Quæstio 1
Hic quæritur primo, An originale peccatum in Baptismo deleatur, curetur ac dimittatur.
Videtur quod non. Primo, quia post Baptismum realiter manet concupiscentia vel concupiscibilitas tam in infantulis quam adultis, actu aut habitu. Nec geniti ex christianis parentibus ac loti unda Baptismatis, sunt minus proni ad concupiscendum, quam ex infidelibus orti et non baptizati. Adulti quoque dum baptizantur, ita proclives ad libidinem inveniuntur post Baptismum ut ante. — Secundo, actus pravus non progreditur nisi ex prava radice seu habitu vitioso, si procedit ex habitu; sed actus concupiscendi seu concupiscentia actualis in baptizato exstat culpabilis post Baptismum sicut et ante, et sicut in non baptizato: ergo concupiscentia illa habitualis, quæ vocatur originale peccatum, remanens post Baptismum, ex qua actualis concupiscentia oritur, est vitiosa post Baptismum quemadmodum ante. — Tertio, originale peccatum formaliter est privatio, quæ non aufertur nisi habitus ei contrarius condonetur: sicut cæcitas non aufertur ab oculo nisi visus præstetur. Sed in Baptismo non confertur originalis justitia, quæ est habitus originali peccato contrarius, quum non remaneat debitus ordo inferiorum virium ad rationem: ergo non tollitur illa privatio. — Quarto, sicut in actuali peccato actus materialiter substat deformitati, ita in originali, concupiscentia habitualis subest deformitati culpabili: ergo sicut deformitas peccati actualis auferri non valet ipso actu manente, ita nec deformitas originalis peccati concupiscentia habitualiter inexsistente. — Quinto, si juxta verba Magistri in littera, quæ tamen verba sunt Augustini, ita deletur originale quod non imputetur, ergo nulla pœna pro ipso sic deleto infligeretur, quum tamen et in hac vita pro ipso variæ pœnæ sequantur. Etenim reatus deformitatem consequitur culpæ, et ad hoc pœna infligitur, quatenus deformitas culpæ tollatur aut ordinetur. Si ergo in Baptismo dimittitur originale peccatum quoad culpæ deformitatem, nulla restaret pro eo pœna, nec obligatio seu reatus ad pœnam.
In contrarium est, quod in Baptismo homines renascuntur, et ex filiis iræ filii gratiæ statuuntur.
Ad hoc respondet Ægidius in tractatu de Peccato originali: Vehemens difficultas oritur ex prædictis, quomodo originalis noxa dimittitur in Baptismo. Dictum est enim, quod originale peccatum est languor naturæ, lex membrorum, concupiscentia, et fomes peccati. Quumque homines experiantur ista in se post Baptismatis fontem ut ante, non videtur in fonte Baptismi hoc peccatum deleri. Ideo advertendum, quod originale peccatum est carentia originalis justitiæ cum debito habendi eam; et quia in protoparente peccavimus ac perditi sumus juxta modum expositum, oportuit ut per alium modum consequeremur salutem. Hinc consideramus naturam humanam in triplici statu, videlicet ut innocentem, ut corruptam, ut restauratam. A Deo innocens est creata, in Adam corrupta, per Christum restaurata. Per cu-
Coloss. n, 12. etenim consepulti sumus Christo, atque in alio statu ac ordine naturæ constituti, ut jam non dicamur de ordine Adæ terreni, sed de ordine Adæ cœlestis, utpote Salvatoris. Denique factis et consistentibus nobis membris Christi, datum est donum supernaturale in Baptismo, scilicet gratia baptismalis, quæ est efficacior ad salutem quam originalis justitia. Hinc de consecutione salutis quodammodo simile est sicut de transitu magnæ aquæ, ad quam pertranseundam necessaria est navis, præsertim nescienti natare, et ponte super eam non facto; sed ponte facto, navis non requireretur. Ita quamdiu eramus in ordine Adæ terreni seu naturæ corruptæ, originali justitia tanquam navi indigebamus ad pertranseundum hoc sæculum et attingendum portum