Quæstio 3
Tertio quæritur, An mala pœnalia quæ sentimus assidue, sint effectus et pœnæ originalis peccati.
Videtur quod non, quoniam omnia ista, videlicet mors, fames, sitis, timor, pressura, labor et consimilia, sunt pure naturalia, utpote complexionem mixtorum sequentia. Naturale quoque est sensualitati, in suum ferri objectum mox ut sibi offertur : sicut et parere cum dolore non solum hominibus, sed bestiis quoque naturale est et commune. Conformiter naturale est feminam subjici viro. Imo omnium horum naturales et rationales causas signaverunt philosophi. Ergo in his non est confugiendum ad ea quæ naturalem rationem transcendunt et fidem concernunt. — Hæc non nisi breviter tango, quoniam competenter exstant præhabita.1
Ad hæc Alexander respondet : In Genesi ponuntur tres pœnæ ex parte mulieris. Prima est multiplicatio ærumnarum in multiplicatione conceptuum; secunda est dolor in partu; tertia, subjectio sub potestate mariti. Duplex quippe est cognoscitiva vis animæ: una rationalis, alia sensitiva. Quantum ad rationalem, sumitur pœna subjectionis; quantum ad sensitivam, sumitur duplex pœna. Una, secundum multitudinem, quum dicitur : Multiplicabo ærumnas tuas.2 Alia, secundum magnitudinem, quum dicitur : In dolore paries. Vel sic : Individuum tendit ad duo, videlicet, ad conservationem sui secundum tempus determinatum, et ad conservationem speciei simpliciter. Mulier vero est sexus passivi, et juxta utrumque contrahit pœnam ex peccato. Nempe quantum ad actum generationis qui est ad conservationem speciei, duplicem contrahit pœnam : unam in portando, alteram pariendo. In initio autem actus generativi est delectatio, et ibi videtur esse sine pœna. Et fortasse hoc voluit designare nomine conceptus, vel tacuit hoc propter delectationem, in qua non videtur pœna. Sed ex parte actus qui est ad conservationem individui, est subjectio præfata sub viro, quamvis etiam non exsistente peccato, fuisset mulier aliquo modo sub viro ratione sexus et corporis; attamen post peccatum subjecta est ei subjectione pœnali, ita ut velit nolit viro subjiciatur. Et communiter ac naturaliter esse sic debet, quamvis interdum ex abusu, perversitate, aut alia causa aliter fiat. — Deinde in Genesi tanguntur pœnæ viri, quum dicitur : Quia audisti vocem uxoris tuæ, maledicta terra in opere tuo. Quarum pœnarum quædam consistunt in ablatione boni, ut quum dicitur : Videte ne forte mittat manum suam et sumat de ligno vitæ, et vivat in æternum. Quædam autem consistunt in exhibitione inflictioneque mali, quum dicitur : Maledicta terra in opere tuo. Verum universæ hæ pœnæ in speciali possunt faciliter ex textu Geneseos considerari. Hæc Alexander. — De his præcedenti distinctione introducta est Bonaventuræ responsio.
B
At vero Thomas : Ea (inquit) quæ sunt ad finem, disponuntur secundum necessitatem et exigentiam finis. Quumque ad supernaturalem finem factus sit homo, data sunt ei in prima sua institutione non tantum naturalia, sed et supernaturalia dona, per quæ ad supernaturalem felicitatem facilius perveniret. Et quoniam ultimo fini per amorem non potuit inhærere, nisi superior pars sua, quæ est mens, libere elevaretur in Deum, subjectæ ei fuerunt vires inferiores, ut nihil in eis posset accidere quod mentem retardaret ab elevatione in summum bonum. Hinc quoque corpus ita fuit dispositum, ut nulla in eo posset accidere passio per quam mentis contemplatio impediretur. Rursus, quia hæc omnia inerant homini ex ordine ad ultimum finem, hinc mente per inobedientiam a Deo aversa, sublata sunt præfata supernaturalia dona, sicque relictus est homo in naturalibus suis. Quod tertio Ecclesiasticæ hierarchiæ capitulo divinus Dionysius expresse fatetur. Verumtamen isti defectus possunt ad naturam humanam dupliciter comparari. Primo per respectum ad naturalia sua principia, prout ex elementis est constituta, et ita sunt ei naturales, quemadmodum ex nihilo esse et dependere conservationeque indigere, est defectus omnem consequens creaturam, nec ulli pœnalis, id est, in pœnam pro culpa inflictus. Secundo comparantur ad hominem ut primo in supernaturalibus institutum, et ita sunt ei pœnæ, quia etiam ex privatione ejus quod gratis concessum est, punitur is cui illud aufertur. Hæc Thomas in Scripto.
Ex his patet solutio ad objecta breviter tacta.
De his diffusius scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione centesima sexagesima quarta; et in Summa contra gentiles, libro quarto. Sed quia materia ista specialem non habet difficultatem, et doctores in ea concordant, pertranseo.
Footnotes
Chapter 210 of 271