec esset vera cognatio, imo magis attineret homo porco de quo sumptum est nutrimentum, quam patri. Repugnat demum auctoritas Augustini, dicentis: Omnes fuimus in Adam secundum corpulentam substantiam et secundum seminalem rationem. Et quod majus est, secundum Apostolum, omnes in Adam peccavimus.7 Levi quoque erat in lumbis patris sui Abrahæ, quando decimatus est.8
Hinc necesse est inter opiniones istas extremas mediam eligere, dicendo quod aliquid de superfluo alimenti transit in semen, nec tamen semen omnino est de superfluo alimenti, imo aliquid est in eo de humido radicali, et ex utroque semen propagatur. Unde sicut videmus circa nutrativam, quod est humiditas radicalis, et nutrimentalis, videlicet illa quæ fluit; sic in generativa est aliqua humiditas radicalis, et etiam aliqua fluens ac refluens, atque in generatione prolis una currit cum alia. Itaque Adam dum genuit primum filium suum, transfudit aliquid de humiditate radicali, illudque modicum virtute naturæ toti corpori filii fuit commixtum commixtione perfecta, quoniam nullam corporis partem erat signare in corpore filii, in qua non esset aliquid de humido illo. Si ergo filius Adæ in generando prolem similiter aliquid diffudit de suo humido radicali, necesse fuit quod transmitteret aliquid de eo quod a suo habuit patre, sicque deinceps. Et pro tanto omnes dicuntur fuisse in Adam: non quod ibi fuerit totaliter materia omnium corporum nostrorum, sed quoniam ibi erat aliquanta materia, et ratio seminalis seu potentia convertendi in se aliam naturam, ita ut sufficeret ad omnium procreationem, addito sibi illo in quo posset se multiplicare. Et est exemplum: Si quis haberet fermentum, commisceretque illud toti pastæ commixtione perfecta, nihil fieret de pasta illa commixta quod non diceretur fieri de ipsa pasta. Similiter, si pasta illa adhuc misceretur pastæ majori, et sic procedendo quasi innumerabiles panes fierent fermentati ex modico fermento per appositionem rei fermentabilis. Sic in proposito, ex modico semine per appositionem humoris susceptibilis rationis seminalis possunt innumerabiles homines propagari. Huic ergo positioni tanquam magis consonæ philosophiæ ac Scripturis, magis adhæreo.
Et si objiciatur, quod Magister Sententiarum et Hugo de S. Victore sexta parte de Sacramentis, dicunt contrarium (de Magistro etenim patet in textu, Hugo autem loco præfato testatur, quod de costa Adæ in se ipsa multiplicata, formatum est sine adjuncto extrinseco corpus Evæ, quemadmodum propagatum videmus genus humanum ex modico illo quod fuit in Adam, etc.); dico, quod in hac parte positioni eorum magistri communiter non assentiunt. Nec ego bene intelligo eos; non tamen dico eos falsum dixisse. — Si rursus objicias, quia si traducitur in singulos aliquid de humido radicali, pari ratione possit totum traduci, et quod necesse sit illud multiplicatum esse in se, præsertim quum nec tot atomi fuerint in corpore Adæ, quot geniti sunt ex eo et quot humida hujusmodi sunt decisa; dicendum, quod semen est quantum mole, et quantum virtute. Quantitas vero virtutis se tenet ex parte formæ potestque dici ratio seminalis: quæ quum sit forma, multiplicabilis est, id est, potest in materiam sibi appositam inducere similem sibi. Quantitas vero molis, quamvis sit parva, adeo tamen potest extendi, ut commisceatur valde magnæ quantitati, per naturam qua omne corpus in infinitum divisibile est: sicque magnæ quantitati poterit commisceri, et totum trahere ad suam naturam, atque ex illa totali quantitate potest aliud fieri per se, quod fieret de ipso semine per se. Et quotcumque fiant de illa quantitate totali, dicuntur facta per se. Nec tamen oportet ibi distinguere diversas partes, ex quibus diversi fiant in illo semine primordiali, sed solum in proximo semine, pro eo quod illud per additionem superflui nutrimenti adauctum est. — Hæc Bonaventura.
