Quæstio 5
Adhuc quæritur hic, Utrum animæ rationales ex sua creatione habent æqualitatem in omnibus.
Videtur quod non. Primo, quia in libro Sapientiæ fertur de Chananæis, quod naturalis fuit eorum malitia.1 Econtra in libro eodem quidam fatetur :2 Puer eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. Quorumdam ergo animæ naturalem atque ingenitam habent bonitatem, quorumdam vero naturalem innatamque pravitatem. — Secundo, quidam in naturalibus sunt multo elegantiores quam alii, utpote magis ingeniosi ac indolis melioris, et hoc ab exordio ipsis innatum est.
In oppositum est, quod universæ animæ rationales ejusdem sunt speciei; species vero rerum in indivisibili consistunt.
Ad hoc Thomas respondet : Quidam in angelis et animabus posuerunt materiam, et hi forsan aliquo modo possent salvare differentiam animarum in dignitate. Et hujus opinionis videtur fuisse Magister, dicendo quod eo modo differentia sit in animabus sicut in angelis. Sed quoniam supra probatum est, neque in angelis neque in animabus materiam esse, non potest inter animas rationales esse distinctio penes dignitatem naturæ, aut secundum gradus essentialis perfectionis : imo omnes secundum se nude et absolute consideratæ, in natura sunt pares atque æqualis perfectionis. Diversitas vero et gradus eminentiæ, quibus quædam quibusdam in naturalibus eminentiores censentur, venit ex diversa corporis dispositione. Unde (secundum Philosophum) molles carne apti sunt mente. Quod enim in aliquo recipitur, recipitur in illo secundum modum et dispositionem recipientis. Hæc Thomas in Scripto; secundum quem de isto supra plenius est tractatum.
Cf. p. 421 l.
Cf. t. XXI, p. 186 A et s.3
At vero Petrus circa hæc aliter sentire videtur, dicendo : Sicut Magister hic dicit, quemadmodum est diversitas attributorum, id est naturalium donorum in angelis, ita in animabus, quoniam erimus similes angelis Dei in cœlo.4 Hinc sicut in angelis inæqualis est aptitudo naturæ ad gloriam, ita videtur esse in nobis. Unde vero inæqualitas hæc veniat, diversi diversimode tradunt. Nam aliqui dicunt, quod animæ rationales habent quasi spiritualem materiam ex qua sunt, et secundum quod plus vel minus de tali habent materia, secundum hoc sunt subtilioris naturæ, vel minus subtiles. Alii dicunt, quod non habent materiam nisi in qua sunt, utpote corpus; et hi dicunt, quod secundum diversitatem corporum provenit a Deo diversitas animarum, quoniam nobiliori perfectibili nobilior semper perfectio infunditur ac debetur. Horum primum verius esse videtur, quia frequenter in corpore fragiliori melior anima invenitur. — Quumque objicitur, quod differentia formalis diversificat speciem; respondendum, quod duplex differentia formarum est. Una formalis, secundum principia formalia, et hæc diversificat speciem. Alia materialis, secundum diversitatem materiæ, et hæc non diversificat speciem. Prima est differentia formæ secundum essentiam, secunda vero penes esse quod in materia habet. Hæc Petrus.
Denique, huic opinioni consentit Richardus, et eam magis explanat, dicendo: Sive animæ rationales habeant materiam sive non, credo quod aliquæ sint aliis nobiliores ex creatione, non solum in gratiis supernaturalibus gratis datis, sed item in naturalibus donis. Constat nempe in anima esse principium quoddam passivum sive possibile, seu quod est, etiam si materia careat, per quod potest a Deo diversimode transmutari. Videmus autem in duobus individuis ejusdem speciei, quod quamvis essentia materiæ non sit in uno nobilior quam in alio, tamen quoniam aliter passa est ab agente in uno quam in altero, causantur per naturam materiæ, diversæ proprietates naturales in individuis ejusdem speciei, ut in masculo patet et femina, et in hominibus diversarum complexionum. Ergo a simili, quamvis animæ similes sint in essentia, attamen ratione sui possibilis diversimode transmutatæ sive dispositæ a creante, possunt in eis causari proprietates diversæ, naturales individuis unius speciei. Nam quamvis sint supernaturaliter et voluntarie datæ, tamen in quantum sunt inseparabiles ab anima illa, et concordantes ejus naturæ, nec elevantes eam supra speciem suam, sunt illi animæ quodammodo naturales. — Hæc Richardus, qui de his multa conscribit quæ non videntur philosophiæ Aristotelis consona.
