Skip to the text

Quæstio 2

Secundo quæritur, An aliquis defectus, in posteros Adæ per generationem descendens, rationem habeat culpæ.

Videtur quod non, quoniam culpa non est nisi ex voluntate peccantis. Sed quia de isto jam plura formata sunt argumenta, breviter respondendum.

Itaque secundum Thomam, circa istud duplex tangitur error in littera: unus hæreticorum negantium originale peccatum, ut Juliani, Pelagiani, Cœlestii, quorum hæresis sacramentorum necessitatem et redemptionis opportunitatem excludit, quæ contra servitutem originalis peccati, in qua nascimur, ordinatæ sunt. Alius error est quorumdam qui peccatum originale nomine tenus concedentes, illud secundum rem negabant, dicentes in puero nato nullam consistere culpam, sed tantum obligationem ad pœnam. Quod manifeste repugnat divinæ justitiæ, ut scilicet aliquis obligetur ad pœnam, qui culpam non habet. Concedendum est ergo simpliciter, culpam originalem derivari in posteros.

Sciendum est ergo, quod tria hæc, defectus, malum, ac culpa, ex superadditione se habent: quia defectus simplicem negationem alicujus boni importat; malum vero est nomen privationis. Unde carentia boni, quamvis non sit natum haberi, defectus potest vocari; sed malum non potest dici, nisi sit natum haberi. Hinc carentia vitæ in lapide potest nominari defectus, sed non malum. Culpa autem superaddit voluntarii rationem: ex hoc etenim quis culpatur, quia non habet quod potest et debet habere. Quemadmodum vero est quoddam bonum quod concernit naturam, et quoddam concernens personam; ita est quædam culpa naturæ, et quædam personæ. Hinc ad culpam personæ requiritur voluntas personæ, ut patet in actuali peccato, quod per actum personæ committitur; ad culpam vero naturæ non requiritur nisi voluntas in illa natura. Sic ergo dicendum, quod defectus illius originalis justitiæ quæ homini in sua creatione collata est, ex voluntate primi hominis accidit. Et sicut illud justitiæ donum fuisset in totam naturam propagatum, homine primo in justitia persistente; sic privatio boni illius in totam derivatur naturam, tanquam privatio vitiumve naturæ. Nempe ad idem genus habitus atque privatio referuntur. Et præfatus defectus in quolibet homine rationem culpæ sortitur, ex hoc quod per voluntatem naturæ, id est primi hominis, est inductus. Unde peccatum originale quum non sit vitium personæ ut persona est, sed quasi per accidens, in quantum persona talem habet naturam, ideo non oportet quod sit in potestate hujus personæ hanc culpam habere aut non habere, sed sufficit quod fuerit in potestate alicujus qui exstitit in illa natura: quia ex hoc quod primus habens ipsam naturam peccavit, natura infecta est, et per consequens inficitur in omnibus qui ab illo trahunt naturam. Ideo potest dici culpa naturæ, quoniam quidam in natura ista subsistens, sua voluntate causavit in totam naturam defectum hunc.

Denique non traducitur hoc peccatum per traductionem sui subjecti, videlicet animæ, sed seminis. Nam quum anima patris per originale infecta fuit, sequitur inordinatio in corpore ejus, ordine illo subtracto quem natura instituta prius acceperat; sic quoque ex semine illo generatur corpus tali originalis justitiæ ordine destitutum. Hinc anima quæ corpori tali infunditur, deordinationem incurrit ex hoc ipso quod corporis hujus efficitur forma, quum perfectionem suo perfectibili oporteat esse proportionatam: sicut frequenter ob seminis corruptionem contingit defectus non tantum in corpore prolis, ut lepra, aut podagra, sed item in anima, ut patet in naturaliter stolidis. — Verum si objiciatur, quod semen non habet in se culpæ infectionem, cujus subjectum esse non valet, ergo nec ex ipso contrahitur; dicendum, quod quamvis semen non habeat actu in se culpam originalem, aut ejus infectionem, virtualiter tamen habet eamdem: quod constat ex hoc quod ex semine leprosi generatur leprosus, quamvis in semine non sit actualiter lepra. Est namque in semine aliqua virtus deficiens, per cujus defectum contingit lepra in prole. Consimiliter, ex hoc quod in semine est dispositio privata impassibilitate et ordinabilitate ad animam, quam in primo statu corpus habebat humanum, sequitur quod in prole originalis peccati susceptiva, efficiatur originale peccatum in actu. — Hæc Thomas in Scripto.