salutis. Nunc vero renati in Christo, habemus gratiam baptismalem ut pontem, ad permeandum mare sæculi hujus, et obtinendum portum felicitatis.1 Et hæc gratia potior est ad salutem, quia (secundum Magistrum) per originalem justitiam solum habuit Adam quod potuit stare, sed per gratiam istam ultra hoc valemus proficere. Unde apparet, quod gratia baptismalis, simpliciter loquendo, quantum ad consequendam salutem, sit potior quam originalis justitia; attamen habent se sicut excedentia et excessa. Nam quantum ad standum, potior erat originalis justitia: quia non solum tollebat peccatum, sed etiam pronitatem ad peccandum; gratia vero baptismalis quamvis tollat omne peccatum, non tamen pronitatem peccandi, sed solum eam minuit atque debilitat. Ex quibus innotescit intellectus verbi Augustini, dicentis: Carnalis concupiscentia seu originale peccatum dimittitur in Baptismo, non ut non sit, sed ut non imputetur in culpam. Per Baptismum ergo non tollitur concupiscentia ita ut non sit, quia non restituitur nobis originalis justitia; sed sic tollitur ut in peccatum nobis non imputetur, quia absolvimur a debito eam habendi, ex quo debito originale peccatum rationem habuit culpæ. Hæc Ægidius.
Præterea, circa verbum Augustini jam allegatum, quod et in textu habetur, Albertus tria hæc sciscitatur: primum, an fomitem contingat exstingui; secundum, quid sit exstinguere fomitem; tertium, in quibus Sanctis exstinctus sit. — Ad primum respondet, quod in nullo fomes totaliter est exstinctus, nisi in Virgine gloriosa. Hinc etenim Augustinus in libro de Natura et gratia: Excepta (inquit) Virgine sancta Maria, de qua propter Christi honorem, quum de peccatis agitur, nullam prorsus volo fieri mentionem: hac, inquam, excepta, si universos alios Sanctos
Summ. th. 2ª part. q. 111. p. 384 B'. ibid. C'. et Sanctas congregare et interrogare possemus, utrum haberent peccatum, quid responsuros putamus? nisi quod una voce clamarent : Si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, etc.2 Fomitem namque habentes, inclinationem ad peccandum habebant. Bernardus quoque super Cantica : Quantumlibet, ait, in hoc corpore manens profeceris, erras si vitia penitus mortua puta. Velis nolis, intra fines tuos habitat Jebusæus :3 subjugari potest, non exstirpari. Per Jebusæum autem fomitem concupiscentiamve intelligit. — Ad secundum respondet, quod fomitem exstinguere, est omnem ejus inclinationem penitus eradicare ac tollere, quod post sacratissimam Virginem nulli creditur Sanctorum concessum. Nam et Hieronymus ad Marcellam de se ipso testatur : Pallebant ora jejuniis, laxa cutis ossibus adhærebat, et in omnibus his cor hujus miserabilis senis choris interfuit puellarum. Insuper, sacerdos ille timoratus de quo quarto Dialogorum scribit Gregorius, in extremis positus, propinquante sibi muliere, clamavit : Recede, o mulier, adhuc vivit igniculus. Quamvis autem fomes majori gratia magis debilitetur, nunquam tamen in aliis in toto exstinguitur. Et si dicatur quod imo, quia omne finitum ablatione finiti tandem omnino consumitur ; dicendum, quod verum est in his quæ essentialiter minuuntur, non in his quæ virtualiter tantum. Virtus quippe est quodammodo infinita, prout ad infinita quodammodo se extendit. — Porro ad tertium sic respondet : In nullo Sanctorum post Virginem beatissimam in toto exstinctus est fomes. Sciendum vero, quod fomes tria habet in se, videlicet instigationem ad mortale, instigationem ad veniale, et pœnam quæ est fœditas carni adhærens. In Apostolis itaque exstinctus fuit quantum ad instigationem ad mortale, non quoad instigationem ad veniale. Manet ergo fomes seu concupiscentia post Baptismum, prout est pœna et sequela originalis peccati. Hæc Albertus.
