Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, Utrum quis a Deo miraculose formatus ex digito aliave materia, contraheret originale peccatum.

Videtur quod sic, quia et taliter genitus fuit virtualiter in homine primo, in quo etiam tota caro videtur infecta.

Ad hoc respondet Henricus Quodlibeto primo, quæstione vicesima prima : In semine de quo formatur corpus humanum, non est originale peccatum, nisi ut in materiali radice, et quasi infectio morbidam exsistens in semine, contracta a parentibus propter fomitem manentem in ipsis, etiam post originalis peccati ablutionem; in anima vero conjuncta corpori tali, est quasi in complemento formali. Verum illam morbidam infectionem dicunt aliqui non procedere a voluntate primi parentis, nisi mediante patris proximi voluntate : et hoc dupliciter. Uno modo, ut ex voluntate primi parentis dicatur procedere dicta infectio morbidam exsistens in semine, in quantum omnes qui ab ipso procedunt ipse movet motu generationis, per virtutem activam in generatione, quæ principaliter procedit a patre, ita quod fetus non contraheret peccatum originale a matre, patre non infecto. Alio modo, ut quia ex voluntate libidinosa primus parens post peccatum suum generavit, generatus quoque libidinose similiter libidinose generavit, per hoc ex libidine generati contrahunt originale peccatum. Unde secundum istas positiones, generatus miraculose ex carne digiti non contraheret originale.

Sed modus ponendi traductionem originalis peccati taliter, non videtur conveniens. Peccatum enim originale vocatur peccatum naturæ, juxta illud Apostoli : Eramus natura filii iræ.1 Simile autem quodammodo est de traductione naturæ humanæ ex primo parente, et de traductione originalis peccati : ita quod sicut secundo generantes non traducunt naturam ut natura est, nisi quia talem receperunt a parente primo, nec eam propria actione immutare valent in aliquo; sic et peccatum originale non traducunt, nisi ut ipsum in natura a primo acceperunt parente, ita ut propria actione in ipsa originalis peccati natura immutare nil queant. In quibuscumque ergo invenitur natura ab Adam per proximos parentes traducta, illi obnoxii sunt radici originalis peccati, quia natura infecta quasi materialiter in se habet originalis peccati radicem : ita quod quidquid de illa formatur, necesse est quod anima ejus ex conjunctione cum illo contrahat originale. Hinc Apostolus traductionem originalis non nisi primis adscribit parentibus, ad Romanos. Unde et de pœnalibus dispositionibus in nobis ex originali consecutis, loquitur Augustinus libro tertio de Libero arbitrio, quod ideo dicuntur peccata, quoniam sunt de peccato illo primo liberæ voluntatis.2 Voluntati autem et actioni alicujus proximi parentis non attribuit eas.

Dicendum ergo, quod traductio originalis peccati est propter morbidam dispositionem naturæ, ex voluntate peccatrice primi parentis traductæ, non ex aliqua actione proximi generantis : ita quod quacumque substantia materiali traducta per naturalem generationem, per medios generantes, ex primo parente, sive substantia illa traducta sit in semine unius parentis, sive amborum, sive in substantia membri, ut in manu vel pede, vel quidquid ex illa generetur, sive miraculose aut quocumque alio modo, nisi substantia illa prius purgetur ab infectione præfata, contrahit anima originale peccatum ex conjunctione cum corpore formato ex illa materia: velut si quis lepra esset infectus, quidquid ex ejus corpore gigneretur, esset leprosum. Porro si quis miraculose generaretur de materia ex primo parente non traducta, aut certe ab ipso traducta, sed ab illa infectione prius purgata, nullum contraheret originale.

Si autem objiciatur, quod nullus contrahit originale, nisi fuerit in Adam secundum seminalem rationem (ideo etenim Christus non contraxit illud, secundum Augustinum decimo super Genesim); generatus autem miraculose, non fuit in Adam secundum rationem seminalem, quæ est vis naturalis generationis in semine. Respondendum, quod illud generatum dicitur fuisse secundum seminalem rationem in Adam, quoniam ex suo principio formali sub eadem ratione et dispositione exsistente formatur sub qua erat in Adam, atque ex ipso traductum est, ut sicut sub morbida dispositione in illo fuit et ab ipso traductum est, sic sub eadem dispositione aliud generetur ex ipso: alias non est generatum ab eo secundum rationem seminalem. Sicque Christus fuit in Adam secundum corpulentam substantiam, quia substantia virginei sanguinis, de qua corpus Christi formatum est, fuit substantialiter traducta de Adam, non tamen secundum seminalem rationem, quoniam non sub eadem exstitit dispositione (quum Christus formatus erat de illa substantia) sub qua descendit de Adam: imo vel sacratissima Mater Christi prius purgata fuit et sanctificata a fomite originalis peccati, quam Christus conciperetur ab ea, ut non haberet nisi semen purum et mundum, aut ipsum purificatum fuit omnino in Virgine. Miraculose vero potest quis generari ex morbida substantia, quæ secundum seminalem rationem fuit in Adam, per seminalem quoque rationem, quamvis non naturaliter nec seminaliter ex illo sit generatum. — Hæc Henricus.

Verum de hoc videtur S. Thomas in prima secundæ, quæstione octogesima prima aliter sensisse, dicendo:3 Originale peccatum a primo parente traducitur in posteros, in quantum posteri moventur ab Adam per generationem, quemadmodum membra moventur ab anima ad actuale peccatum. Non autem est motio ad generationem, nisi per virtutem activam in generatione. Hinc illi dumtaxat contrahunt originale, qui ab Adam descendunt per virtutem activam in generatione ab Adam originaliter derivatam: quod est secundum seminalem rationem ab eo descendere. Ratio quippe seminalis nil aliud est quam vis activa in generatione. Si autem quis formaretur virtute divina ex carne humana, constat quod vis activa non derivaretur ab Adam: ideo non contraheret originale, sicut nec operatio seu activa percussio manus pertineret ad peccatum humanum, si manus non moveretur ab hominis voluntate, sed solum a movente extrinsecus. Hinc secundum Augustinum super Genesim, fuisse in Adam secundum seminalem rationem, solum causat originalis peccati traductionem. Hæc Thomas in Summa.

Durandus sequitur positionem Henrici. Bonaventura vero in quæstionibus circa litteram, narrat positionem utramque, et addit securius esse sequi responsionem istam secundam, quam et Thomas secutus est: quia et hoc magis concordat Magistro, et quod plus est, etiam Augustino in libro contra Pelagium.

Footnotes

  1. Ephes. 1, 3. ↩

  2. Rom. v, 12 et seq. ↩

  3. art. 4. ↩

Chapter 211 of 271