A Verumtamen Bonaventura quoque videtur huic opinioni plus consentire: Quæritur, inquiens, utrum subtilitas ingenii et habilitas memorandi veniat ex parte corporis, an ex parte animæ. Et quod ex parte animæ, videtur sentire Magister. Quod vero ex parte corporis: quoniam anima, quæ secundum se et per se non variatur per tempora, modo dementior est, modo ad intelligendum acutior: quod non videtur posse esse, nisi ex varia corporis dispositione. Dicendum, quod dictum Magistri satis probabile est. Et quod animæ dicuntur consistere pares, non intelligitur per privationem ordinis naturalium in præcellentia, sed quantum ad privationem ordinis in dominio et servitute. Quumque corpus sit propter animam, non econtra, excellentia ista in naturalibus ex parte animæ venit: non ratione principii ex quo, quum sit ex nihilo, sed ratione principii a quo, hoc est a sapientia Conditris, omnia secundum congruum ordinem producentis.
C Nihilo minus dispositio corporis multum confert ad exercitium habilitatum illarum, quamvis principalis causa non sit diversitatis habilitatum illarum: præsertim quia videmus frequenter homines pejoris complexionis esse ingeniosiores. Unde quum videamus quosdam ad metaphysica, quosdam ad physica, quosdam ad mathematica aptiores: si ratio horum quæratur, respondebit theologus hoc esse ex dispositione donorum Dei, quæ omnia gratiæ appellantur a Sanctis. Philosophus autem diceret hoc esse ex varia corporis dispositione. Et uterque diceret bene, sed theologus melius, utpote principaliorem causam assignans. Unde Philosophus libro de Animalibus, assignando causas dispotionis membrorum, ubi non invenit causam principalem ex parte naturæ, recurrit ad dispositionem conditricis sapientiæ. — Hæc Bonaventura.
D Porro Durandus positionem sequitur S. Thomæ: Æqualitas, dicens, seu inæqualitas animarum potest attendi primo quoad perfectiones gratuitas, et sic non sunt ex creatione seu ab origine æquales, quum animæ primorum parentum in originali justitia sint creatæ, et anima Christi in summa perfectione gratiæ et gloriæ. Secundo, quantum ad perfectiones naturales, et hoc dupliciter. Primo enim est quæstio, an animæ quoad suas essentias sint inæquales. Et videtur quod non, quum forma substantialis non recipiat magis et minus. Secundo, an quantum ad suas potentias seu naturales proprietates, et sic rursus est distinguendum. Nam quædam sunt proprietates seu vires communes toti composito, ut potentiæ vegetativæ ac sensitivæ, quædam sunt propriæ ipsi animæ, ut potentiæ inorganicæ. Potentiæ illæ communes toti composito, nobiliores et perfectiores sunt in uno quam in altero ejusdem speciei supposito, ex diversa dispositione subjecti seu organi. De potentiis autem inorganicis, ut sunt intellectus et voluntas, major est difficultas, quia immediate respiciunt essentiam animæ, ex qua fluunt et cui insunt. Et ita ex parte animæ non potest esse inæqualitas virium harum in diversis individuis speciei ejusdem; nec etiam ex parte creantis, qui quamvis animabus ejusdem speciei et in essentia æqualibus posset concreare seu dare inæquales proprietates seu vires, non tamen hoc agit, quia secundum Augustinum, in rerum creatione non quæritur quid Deus possit, sed quid competat rerum naturis. Hinc inæqualitas virium inorganicarum contingit ex varia corporis dispositione. Nam corpore et sensitivis potentiis utuntur ut instrumentis. Hæc Durandus.
Hinc secundum Albertum, qui abundant in bonitate sensus communis, aptiores exstant ad physicam; qui in bonitate imaginativæ, ad mathematicam; qui autem in bonitate cogitativæ, ad metaphysicam. Videmus quoque quod in infantulis et obsessis ac naturaliter stolidis usus rationis totaliter impeditur ob corporis indispositionem.
Footnotes
Chapter 222 of 271