A Hinc scribit Udalricus in Summa sua, sexto libro : Vigor rationis ad vires inferiores per originale peccatum emarcuit, ut non queat de facili eas sub regulis suis constringere; ideo suæ naturæ relictæ, licentiose ac sine honestate rectitudinis rationis, in sua feruntur objecta. Et quoniam magis percipimus sensibilia quam intelligibilia, hinc (ut in pluribus) appetitus sensitivus appetitum superat rationis. Hæc pronitas (de qua in Genesi asseritur : Pro- Gen. VIII, 21. ni sunt sensus hominis in malum ab adolescentia sua) est concupiscentia habitualis seu fomes, et a quibusdam dicitur originale peccatum. Nam dicit totam animæ deordinationem consequentem primum peccatum, et illa materialiter idem est quod originale peccatum. Formaliter vero ratio peccati consistit in aversione ab eo qui lux est et vita, per carentiam justitiæ debitæ. Propter quod, dum per justitiam gratiæ recompensatur hoc debitum, tunc deletur originale peccatum : tunc namque resurgit natura ad status perfectionem. Ideo adhuc manet fomes seu concupiscentia. Et hoc est quod a quibusdam dicitur, quod actuale peccatum transit actu, et manet reatu ; solum autem originale peccatum econverso transit reatu, permanetque actu. In quibus verbis æquivoce sumitur actus : primo enim capitur pro opere ; secundo, pro præsentia ejus quod est essentiale originali peccato : non tamen sub ratione peccati, sed secundum quod est in subjecto. Debitum quippe habendi originalem justitiam, in Baptismo dimittitur.
Postremo, infectio originalis peccati non causatur a libidine generantium actuali, quia sic non contraheretur a parentibus primis, sed proximis : imo causatur ex propagatione, in quantum illa est actus naturæ corruptæ. Verumtamen quia corruptio ista ostenditur in libidine coitus, estque in ea sicut signatum in signo, ideo Augustinus in libro de Fide ad Petrum fatetur : Quoniam sine libidine non est parentum concubitus, idcirco sine peccato esse non potest filiorum conceptus. Quod in parvulos transmittit non propagatio, sed libido. Ibi etenim accipit propagationem simpliciter et secundum se, qualitercumque fiat, sicque includit etiam Christi generationem. Libidinem vero vocat corruptionem naturæ, quæ est habitualis libido, ex qua omnis libido pullulat actualis. — Hæc Udalricus.
At vero Thomas: De remissione (asserit) culpæ originalis, oportet nos loqui proportionabiliter ad remissionem culpæ actualis. Nempe ex actu peccati duplex effectus in peccante relinquitur, puta : privatio gratiæ ratione aversionis a fine, dispositio quoque ad similem actum, quam actus peccati inducit ex conversione ad commutabile bonum; atque ex hoc quod gratia est privatus propria voluntate, reatum pœnæ incurrit. Hinc gratia sibi restaurata, macula tollitur, quæ in defectu gratiæ consistebat, et obligatio ad pœnam, quæ obligatio vocatur reatus. Dispositio autem ex actu peccati inducta, non mox totaliter tollitur, sed minuitur, secundum quod gratia ad contrarium dispositionis illius inclinat. Postmodum vero per bonorum consuetudinem operum dispositio illa aufertur. — Conformiter ex actu naturæ, qui est propagatio carnis, relinquitur dispositio inclinans ad malum in ipsa generati natura, quæ fomes aut concupiscentia nominatur; et ex hoc ipso quod illa naturæ corruptio vim peccati (ex quo causata est) continens, attingit personam, reddit eam gratia Dei indignam. Unde relinquitur macula defectus gratiæ in anima, et per hoc ad reatum pœnæ tenetur, ut scilicet careat præmio quod gratiæ debebatur. Verum per Baptismum gratia donatur, cujus virtute infectio illa ab homine tollitur, quæ ex natura in personam devolvebatur. Sicque anima purgatur a macula culpæ, ac per consequens reatus solvitur pœnæ. Porro dispositio ad malum, quæ fomes seu concupiscentia dicitur, non ex toto aufertur, quoniam dispositio illa sequitur conditionem naturæ. Baptismus autem non purgat naturam, nisi quantum pertinet ad infectionem personæ. Ideo dispositio illa ex toto non tollitur ante beatitudinis statum, in quo natura perfecte curabitur. Attamen dispositio illa per Baptismum minuitur, in quantum gratia quæ in Baptismo confertur, ad contrarium est inclinans, et ita vis fomitis per auxilium gratiæ minoratur. Hæc Thomas in Scripto. Qui et in Scripto quarti hinc plenius loquitur.