Præterea in prima secundæ, quæstione octogesima prima: Secundum fidem (inquit) catholicam est tenendum, quod primum peccatum primi hominis originaliter transit in posteros.1 Propter quod infantuli nati mox deferuntur ad Baptismum, tanquam ab aliqua culpæ infectione abluendi. Et hujus contrarium Pelagiana est hæresis, ut patet per Augustinum in pluribus locis. Ad investigandum vero qualiter peccatum primi parentis originaliter queat transire in posteros, diversi diversimode sunt scrutati. Quidam etenim considerantes quod peccati subjectum est anima rationalis, dixerunt eam traduci cum semine, ut sic ex infecta anima infectæ animæ derivari videantur. Alii hoc ostendere conati sunt per hoc quod corporis defectus traducuntur a parente in prolem, sicut ostensum est. Verum hujuscemodi viæ insufficientes probantur. Nam dato hoc ipso, tamen ex origine defectum habere, videtur rationem culpæ excludere, de cujus ratione est quod sit voluntaria. Hinc dato quod anima traduceretur, attamen ob hoc quod infectio animæ prolis non esset in ejus voluntate, amitteret rationem culpæ obligantis ad pœnam, quum et tertio Ethicorum dicat Philosophus, quod nullus improperabit, sed potius miserebitur cæconato.

Aliter ergo dicendum, quod cuncti posteri Adæ possunt considerari ut unus homo, in quantum conveniunt in natura quam a primo habent parente : secundum quod tota civitatis communitas dicitur unum corpus, tota quoque communitas quasi unus homo, juxta quod dixit Porphyrius : Participatione unius speciei plures homines sunt unus homo. Sic igitur multi homines ex Adam derivati, sunt tanquam multa unius corporis membra. Actus vero unius membri corporalis non sunt voluntarii voluntate membri, sed animæ membra moventis. Sic inordinatio hominis hujus ex Adam progeniti voluntaria est, non voluntate hominis hujus, sed primi parentis, qui motu generationis movet omnes qui ex ejus origine generantur, quemadmodum voluntas animæ movet omnia corporis membra ad actum. Hinc peccatum a primo parente ita ad posteros derivatum vocatur originale, sicut peccatum ab anima derivatum ad membra dicitur actuale. Et sicut peccatum actuale hujusmodi membri non est membri illius nisi in quantum membrum illud est aliquid hominis, sic peccatum originale non est peccatum hujus personæ in quantum est ista persona, sed prout naturam recipit a primo parente. Hinc vocatur peccatum naturæ, juxta illud ad Ephesios :2 Eramus natura filii iræ. — Hæc Thomas in Summa.

At vero in Summa contra gentiles, libro quarto, capitulo quinquagesimo et duobus sequentibus, de hisregularis scribit, primo per auctoritates et probabilia signa declarans quod de originali peccato tenet Ecclesia. Et ista jam supra pro magna parte sunt habita. Allegat quoque quod in Genesi legitur Deus dixisse homini primo :3 Quacumque die comederis de ligno scientiæ boni et mali, morte morieris. Quumque Adam die quo hujus egit contrarium non obierit, oportet ita exponi : Morte morieris, id est, necessitati moriendi eris addictus. Quod frustra diceretur, si homo ex institutione suæ naturæ, necessitatem moriendi haberet. Mors ergo atque necessitas moriendi, sunt pœnæ homini pro peccato inflictæ, quum pœna non infligatur nisi pro culpa. Quumque hæ pœnæ sint in posteris Adæ mox quando sunt nati, constat in eis tunc aliquam esse culpam, non actualem, sed originalem. Iterum in Job dicitur : Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine?4 etc. Unde clarissime innotescit, quod ex immunditia humani seminis aliquid immunditiæ ad hominem ex semine tali conceptum derivetur : quod non nisi de originali culpa potest verificari. Hinc denuo scriptum est : Nemo mundus a sorde, etiamsi unius diei vita ejus fuerit super terram.5 — Deinde ibidem ostendit, sicut ex prima secundæ inductum est, qualiter originale peccatum in posteros derivetur. Et quæ scribit ibi, sententialiter satis jam supra expressa sunt.

