Skip to the text

Quæstio 7

Ultimo quæritur, Utrum una creata persona posset assumere aliam naturam creatam, in unitate personæ.

Videtur quod sic. Personalitas enim absoluta, qualis est in creaturis, non est nisi subsistentia ipsius naturæ per esse suum determinata. Nisi enim determinetur, habet rationem universalis. Determinatio vero qua est hæc, ita quod non altera, dat ei rationem personalitatis. Talis autem personalitas angeli non est minus nata determinare naturam hominis quam angeli: quia natura angeli minus determinabilis est, quum sit magis abstracta et immaterialis quam natura hominis. — Secundo, quia natura humana majorem habet proportionem, convenientiam et propinquitatem ad angelum quam ad Deum: ergo magis assumptibilis est ab angelo quam a Deo.

In oppositum est, quod personalitas omnis creaturæ est limitata et determinata suæ singulari naturæ. Quum igitur natura una singularis angeli nulli alteri personalitati queat communicari, videtur quod nec personalitas unius singularis naturæ valeat communicari alteri singulari naturæ.

Ad hoc respondet Henricus Quodlibeto undecimo: Personalitas (prout alibi determinavimus) nil aliud est quam distincta ratio subsistendi circa singularem naturam.12 Quæ personalitas in divinis non est nisi respectiva, in creaturis vero est absoluta; habetque quælibet natura singularis in creaturis talem singularitatem propriam sibi, qua non solum distinguitur una natura creata ab alia, sed et sic determinatur in se, ut sit separata a qualibet alia, ut sic personalitas in creaturis non sit nisi modus essendi separatim ab alia creatura. Hinc quæcumque personalitas creata, est finita et sua finitatione limitata ad suæ singularitatem naturæ, et illi appropriata: propter quod nullius creaturæ personalitas pluribus potest naturis communicari, sed soli infinito supposito convenit hoc ex sua illimitatione, qua continet in se quidquid perfectionis est in creaturis. Illabitur quoque creatis: quod uni creaturæ non convenit respectu alterius. Hinc prima ratio falsum assumit, quoniam personalitas angeli determinare non habet nec limitare nisi naturam propriæ personæ. Hæc Henricus.

Circa hæc aliter sentit Scotus: Sustentare, dicens, naturam seu suppositare, sumitur dupliciter. Primo effective: sicque tota Trinitas sustentat naturam humanam in Christo. Secundo terminative sive formaliter : et sic sola Verbi persona assumptam sustentat naturam. Suppositum autem creatum non potest primo modo sustentare aliam naturam a sua, quia ad talem unionem alia natura non habet se nisi in potentia obedientiali, quæ in creaturis non respicit nisi efficaciam primi efficientis. Porro secundo modo, dicitur quod non potest creatura aliam naturam sustentare in se, seu assumere sibi in unitate personæ. Sed hoc non videtur. Hæc Scotus.

Qui consequenter positionem et rationes non audeo.

A Henrici refert et improbat prout potest; nec efficaciter probat oppositum: imo loquitur multum confuse. Et tandem concludit, quod non videtur ita ponendum, sicut prætacta ponit opinio, absque omni ratione. Verum ex inductis jam constat, quod Henricus sine rationibus ita non ponit. — Postremo, verum reor quod secundum naturam non sit possibilis sustentatio seu assumptio talis. An vero implicet contradictionem, ita quod nec de absoluta loquendo potentia fieri valeat, determinare

Footnotes

  1. Cf. p. 59 C ↩

  2. q. 10. ↩

Chapter 59 of 201