Præterea Alexander: Totum, ait, tripliciter dicitur, ut quinto Metaphysicæ fertur. Primo, idem est quod perfectum. Secundo, prout totum dicitur aliquod unum continens naturaliter partes, quæ uniuntur in eo in aliqua forma una substantiali, prout totum universale unit contenta in una forma. Tertio, dicitur totum aliquod unum continens plures partes, quæ exsistentes in toto in potentia, uniuntur in una quantitate, vel secundum naturam, aut secundum artificium: sicque dicitur totum in quantitate, correspondens parti in quantitate. Primo modo erat tota natura in Adam, qui perfectus erat homo ex anima et corpore. Similiter secundo modo erat in eo tota natura humana, in quantum hoc quod dico humana natura, erat quædam forma contentis sub se, utpote individuis, secundum illud Boetii: Species est totum esse individuorum, in qua unita sunt, secundum illud Porphyrii: Participatione speciei plures homines sunt unus homo. Tertio modo erat materia omnium corporum humanorum in corpore Adam in potentia solum, et non in actu per distinctam naturam. Tripliciter ergo dicitur tota natura humana fuisse in Adam, quia fuit in eo perfecte, et quia quandoque fuit in eo solo, et quia aliquid in ipso erat quod per propagationem est de constitutione corporum omnium hominum.
Quum igitur quæritur, quomodo tota natura humana fuit in Adam, dicendum quod secundum materiam. Quocirca notandum, quod in corpore Adæ fuit quantitas molis cum ratione seminali, et ratione quantitatis molis poterat extendi et diffundi secundum extensionem corporis quasi improportionabiliter majoris, quemadmodum gutta vini fusa in magno vase aquæ, materia illius diffundit se per totum vas aquæ: imo ut ponunt aliqui, aliquid parvæ quantitatis possibile est ad diffusionem quasi infinitam ratione quantitatis suæ materiæ, sicut quantum, ratione qua quantum est, divisibile est in infinitum. Ratione igitur quantitatis molis corporis Adæ, partes ipsius decisæ in generatione, quantacumque eis facta fuerit additio per susceptionem alimenti, diffundebant se secundum extensionem quantitatis additæ. — Denique, ratio seminalis in Adam virtutem activam habebat, qua poterat se multiplicare in materia susceptibili, sicut potest virtus lucis et ignis. Quoniam ergo portio decisa a corpore Adæ, ratione quantitatis materialis poterat se extendere secundum extensionem corporis cujuscumque quantitatis additæ; virtus autem seminalis multiplicare se sufficiebat in materiali addito ad omnia corpora humani generis seminanda (potest equidem humor modicus commisceri sic magno, quod nulla est post commixtionem distinctio, ita quod nihil dici possit factum de illo magno, quod non sit factum de illo parvo), satis rationabiliter videri potest, etiam secundum operationem naturæ, omnes homines materialiter fuisse in Adam et de Adam, quamvis modicum fuerit ab ipso decisum. Et nisi sic esset, quomodo verificaretur illud Augustini, quod Christus fuit in Adam secundum corpulentam substantiam, nisi aliquid descendisset de corpore Adæ usque ad Christum? et illud Isaiæ, Egredietur virga de radice Jesse. Ergo in Christo aliquid fuit de radice Jesse. Quum ergo objicitur, quod in corpore Adæ non erant tot atomi; dicendum, quod quamvis non erant actu et secundum formam, erant tamen in potentia et secundum materiam, sicut expositum est. Hæc Alexander. — Hæc positio dictis Bonaventuræ concordare videtur. Durandus in his positionem sequitur S. Thomæ, et quæ scribit, in dictis S. Thomæ contenta sunt.
Porro Henricus Quodlibeto secundo, quæstione decima, de hac ipsa quæstione se expedit breviter, et difficultates prætactas transiliens, atque per auctoritatem Augustini in libro de Vera religione elucidans, quod nutrimentum convertitur in veritatem naturæ humanæ in nutrito, quum in libro de Vera religione asserat Augustinus: Alimenta corrupta, id est, amittentia suam formam, in membrorum istorum fabricam migrant.