Concordat Petrus, et addit : Natura dat instrumenta ut competit fini, ut ungues defensioni, manus operationi, pedes ambulationi; multo magis divina providentia ita agit, quæ quum produxerit hominem ad sui perpetuam contemplationem, nunc imperfectam, in futuro perfectam, dedit ei corpus impassibile, immortale, id est, potens non mori, nec pati, ne retardaretur in contemplatione. Hæc Petrus.

In præhabitis etiam continentur quæ Albertus, Udalricus, Richardus, et alii quidam scribunt de ista materia. Albertus tamen, Petrus ac alii quidam affirmant peccatum originale sumi dupliciter, puta : active, sicque vocari originale originans, et ita fuisse in Adam, a quo in alios derivatur; secundo passive, et vocari originale originatum, id est in posteros derivatum : et ita non fuit in primis parentibus.

At vero Bonaventura diffuse hic scribit; sed prolixitas est vitanda, nec introducta iteranda sunt. Originalis (inquit) peccati transfusionem ostendit divinæ visionis carentia, rationalis erubescentia, et concupiscentiæ prædominantia. Nullus enim sine demerito et peccato privatur beatifica visione, ad quam divinitus est creatus. Nec aliquis rationabiliter erubescit de passionibus quas habet natura, nisi insint ei per aliquam culpam; omnes vero naturaliter erubescunt de genitalium motu membrorum. Similiter prædominantia passionum hoc evidentissime ostendit, quæ est inordinatio magna, subversio gravis, injustitia dura, detrahens animam in profundum. Quumque hæc ab origine homini insint, non est hoc sine malo contracto ac prævio vitio. Hinc apud Joannem dixit Salvator :

Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest intrare in regnum cœlorum.6 Si ergo omnis non baptizatus, tam parvulus quam adultus, inde excluditur, aliquam habet culpam non commissam, quum et ante rationis usum huic subdatur sententiæ, ut etiam patuit in parvulis incircumcisis, de quibus in Genesi Dominus est testatus : Masculus cujus præputii caro circumcisa non fuerit, delebitur anima illa de populo suo.7 Potuit autem Adam totam suam posteritatem originali inficere, conditione triplici concurrente. Prima est, quia non tantum erat humanæ naturæ suppositum, sed totius quoque humanæ naturæ principium. Secunda, quia mandatum sibi non exstitit datum ut singulari personæ, sed tanquam stipiti totius naturæ humanæ; et hoc bene indicat textus Geneseos, quia mandatum illud descendit a viro in mulierem.8 Tertia, quoniam Adam immortalitatem innocentiamque susceperat pro se ac tota sua posteritate : hinc ipse immortalis et innocens immortales et innocentes genuisset. Ipse quoque per transgressionem mortalis et reus effectus, mortales ac originali infectos generavit. Hæc Bonaventura.

Consonat Alexander. Qui etiam quærit hic : Quum in peccato Adæ fuerint plures deformitates, puta superbiæ, gulæ, avaritiæ, inobedientiæ, ob quam harum deformitatum transfusum est illud peccatum in posteros ? Et respondet : Originale peccatum contractum est per inobedientiam primorum parentum, principaliter Adæ. Unde Anselmus : Originale peccatum nil aliud intelligere queo, nisi nuditatem justitiæ debitæ per inobedientiam Adæ factam, per quam omnes sunt filii iræ. Ratio itaque transfundendi fuit, quia prohibitio esus ligni facta fuit Adæ in quantum erat habens naturam totam in se. Superbia vero et gula seu avaritia large sumpta, corrupit naturam in Adam ut in certo supposito, non universaliter ut in primo generationis principio. — Iterum sciscitatur, an originale peccatum traducatur secundum solam carnem, an secundum solam animam, an secundum utrumque. Et respondendum, quod quum peccatum originale sit pœna et culpa, ab alia causa trahit rationem culpæ, et ab alia rationem pœnæ. Etenim rationem pœnæ trahit a fœditate vitiosa quæ est in carne : quam cito enim anima infunditur carni, fœdatur, sicut a vitio vasis vinum corrumpitur. Rationem autem culpæ trahit a carentia debitæ justitiæ. — Multa consimilia quærit hic

Alexander, sed brevitati studendum est.