Consonat Petrus: In peccato, dicens, originali duo sunt, puta : carentia justitiæ, loco formæ, et concupiscentia, loco materiæ. Gratia ergo opponitur carentiæ secundum se : non enim compatitur secum justitiæ carentiam; concupiscentiæ vero opponitur secundum effectum, in quantum gratia ipsa inclinat ad oppositum concupiscentiæ. Hinc in Baptismo culpa originalis tollitur totaliter secundum formam, unde desinit esse peccatum; sed solum remittitur quoad materiam. Non tamen retinet rationem peccati nisi synecdochice, sicut nec corpus rationem hominis, anima separata. Hæc Petrus.
Idem Richardus, adjiciens: Originale peccatum, quantum ad suum materiale, quod est concupiscentia, non totaliter tollitur; sed per quamdam gratiam gratis datam, ut forsan est baptismalis character, et per gratiam gratum facientem debilitatur: propter quod, ceteris paribus, in non baptizatis est fortior.
Circa hæc Alexander et Bonaventura scribunt diffuse, quorum dicta sententialiter virtualiterque expressa sunt in jam dictis.
Insuper Durandus: Duo, inquit, videnda sunt hic. Primum est, qualiter omne peccatum generaliter remittatur. Secundum, qualiter originale remitti dicatur. Itaque peccatum remitti, non est aliud quam ipsum non imputari ad pœnam. Peccatum namque remitti non potest, nisi vel quoad offensam, vel quantum ad maculam, aut quoad pœnam : nec enim aliud occurrit considerandum circa peccatum. Remissio autem peccati quantum ad offensam, est ipsum non imputari ad pœnam : quoniam sicut Deus dicitur offensus, non secundum affectum, quum prorsus invariabilis sit, sed secundum effectum, prout instar offensi pœnam infligit aut præparat; ita offensa remitti dicitur, solum quoniam non infligitur pœna, nec præparatur. Idem patet de remissione peccati quantum ad maculam, quum macula non sit nisi privatio gratiæ habitualis. Macula ergo remittitur, dum gratia redditur. Relinquitur ergo tertium, in quod præcedentia incidunt, utpote, quod peccatum remitti, est ipsum ad pœnam non imputari. Nec valet, si dicatur quod præter hæc tria, est in peccato actuali deordinatio actus. Quemadmodum enim actus pertransit, sic et inordinatio ejus. Conformiter peccatum originale remitti, non est nisi ipsum non imputari ad pœnam originali debitam.
Denique pœna originali debita duplex est. Una ex parte animæ, scilicet carentia gratiæ in præsenti ac gloriæ in futuro. Alia pertinet ad vires inferiores et corpus, videlicet carentia rectitudinis virium inferiorum ad rationem, et passibilitas atque mortalitas corporis. Quoad primam pœnam, originale dimittitur in Baptismo, in quo infunditur gratia. Secunda vero pœna in Baptismo non tollitur. Cujus rationem quidam (scilicet Alexander et Bonaventura) assignant, dicentes quoniam in Baptismo non tollitur nisi infectio personæ, non naturæ; unde et pater baptizatus generat filium in originali, quia in patre purgata est persona, non natura. Actus autem sunt suppositorum, non naturæ, sive sint actus meriti sive præmii : ideo gratia et gloria, quæ hos actus perficiunt, per Baptismum restituuntur : gratia in re, gloria in spe. Passibilitas autem et necessitas moriendi, et rebellio carnis ad spiritum, sunt conditiones naturæ totam speciem consequentes, et ex principiis naturæ causantur: ideo in Baptismate non tolluntur, sed in resurrectione generali penitus auferentur. Verum quamvis istud probabiliter dictum sit, non tamen videtur sufficere, quum in eodem idem sint persona et natura.