Inter tot opiniones, videtur positio illa Alexandri philosophi rationabilior esse, quantum ad philosophicæ veritatis pertinet forum. Quantum vero ad theologicæ veritatis spectat sinceritatem, positio illa Alexandri theologi ac Bonaventuræ amplius placet, quanquam in ea quædam contineantur quæ difficile est salvare, præsertim quod dicunt semen illud hominis protoplasti posse per quantumlibet multos diffundi, communicari ac dividi, quia in quantum est continuum quid, est divisibile in infinitum. Quamvis enim hoc verum est, non tamen est divisibile in infinitum, nec in quantumlibet multa, ita quod sub qualibet ejus particula maneant natura et ratio seminis, quoniam omnium natura constantium certus est terminus et finis ac ratio magnitudinis, secundum Philosophum.
Denique contra opinionem quam Thomas defendit, instat Richardus: Quia si vera esset, posset tota prima caro defluere, ut supra argutum est. Nec queunt evadere per exemplum quod adducunt, dicentes quod si igni radicato in multitudine lignorum, addantur successive ligna, sicque continue nutriatur, manet idem numero ignis, etiam postquam combusta fuerint prima ligna. Contra quod arguitur, quia si asser unus putridus esset in navi, et alius sanus substitueretur, sicque deinceps, quousque omnes primi essent remoti, et alii novi substituti, non maneret eadem navis in numero, quantumcumque primæ navi assimilaretur in forma. Hæc Richardus.
Amplius, circa hæc verba Thomæ, Tum quod est in corpore hominis, considerari potest dupliciter: primo ex parte materiæ, et ita non manet; secundo, ex parte formæ et speciei, et ita est permanens, sic argui potest: Materia quæ est in corpore hominis, utpote caro, quæ est de veritate naturæ ipsius, formam substantialem atque specificam non habet nisi animam rationalem, de qua nulli est dubium quin maneat eadem. Sed hujus formæ permanens unitas, seu fixa identitas non sufficit ad hoc quod maneat eadem numero caro, quia hæc forma immortalis potest successive plures informare materias. Si vero intelligatur de forma accidentali, illa non potest eadem numero permanere, sublato et corrupto ejus subjecto, quod est materia informata forma substantiali, seu ipsum compositum, cujus materia (ut tactum est) defluit: et sic accidentalis forma non maneret nisi specie eadem, sicut nec caro, et ita non esset idem corpus per totam periodum, sicut nec est idem Rhenus aut rivus toto anno decurrens.
At vero Albertus hanc quæstionem non movet hic, sed in libro de Homine sciscitatur, utrum nutriens transeat in substantiam nutriti. Ad quod breviter ibi respondet: De hoc disputatum est in quæstione de resurrectione, utrum cibus transit in veritatem naturæ humanæ; ideo breviter nos absolvimus hic, dicentes quod cibus transit in substantiam corporis, et quodammodo in veritatem naturæ humanæ. — Cur autem dicit, quod transit quodammodo in veritatem naturæ humanæ, videtur aperire quæstione ibi sequente, qua quærit, utrum nutritum nutriatur secundum speciem et materiam, vel secundum materiam tantum. Ad quod respondet: Secundum omnes intelligentes, nutrimentum non est nisi secundum materiam, quamvis quidam ex ignorantia dicant contrarium. Et id quod additur, non efficitur in alia specie quam quæ prius fuit: idcirco nutritum non nutritur secundum speciem illam, quamvis aliquid ei addatur. Sed quia alias accipit partes materiales, ideo mutatur in partibus materiæ, et nutritur. Quumque perditur et defluit pars materiæ, non destruitur propter hoc species membri corporis animati. Pars namque deperdita non fuit necessaria speciei, sine qua esse non posset: ideo potest effluere illa, et influere alia, sicut per simile ostendit Philosophus in vase et aqua. Hæc Albertus.