Præterea ad intelligendum hujus articuli veritatem, confert quod scribit Scotus : quibusdam (inquiens) dicitur, quod voluntas peccans causavit in carne quamdam morbidam qualitatem, consequentem curvitatem voluntatis. Quæ morbida qualitas dicitur fomes, lex membrorum, etc., et est quasi quoddam pondus in carne, excitans motus sensuales, inclinansque animam ad condelectandum carni, sicque reprimens a delectationibus spiritualibus virtuosis, juxta illud libri Sapientiæ :9 Corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Nempe in instanti creationis infusionisque animæ, ipsamet maculatur a carne infecta, ita quod quamvis infectio carnis non fuit culpa formaliter, sed culpæ sequela, est tamen occasio culpæ in anima carni unita : quia dum anima carni unitur, infectio ejus talis est, qualis nata est esse in anima. Exemplificatur de pomo dato mundo, a manu recipientis fœdato. Et quia secundum Anselmum, Adam accepit originalem justitiam pro se et tota natura, quæ tunc erat in eo, ideo Deus juste requirit a tota natura, in quocumque est, istam justitiam. Nec personas excusat recuperandi impotentia, quoniam ipsæ sibi impotentiam fecerunt in primis parentibus deserendo justitiam, seu ipsa natura in illis hanc sibi ipsi impotentiam fecit justitiam relinquendo.

Sed contra istud objicitur, quoniam hæc natura numero, quæ est in Petro, non fuit in Adam, licet ibi fuerit natura ejusdem speciei : ergo ista natura non accepit illam justitiam, nec est debitrix ejus. Si dicas quod fuit in Adam causaliter, ita etiam hæc persona fuit in Adam causaliter : ergo idem est loqui de personis propagatis, et de naturis propagatorum, quantum est ad propositum. Eodem enim modo oportet ostendere quod persona sit debitrix, quemadmodum hæc natura, quia eodem modo fuit in Adam causaliter, quando ipse justitiam accepit formaliter. Qualiter ergo sufficit modus accipiendi justitiam, ad debere justitiam acceptam? Si enim non fuit in Adam secundum voluntatem, sed tantum secundum carnem, et non potest esse debitor justitiæ nisi secundum voluntatem, secundum quam potest habere justitiam : non ergo est debitor justitiæ, quia fuit in Adam causaliter ut in principio propagativo. — Respondeo : Non faciendo mentionem de hac persona et de hac natura, ostendo quod iste debitor sit justitiæ, quia justitiam accepit formaliter ipse Adam, et ipse in illo. Probo hoc sic : Omne donum est debitum, quod datur a Deo donante voluntate antecedente (quamvis non voluntate consequente), id est, quantum est ex parte Dei sine speciali gratia et merito ejus cui datum est. Sed ipso Adam accipiente justitiam, etiam filiis ejus data est ipsa justitia voluntate Dei antecedente, utpote quantum fuit ex parte Dei, quia daretur et filiis, nisi esset ex parte ipsorum seu patris ipsorum impedimentum : ergo ex ista collatione facta patri, filii quoque debitores constituuntur ejusdem justitiæ. — Hæc Scotus.