A Jam restat quærendum, cur defectus naturæ istius non reparantur quoad ejus personam, quatenus sicut in Baptismo gratia restituitur baptizato pro se, et non pro sua posteritate, sic restitueretur immortalitas pro se, non pro posteritate. Hinc respondendum, quod sacramenta restituunt id quod est necessitatis absolute, non quod est dignitatis : sunt enim sacramenta medicamenta salutis animæ, non corporis. Sicut per sacramentum Pœnitentiæ recuperatur gratia necessaria ad salutem, non virginitas spectans ad dignitatem; similiter per Baptismum redditur rectitudo voluntatis per gratiam, quæ necessaria est ad salutem, non impassibilitas, quæ ad status dignitatem est pertinens. Nec decuit plus, sed potius minus conferri reparatis quam reparatori, qui venit per passionem et mortem redimere mundum. At vero sicut defectus hi fuerunt in Christo in sua resurrectione sublati, sic tollentur a nobis in resurrectione communi, virtute et merito Christi, qui potest inter connexa dividere, et unum sine altero redonare. Et quamvis interim hi defectus non auferantur, nihilo minus originale peccatum potest simpliciter dici in Baptismo remissum : quia (ut dictum est) peccatum remitti, est ipsum ad pœnam non imputari. Quemadmodum ergo peccatum actuale dicitur simpliciter remissum, quando solutus est reatus pœnæ æternæ, quamvis homo maneat obligatus pœnæ temporali ; ita originale peccatum simpliciter remittitur per Baptismum, quoniam solvitur ibi reatus pœnæ æternæ, utpote carentia visionis divinæ (quamvis pœnæ remaneant temporales, quæ secutæ sunt ex peccato originali), sicut a causa removente prohibens. — Hæc Durandus.
D Præterea Scotus : Peccatum, inquit, formaliter non dimittitur, nisi id quod in peccato formale est deleatur, non quod materiale. Debitum autem justitiæ originalis non est formale in originali peccato. Qualiter enim fuit debitum in statu innocentiæ, nisi quia habens eam debuit eam habere? Ergo non videtur remitti formaliter, nisi tollatur deformitas seu carentia ista aut in se, aut saltem per aliquem habitum communem, habitui hujus rationis formalis æquivalentem. Hinc dico, quod formale originalis peccati non est debitum justitiæ hujus, quia hoc fuit in innocentiæ statu, sed carentia justitiæ: ergo hæc in Baptismo deleri debet per positivum ei proprium oppositum, vel per aliud virtualiter continens illud. Et hoc est gratia gratum faciens, quæ quamvis non conjungat ultimo fini ita perfecte, quantum ad aliquid fini accidentale, sicut originalis justitia, simpliciter tamen loquendo, conjungit perfectius ultimo fini, sicut ostensum est.4 Hinc originale in Baptismo perfectius dimittitur, quam si in eo originalis justitia redderetur. Nam solvitur debitum habendi eam, quoniam commutatur in debitum habendi donum gratiæ hujus, quæ in Baptismate datur. Hæc Scotus.
Et si objiciatur, quod aliqui Sancti dicere videntur, quod concupiscentia sit peccatum originale; dicendum, quod concupiscentia potest accipi vel prout est actus, vel habitus, vel pronitas in appetitu sensitivo; et nullum istorum formaliter est peccatum, quia peccatum non est in appetitu sensitivo, secundum Anselmum. Secundo, accipitur ut est pronitas in appetitu rationali ad concupiscendum delectabilia immoderate, quæ nata est condelectari appetitui sensitivo, cui conjuncta est; et ita est materiale originalis peccati. Hæc idem.