Qui et sequenti distinctione ait: Sequendo dicta Sanctorum, dicimus quod tota natura generis humani fuit in Adam tripliciter, puta perfecte, et materialiter, ac integraliter, imo et quarto modo, scilicet formaliter. Adam enim fuit homo in corpore et anima perfectus, et in eo secundum corpulentam substantiam omnes exstitimus, omnesque in eo fuimus unum, et uniti in ipso ut membra in toto, et in eo solo fuit ad tempus natura humana. — Hæc Albertus. Cujus dicta sunt satis obscura, nec queunt intelligi nisi cognita differentia inter carnem secundum materiam et carnem secundum speciem.
De qua re secundum Henricum magna est difficultas, quæ tamen ex scripto Richardi elucescit, dicentis: De distinctione inter carnem secundum speciem et carnem secundum materiam sunt quatuor expositiones atque opiniones. Una est, quod caro secundum speciem est tantum illa quæ est a parentibus tracta per opus generativæ, quia in illa fundatur species; et caro in quam convertitur nutrimentum, est caro secundum materiam, et non secundum speciem, quoniam advenit post constitutionem hominis in specie. — Secunda opinio est, quod caro secundum speciem dicitur illa quæ per se potest in opus carnis; et caro secundum materiam, quæ non potest in hoc: et talis est caro in quam convertitur nutrimentum, quæ tamen conjuncta carni a parentibus tractæ hoc potest. Videtur tamen magis esse intentio Philosophi, quod etiam in carne tracta a parentibus sit caro secundum materiam et secundum speciem. — Hinc tertia opinio est, quod caro secundum materiam tam modica portio est, quod per se non potest in opus carnis; et caro secundum speciem, est portio carnis tam magna, quod per se potest in hoc. — Quarta opinio est, quod carnem secundum speciem vocat Philosophus formam carnis; et carnem secundum materiam, ipsius materiam carnis. Et materiam dicit defluere, formam manere: quia dum tantum est de materia sub una parte formæ, quod inde fieri valeant plures partes, defluente una parte salvari potest forma in alia, quousque alia pars materiæ per nutrimentum substituatur loco partis materiæ quæ defluxit. — Quinta quoque fuit opinio, quod sicut homo secundum speciem dicitur homo in communi, et homo secundum materiam homo signatus seu individuum, et sicut homo in communi manet, individua vero fluunt; sic dicunt quod Philosophus carnem secundum speciem nominat carnem in communi, carnem vero secundum materiam quamcumque carnis partem signatam, quam dicit defluere. Sicque caro secundum speciem est compositum ex forma carnis et materia in communi, et caro secundum materiam compositum ex forma carnis et materia signata. Hæc Richardus.
Porro prætactis scriptis Alberti, consonant scripta Udalrici in Summa sua, libro quarto, capitulo de Generatione et augmentatione, ubi fatetur nutrimentum converti in substantiam aliti, additque partes formales augeri, non partes materiales, juxta Philosophum.9
Postremo ad intelligentiam et confirmationem præhabitorum nunc valet quod in Proverbiis suis Cyrillus libro primo disseruit : Quatuor (inquiens) digestionibus cibus præcoquitur, ut deinde membris purior atque veracior tribuatur. Primo vadit ad stomachum, et ibi digeritur et separatur, sequestratur purum ab impuro, et impurum emittitur per secessum.10 Deinde purum relictum ad hepar emittitur, ac ibi digeritur, et fit sanguis, sequestraturque purum ab impuro. Impurum emittitur per urinam. Deinde relictum purum a venis attrahitur, et tertio ibi digeritur, ac sequestratur purum ab impuro. Impurum emittitur per sudorem et sputum. Deinde purum relictum per membra diffunditur, atque in membris quarto digeritur, et sequestratur purum ab impuro. Et illud impurum quod quasi purum est, reservatur in vasis spermaticis, et in generatione emittitur. Purissimum autem relictum, conversum in membrorum substantiam, finaliter animæ copulatur, factum unum et substantia vitæ. Hæc Cyrillus. — Ex quibus probatur nutrimentum tandem converti quarta digestione in veritatem naturæ nutriti.
At vero Magister historiarum, magnus cantor Parisiensis, frater Magistri Sententiarum, in Scholastica historia tractans evangelicum illud, Omne quod in os intrat, vadit in secessum, etiam præinductam opinionem Magistri tuetur.11
Footnotes
Chapter 212 of 271