Quæstio 3
A Mplius quæritur, An fomes seu concupiscentia, vel originalis infectio, sit a Deo.
Videtur quod non. Primo, quia in se mala sunt, et directe inclinant ad malum. — Secundo, Filius Dei per incarnationem assumpsit quidquid in nobis plantavit, ut tertio libro Damascenus testatur; non autem assumpsit originalem infectionem, fomitem aut concupiscentiam.
In contrarium est, quod omne ens positivum exstat a Deo, et tale est concupiscentia. — Rursus, omnis pœna juste inflicta, est a Deo; sed talis est fomes et concupiscentia ista. — Iterum, anima primo instanti suæ creationis infunditur, et eodem instanti peccato originali inficitur. Quod autem primo suæ creationis instanti sortitur, non nisi a Creatore sortita vide-
Cf. dist. in F. tur : præsertim quoniam supra dixit Magister de angelo lapso, quia si primo instanti suæ creationis fuisset malus, a Deo habuisse set malitiam. Ergo idem dicendum de anima et ejus infectione.
Ad hoc Bonaventura respondet : De concupiscentia est loqui dupliciter. Primo, ut est pœna, id est, prout est aliquid consecutum et juste inflictum pro originali culpa. Secundo, ut est concupiscentia. Primo modo, ordinem dicit ad culpam : sicque habet causam promerentem, et ordinantem. Meretur etenim homo habere ac sustinere talem rebellionem ex culpa et inobedientia sua. Deus vero ex sua sapientia atque justitia ordinat hoc malum ad aliud præexsistens. Secundo modo, concupiscentia dicit duo, videlicet appetitum, et appetitus excessum. Et appetitus in se quoddam bonum est et a Deo; excessus vero in appetendo, quamvis videatur esse positio, est tamen magis privatio, et habet causam deficientem magis quam efficientem. Quod enim affectus excedit in temporalium dilectione, venit ex defectu virtutis, qua se inde merito refrenaret : sicut quod membrum paralyticum velocissime movetur ac tremulat, non est ex virtutis motivæ confortatione et incremento, sed potius dissolutione et detrimento. Et per hanc distinctionem objecta solvuntur, et auctoritates Sanctorum, qui sibi invicem repugnare videntur, faciliter concordantur. Hæc Bonaventura in Scripto.
At vero Alexander circa hoc duplicem tangit opinionem : Pœna (inquiens) cujus effectus non est peccatum, ut fames, ægritudo et omnis talis, a Deo est; pœna vero cujus effectus non est nisi peccatum, ut pronitas ad superbiendum, ad invidendum, non est a Deo : et talis est fomes. Alii dicunt, quod fomes et omnis pœna, in quantum est, et in quantum est agens, est a Deo; in quantum vero corruptio est, et inclinans ad malum, a diabolo est vel ab homine. Et juxta primam opinionem, dicendum quod justum potest respicere ordinationem, sicque omnis pœna secundum quod justa est, id est ordinata, a Deo est; potest quoque respicere id quod juste ordinatur, et ita non est verum quod omnis pœna juste inflicta, a Deo sit. Hæc Alexander.
Cujus positioni concordare videtur quod ait Albertus ad istud respondendo quæsitum : Fomes consideratur dupliciter. Primo, secundum ordinem ad peccatum originale, ex quo est ut propria sequela ejus ac pœna.1 Secundo, quoad ordinem ad peccatum sequens, ad quod instigat atque inflammat : et ita est causa mali. Et in istis considerationibus a Deo esse non valet, quoniam Deus causa mali non est; attamen ordinator est mali, et ordinat illud. Unde ordinatio fomitis hoc modo a Deo est, quod scilicet sit in pœnam peccati præteriti, et in exercitium sanctorum in pugna contra futurum : quia si fomes non esset, non esset contra incontinentiam pugna. Hinc Sancti diversimode de isto loquuntur. Quidam etenim dicunt, quod fomes non sit a Deo; quidam, quod sit a Deo. Nam ordinatio ejus a Deo est, et ita est justa pœna ordinatione divina inflicta; tamen secundum se non est a Deo. Hæc Albertus. — Verumtamen de isto infra plenius disseretur, ubi quæretur, an Deus sit causa actionis injustæ.
Concordat Udalricus in Summa sua, libro quinto, affirmans : Infectio culpæ originalis, in quantum culpa, non est a Deo, hoc est, in quantum est deformitas consecuta ex inordinata voluntate primi parentis. Illius enim volitionis iniquæ Deus causa non fuit. In quantum vero est pœna, id est defectus alicujus perfectionis, ita est justa pœna, et est ex Deo, a quo est omne justum. Nec tamen est pœna inflicta, quæ fiat Deo agente, ut est pœna sensus, sed est pœna damni, quæ non fit Deo aliquid perpetrante, sed suam influentiam reprimente. Hæc Udalricus.
His Thomas concordans, addit : Non eodem modo est Deus causa omnis pœnæ. Quædam namque est pœna per inflictionem alicujus contrarii affligentis vel corrumpentis; et talis pœna est a Deo agente, a quo omnis actio secundum quod ordinata est, et per consequens passio, sumit principium. Omnis autem pœna, in quantum justa, est ordinata. Quædam vero pœna simpliciter est in ablatione vel defectu consistens, sicut subtractio gratiæ; et hæ pœnæ a Deo sunt, non tanquam agente, sed sicut a non influente, quia in ipso est influere et non influere, et utriusque causa est sua voluntas. — Quum autem arguitur, quod anima eodem instanti quo creatur, fœdatur; dicendum, quod quamvis creatio et infusio simul sint respectu animæ, attamen differunt: quia creatio dicitur per respectum ad terminum a quo est anima tantum, infusio vero per respectum ad duo, videlicet ad principium a quo anima procedit, et ad materiam quam perficit. Quum itaque dicitur, Anima creatione maculatur, ablativus potest denotare habitudinem alicujus causæ, et sic falsa est: quia creatio animæ non est causa quod maculetur. Anima quippe ex creatione nil habet quod a Deo non sit. Vel potest concomitantiam designare, sicque vera est: quoniam dum creatur, maculatur. Ex hoc tamen non sequitur, quod Deus auctor sit maculæ. Porro dum dicitur, Anima infusione maculatur, si ablativus designet habitudinem causæ, duplex est: quia vel intelligitur infusio esse maculæ causa ex parte principii a quo, et ita est falsa; vel ex parte termini ad quem, et sic est vera. — Nec simile est de anima et angelo. Angelus namque creatus est non ut corporis forma, quemadmodum anima: ideo non ille, sed ista potuit ex parte corporis incidere maculam. Per quod alterius patet objecti solutio. Hæc Thomas in Scripto.
At Petrus his consentiens: Omne (ait) peccatum est privatio modi, speciei ac ordinis, secundum Augustinum. Duplex est autem privatio boni: una boni jam habiti, ut cæcitas excæcati; alia boni habendi, ut cæcitas illuminandi. Conformiter duplex est spiritualis privatio, secundum quod duplex est genus peccati, utpote actualis et originalis. Peccatum actuale est privatio boni jam habiti: et quia non potest idem simul haberi et non haberi, idcirco non potest rationalis creatura in primo suæ creationis instanti peccare. Peccatum vero originale est privatio debiti nunquam habiti: ideo potest inesse in primo instanti creationis, non ex creatione aut Creatore, sed corpore cui infunditur anima. Hæc Petrus.
Footnotes
-
Summ. th. 2ª part. q. 108. ↩
Chapter 220 of 271