Cujus verba videntur obscura, quia (ut patuit) præallegati doctores concorditer dicunt, quod originale peccatum formaliter est debitum habendi originalem justitiam quum non habeatur, seu ipsa ejus carentia cum debito eam habendi.5 Nempe carentia originalis justitiæ secundum se non est peccatum, quum sit in angelis et in rebus inanimatis. Materiale vero originalis peccati (ut asserit Scotus) non est debitum hujus justitiæ, sed concupiscentia, juxta sensum expositum, imo secundum Augustinum, Bedam, Magistrum et præallegatos doctores. Nec verum est quod in statu innocentiæ fuit debitum hujus justitiæ, secundum quod doctores prætacti dicunt debitum tale esse originalis peccati formale. Etenim debitum quod vocant formale originalis peccati, est debitum eam habendi quum non habeatur: quod non fuit in statu innocentiæ, quamvis tunc fuit debitum habendi, imo potius conservandi custodiendique eam. primum dicendum, quod concupiscentia in baptizatis minuitur et debitum habendi originalem justitiam dimittitur: ideo multa in illa instantia continentur non vera. Attamen fieri potest quod aliquis adultus baptizatus, post suum Baptismum fiat et sit libidinosior quam ante, quemadmodum et superbior sive gulosior, non ex defectu sacramenti Baptismatis, sed ex ingratitudine, negligentia, et incustodia sua, quoniam gratiam in Baptismo sortitam non custodit, imo Deo ingratus est: et sic vitia ejus gratiora redduntur, et eum trahunt quotidie ad pejora; quia ut ait Salvator, cui plus datum est, plus requiretur ab eo.6 Servus quoque sciens voluntatem domini sui, et non faciens, vapulat plagis multis.7 — Ad secundum, quod non oportet semper actum malum procedere ex radice culpabili, quia non esset devenire ad primum peccatum; sed sufficit quod procedit ex radice defectuosa in se, prout defectus dicit quamcumque imperfectionem seu labilitatem ad malum. Nam et in actualibus peccatis frequenter manet dispositio pronitasque ad culpam post gratiæ infusionem; et quamvis ex illa dispositione sequatur actus culpabilis, non tamen illa in se culpa consistit. Sic licet concupiscentia quæ actus est fomitis, exstet culpabilis, non tamen oportet fomitem ex quo progreditur, manere post Baptismum sub ratione peccati. — Ad tertium patet responsio, quia privatio non aufertur, nisi habitus ei oppositus aut æquivalens seu prævalens rependatur. — Ad quartum, quod non eo-
C Nunc objecta solvenda sunt. Atque ad primum dicendum, quod concupiscentia in baptizatis minuitur et debitum habendi originalem justitiam dimittitur: ideo multa in illa instantia continentur non vera. Attamen fieri potest quod aliquis adultus baptizatus, post suum Baptismum fiat et sit libidinosior quam ante, quemadmodum et superbior sive gulosior, non ex defectu sacramenti Baptismatis, sed ex ingratitudine, negligentia, et incustodia sua, quoniam gratiam in Baptismo sortitam non custodit, imo Deo ingratus est: et sic vitia ejus gratiora redduntur, et eum trahunt quotidie ad pejora; quia ut ait Salvator, cui plus datum est, plus requiretur ab eo. Servus quoque sciens voluntatem domini sui, et non faciens, vapulat plagis multis. — Ad secundum, quod non oportet semper actum malum procedere ex radice culpabili, quia non esset devenire ad primum peccatum; sed sufficit quod procedit ex radice defectuosa in se, prout defectus dicit quamcumque imperfectionem seu labilitatem ad malum. Nam et in actualibus peccatis frequenter manet dispositio pronitasque ad culpam post gratiæ infusionem; et quamvis ex illa dispositione sequatur actus culpabilis, non tamen illa in se culpa consistit. Sic licet concupiscentia quæ actus est fomitis, exstet culpabilis, non tamen oportet fomitem ex quo progreditur, manere post Baptismum sub ratione peccati. — Ad tertium patet responsio, quia privatio non aufertur, nisi habitus ei oppositus aut æquivalens seu prævalens rependatur. — Ad quartum, quod non eodem modo se habet fomes seu concupiscentia ad maculam originalem sicut actus peccati ad maculam actualem. Concupiscentia namque, quamvis ad maculam originalem materialiter se habeat, non tamen est causa ipsius secundum quod in eodem inveniuntur subjecto; sed actus peccati causat maculam actualem: ideo actu illo manente, nequit macula seu reatus ejus auferri. Sed in originali transit et cessat reatus seu macula, manente concupiscentia jam præfata. — Ad quintum, quod peccatum dicitur dimitti et non imputari, quando reatus seu obligatio ad pœnam æternam aufertur, ut jam dictum est plenius.8
Attamen de hoc puncto est alia quæstio, seu potius alia pars quæstionis istius, an scilicet originale dimittatur in Baptismo etiam quoad pœnam.