Porro Durandus hic latius refert opinionem dicentium, quod originale peccatum non sit nisi reatus, id est obligatio quædam ad pœnam. Sed quum sit contra præallegatos doctores, concorditer adstruentes hoc repugnare divinæ justitiæ, ut aliquem privet beatifica visione et pœnæ addicat, etiam post hanc vitam, nisi pro aliqua ejus culpa; idcirco Durandus non audet simpliciter opinioni illi assentire, quam tamen videtur non minime approbare. Idcirco ad satisfaciendum calumniæ, dicit quod ista opinio, et aliorum positio qui affirmant originale peccatum vere consistere culpam, non diversificantur nisi in verbis. Quod non videtur posse defendi, nisi quis penitus abusive atque improprie utatur nominibus culpæ et pœnæ. Verum est equidem quod unum et idem diversis respectibus est pœna et culpa, imo et originale peccatum est tale, sicut ex Alexandro jam patuit. Sed prima illa opinio accipit pœnam pro eo quod ita est pœna, quod non est culpa; sicque dicere quod originale est pœna tantum, seu reatus ad pœnam, et affirmare quod etiam sit culpa, nequeunt simul stare. Quod vero pro erronea illa opinione inducit Durandus, Peccatum actuale ipsius Adæ non potuit traduci in nos per originem seu generationem quoad actum, in quo formaliter ratio culpæ consistit, sed solum quantum ad reatum: istud (inquam) inidonee videtur prolatum. Dico enim, quod traducitur quantum ad carentiam originalis justitiæ, cum debito habendi eamdem: quod constat esse peccatum.

Præterea Guillelmus, libro de Vitiis et peccatis, atque tractatu Cur Deus homo, multa de ista conscribit materia: Introitum (inquiens) animæ ad corpus, casum dico et incarcerationem propter ex alto suæ rectitudinis libertatisque dejectionem, et propter animæ vulnerationem et inquinationem. Recte quippe dixerunt antiqui theologi, lapsum hunc animæ esse sicut lapsum cadentis in lutum lapidosum, ubi cadens immergitur, inquinatur, et vulneratur. Inquinantur etenim animæ nostræ per recessum a sua puritate, vulnerantur quoque multiplici infirmitate virium suarum, immerguntur in profundo laci, ita quod nisi adjutorio gratiæ Dei suam dexteram porrigentis, extrahi nequeunt. Cadit anima in sollicitudinem providendi necessitatibus corporis, et in diversas miserias ac molestias vitæ præsentis, et ita obruitur quod spiritualia et divina ei non sapiunt, imo ad carnales delicias, ad perituras divitias se totam effundit. — De his multa hic doctor prosequitur, in quibus et aliqua inserit quæ a communi traditione doctorum aliena videntur, de quibus brevitati studens pertranseo. Verum quod ait de ingressu et lapsu animæ in corpus velut in lutum saxosum, consonat ei quod gloriosus pater Bernardus testatur, animam in unione sua cum corpore, quasi in acervum acutarum testarum lapidumve lædentium corruisse.

Insuper super his scribit Henricus Quodlibeto secundo, quæstione undecima: Parvuli incurrunt culpam, non solum pœnam pro culpæ reatu, ut Augustinus prolixe pertractat in libro contra Donatistas, qui originale peccatum negabant. Pro quorum intellectu sciendum, quod originalis justitia in primo parente nil aliud fuit quam supernaturalis gratia, quæ naturalem justitiam roborabat, et pronitatem inclinandi se ad bonum quasi ad dexteram, dabat: qua per inobedientiam perdita, in rectitudine naturali voluntatis debilitatus est, et pronitatem contrariæ inclinationis ad sinistram peccati incurrit. Ab hac autem deordinatione voluntatis in se ipsa, consecuta est statim in pœnam quasi naturalis dyscrasia in carne, qua caro cum appetitu suo ac sensibus cœpit contra spiritum rebellare. Caro vero sic infecta, dum semen virtute sua informare debuit ad prolis procreationem, semini morbidam suam qualitatem impressit, quæ semper remansit in anima. Quumque semen completæ dispositionis esset et organizatum ad animam, et hæc ei infunderetur, ex ipsius animæ connexione cum tali carne, ipsa quoque anima mox pronitatem ad consentiendum carni in peccatum concepit, qua parvulus statim pronus fuit ad concupiscendum; et factus adultus concupiscit actu. Et dispositio talis ad culpam non est nisi culpa: in ea namque consistit formalis ratio omnis culpæ tam actualis quam originalis. Hæc Henricus.

Footnotes

  1. art. 1. ↩

  2. Ephes. u. 3. ↩

  3. Gen. u. 17. ↩

  4. Job xiv. 4. ↩

  5. Ibid. 4, 5, juxta LXX. ↩

  6. Joann. III, 5. ↩

  7. Gen. XVII, 14. ↩

  8. Gen. II, 16; III, 3. ↩

  9. Sap. IX, 15. ↩

Chapter 209 of 271