Skip to the text

Quæstio 2

Quæritur quoque hic, An fomes seu concupiscentia, et prætactæ pœnalitates ex originali peccato secutæ et post Baptismum manentes, omnibus insint æqualiter.

Ad quod Thomas respondet: Quum corruptio fomitis sit per se infectio naturæ humanæ, oportet idem esse judicium de ejus intensione seu augmento, et de intensione humanæ naturæ. Natura autem humana consideratur dupliciter: primo, secundum rationem suam specificam, sicque in cunctis hominibus æqualiter invenitur; secundo, prout naturæ perfectio redundat in individuorum perfectionem, per modum quo ex principiis speciei sequuntur individuorum operationes: sicque unus homo aptior est atque potentior alio ad exercendum operationes naturales, sicut ad ratiocinandum, ad intelligendum. Conformiter de fomitis corruptione dicendum. Qui si consideretur secundum quod per se naturam concernit, sic omnibus est æqualiter; et hæc est absoluta consideratio ejus. Nempe quod subtrahatur rectitudo illa quæ universas animæ vires respiciebat ac in unum tenebat, hoc omnibus æqualiter convenit: quia privatio quantum in se est, non recipit magis et minus. Si vero consideretur fomes secundum quod infectio originalis redundat in infectionem personæ, in quantum potentiæ rectitudine sua carentes inclinant in fœdas affectiones turpesque operationes, ita in uno est major corruptio fomitis quam in alio, prout ex naturali complexione seu assuefactione, concupiscibilis aut irascibilis vis unius efficacior atque ferventior est ad suos actus quam alterius. Et juxta hunc modum fomes dicitur minui post Baptismum, secundum quod gratia retardat ac reprimit impetum sensualitatis, in contrarios actus inclinans.

Præterea, si quis instet, quod ex fœditate ardoreque coitus causatur infectio fomitis, quumque fœditas illa et ardor libidinis plus abundent in generatione unius quam alterius, videtur idem dicendum de fomite et ejus corruptione. — Rursus aliæ pœnalitates ex originali secutæ, magis abundant modo quam olim, et in uno quam alio. Nam ut fertur, communiter homines sunt modo brevioris vitæ ac minoris virtutis quam olim: ergo idem dicendum de fomite.

Respondendum, quod causa inducens peccatum originale, non est actualis delectatio coitus, sed habitualis concupiscentia generantis, quæ non inducit majorem concupiscentiam proli quam fuit in ipso. — Ad aliud respondetur, quod aliæ pœnalitates non sunt magis in homine modo quam antiquitus a tempore diluvii, quum et David de hominibus sui temporis dicat: Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni.1 Verumtamen ante diluvium homines vixerunt diutius virtute divina, ad humani generis multiplicationem, et ob alias causas. Mortalitas quoque et passibilitas secundum quod naturam respiciunt, non intenduntur nec remittuntur. Unde mortale, prout est differentia hominis, non suscipit magis et minus, sed solum prout ad consistentiam et operationes individui comparatur. — Hæc Thomas in Scripto.2

Hinc quoque in prima secundæ, quæstione octogesima secunda: In originali (inquit) peccato sunt duo.3 Unum est defectus originalis justitiæ; aliud, relatio ejusdem defectus ad peccatum primi parentis, a quo per originem vitiatam deducitur. Quantum ad primum, non suscipit magis et minus, quum totum donum originalis justitiæ sit sublatum. Privationes autem quæ totaliter aliquid privant, ut tenebræ et mors, nequaquam magis et minus recipiunt. Similiter nec secundo modo, quia æqualiter omnes relationem habent ad vitiatam originem, ex qua peccatum originale rationem accipit culpæ: relationes namque non suscipiunt magis et minus. Hinc originale non est magis in uno quam alio. Hæc idem in Summa.

Circa hæc quærit Petrus, utrum fœditas carnis in Baptismo auferatur. Respondet: Peccatum originale corrumpit personam atque naturam, quia utrique aufert justitiam originalem. Gratia vero infusa pertiet David de hominibus sui temporis dicat: in Scripto. net ad personam, non ad naturam : non enim potest cum natura transfundi : ideo sanat personam, non naturam. Sicque sanat fœditatem animæ et carnis quantum ad corruptionem personæ, non quoad corruptionem naturæ. Unde sanat personam cui confertur in se absolute, non in quantum alterius est origo. Hæc Petrus.

Porro Richardus videtur parumper a præhabitis dissentire, dicendo : Aliqui dicunt, quod causa originalis peccati, quæ est in carne, per Baptismum destruitur quoad hoc quod in eadem persona nequit amplius peccatum originale causare; non tamen sic, quin possit illud causare in prole. Quod non videtur sufficienter prolatum. Adhuc enim restat quærendum, cur caro hæc, si manet infecta, non valet causare originale peccatum in anima sibi conjuncta, quum tamen caro ab ea genita causabit illud in anima sibi jungenda. Hinc mihi videtur dicendum, quod quum originale peccatum sit formaliter carentia originalis justitiæ debitæ, nihil ad plenum est causa originalis peccati, nisi sit causa carentiæ illius originalis justitiæ, præsupposito debito habendi eamdem. Quamvis enim debitum illud secundum se non sit peccatum, nec pars peccati, quum sit res aliqua, et a Deo; attamen carentia originalis justitiæ non est peccatum, nisi præsupposito debito illo. Infectio demum quæ est in carne, etsi sit causa carentiæ originalis justitiæ in anima, non tamen est causa debiti eam habendi, sed illa justitia quæ fuit data Adæ, imo potius toti naturæ in Adam. Caro ergo infecta causare originalem culpam non valet in persona cujus est caro, nisi persona illa sit debitrix originalis justitiæ; et debitum illud remittitur in Baptismate : idcirco in anima baptizati, de cetero causari nequit originale peccatum a carne sua infecta. Sed quia hoc debitum non est dimissum non baptizato, ideo caro a baptizato propagata, potest animam sibi conjunctam originali peccato inficere. Hæc Richardus. p. 386 B. Verum ex præinductis patet ad istud solutio melior; similiter ex quæstione qua infra quæretur, an Deus sit causa concupiscentiæ, quæ remanet post Baptismum. Justitia vero data primo homini, non est proprie causa debiti jam præfati, sed potius institutio Creatoris, seu unitas qua omnes in primo homine unum quodammodo fuimus, ut supra est declaratum.4

Hinc scribit Bonaventura respondendo ad id, utrum originale peccatum deleatur per Baptismum quantum ad causam : Dupliciter, inquiens, contingit loqui de causa originalis peccati. Primo, per respectum unius hominis in se; secundo, per comparisonem ejus ad alterum ex ipso propagandum. Primo modo semper deletur causa originalis peccati cum ipso, quia non valet amplius eumdem inficere; non autem secundo modo, quoniam ratione vitiatæ originis et ut est infectio quædam naturæ, transfunditur in prolem, ut jam diffuse expositum est. — Et consonat Alexander; Udalricus quoque in Summa sua, libro quarto.5

Footnotes

  1. Ps. LXXXIX, 10. ↩

  2. C in Scripto. ↩

  3. art. 4. ↩

  4. Cf. p. 383 A' et s. ↩

  5. dist. xxx, q. 2. ↩

Chapter 219 of 271