Ad quod Alexander respondet: Gratia Baptismi delet originale peccatum quantum ad culpam, et quantum ad pœnam suffocantem, et non quantum ad pœnam promoventem: quia ad idem tendunt gratia Baptismi et promovens pœna, id est ad consecutionem æternæ salutis. Additur etiam a quibusdam, quod in Baptismo dimittitur omne peccatum quantum ad pœnam, ut nulla debeatur post Baptismum pro originali: et si qua manet, hoc est ad exercitium bonum. Dimittitur ergo originale in Baptismo quantum ad culpam, et quantum ad dominium concupiscentiæ, quæ est pœna suffocans in præsenti, et quantum ad carentiam visionis Dei, quæ est pœna in futuro. Sunt demum aliæ pœnæ, ut fames, sitis, mors, concupiscentia, quæ pœnæ remanent ad exercitium salutare: quia reducunt ad memoriam, Deum in tribulationibus invocare in adjutorem, faciuntque cogitare de miseriis incolatus hujus exsilii, ut sic defleat homo sua peccata, seque in cunctis humiliet. Reprimunt etiam concupiscibilem, ne defluat per concupiscentiam: et sic valent ad divinæ et internæ reformationem imaginis. Hæc Alexander.
A Consonat Bonaventura in quæstionibus circa textum: Concupiscentia, inquiens, quæ permanet post Baptismum, non est pœna suffocans. Non enim præcludit aditum vitæ, statque simul cum gratia. Et si incitet ad illicita, non tamen prævalet, quoniam subtus nos est appetitus noster, et possumus dominari illius.9 Hæc pœna est promovens atque materia bonæ exerciseationis; quod in libro Judicum significatum videmus, quo legitur, quod filiis Israel terram promissionis post Jordanis transitum introgressis, reliquit Deus Jebusæos in exercitium, quatenus in ipsis experiretur Israelem, an servaret mandata Domini, an non.10 Hæc Bonaventura.
C Circa hoc Thomas disseruit: Peccatum originale est per se ac primo naturæ infectio, et ex consequenti inficit personam secundum quod dispositio naturæ in personam redundat; atque per hoc duplex pœna originali debetur. Una, in quantum personam inficit, puta carentia beatificæ visionis, quæ est actio quædam pertinens ad personam. Alia pœna ei debetur, prout inficit naturam, sicut necessitas moriendi, rebellio carnis ad spiritum, et consimilia: quæ omnia ex principiis naturæ causantur, totamque speciem consequuntur, nisi miraculose impediantur. Baptismus itaque infectionem originalis mundat secundum quod infectio naturæ in personam redundat: tollitur namque per Baptismum divinæ visionis carentia. Non autem removet infectionem naturæ secundum quod ad naturam refertur per se; sed hoc erit in patria, quando natura nostra perfectæ libertati ac immortalitati restituetur. Hæc Thomas in Scripto. — Concordantque alii, nec in his videtur difficultas consistere, ideo pertranseundum.
Footnotes
Chapter 218 of 271