Quæstio 9
Nono quæritur, An in lege naturæ proles fide parentum salvabatur.
Quocirca ambigitur, an sola fide informi hoc fieri potuit, vel fide tantum formata; an etiam requirebatur exterius signum, sacrificii quoque oblatio in adultis.
Videtur quod fide parentum salvari non poterant, quia fides et actus ejus manent in corde credentis : ergo non nisi per modum causæ meritoriæ poterant gratiam aut salutem alteri procurare. Sed caritas et actus ejus digniores sunt fide et actu illius, magisque Deo accepti quam fides et actio ejus : ergo per parentum caritatem potius hoc fiebat. — Præterea, si alter parentum fuit idololatra, et obtulit prolem simulacris, quid fiebat? — Rursus, fide informi nemo potest se ipsum juvare salubriter, ergo nec alium. — Iterum, proles carnem, non animam, a parentibus habet : ergo animæ prolis nec infidelitas parentum potest nocere, nec fides prodesse. Propter quod Dominus per Ezechielem testatur : Omnes animæ meæ sunt;1 anima quæ peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem patris; justitia justi super eum erit. De Noe quoque, Job et Daniele loquitur Dominus : Filium et filiam non liberabunt.2
Ad hæc Bonaventura respondet : Dixerunt quidam, quod fides parentum erat remedium parvulo, non principaliter ratione actus credendi, sed ratione virtuteque crediti, a quo ut credito, fluit virtus et efficacia in omnia sacramenta. Quumque creditum nunquam sit informe respectu fidei informis et fidei formatæ, ideo per fidem quantumcumque informem dabatur remedium parvulo. — Aliter tamen potest dici, quod non ipsum creditum, sed professio fidei fuit remedium parvulo, quæ dum fiebat motu fidei aut actu exteriori, erat dispositio curationis : quod fuit in circumcisione, et modo in Baptismo, quoniam ibi est professio fidei ipso facto. Verum professio fidei quam faciebant parentes, reputabatur parvulo in medelam ex divina misericordia. Et quia professio fidei in habente tantum originale peccatum, sufficienter disponit ad gratiam, quamvis non fiat in caritate (habens enim originale tantum, quum non teneatur conteri, ideo ex sola voluntate credendi et captivatione intellectus præparat se ad gratiam : sic et parvulus præparatur ad gratiam merito congrui, modo prætacto. In justificatione enim seu curatione parvuli potius requiritur meritum congrui quam condigni, quemadmodum et in justificatione adulti); ideo dicendum sine præjudicio, quod fides informis parentum poterat esse remedium parvulo, præsertim quum nullus sit certus se esse in caritate, sine revelatione : sicque nulla fuisset certitudo de parvuli curatione. Alias etiam actuale peccatum parentum imputaretur parvulo, qui curatus et salvatus fuisset, si parentes sine mortali peccato fuissent, habendo fidem formatam. Denique fide informi fiunt miracula, et unus alteri procurat corpoream sanitatem; Deus autem pronior est dare sanitatem spiritualem quam corporalem. Quamvis demum fides informis non placet Deo tanquam quid meritorium de condigno, attamen placet ei sicut dispositivum ex congruo. Rursus, quamvis fides informis non sufficit ad remissionem propriæ culpæ actualis, potuit tamen sufficere modo prætacto ad remissionem alienæ culpæ originalis, quoniam major dispositio requiritur ad hoc quod remittatur actuale quam originale, quum actuale sit ex propria culpa : idcirco requirit attritionem cum fide. Quum ergo objicitur, quod unusquisque plus meretur sibi quam alteri, verum est, ceteris paribus. Hæc Bonaventura. sionem alienæ culpæ originalis, quoniam major dispositio requiritur ad hoc quod remittatur actuale quam originale, quum actuale sit ex propria culpa : idcirco requirit attritionem cum fide. Quum ergo objicitur, quod unusquisque plus meretur sibi quam alteri, verum est, ceteris paribus. Hæc Bonaventura.
Quæritur item, an ad remissionem originalis suffecit pro parvulis sola fides. Quod sic videtur : quia Gregorius loquitur, quod pro parvulis suffecit sola fides. Hugo quoque fatetur, quod tempore legis naturæ non fuerunt sacramenta aliqua in præcepto : ergo sine exteriori signo et sacrificio parvulus quibat salvari. — Respondendum, quod circa hæc est duplex opinio. Una, quod non habitus fidei, sed fides ratione actus et motus sive professionis, et non cujuscumque professionis, sed ejus qua profitebantur parvulum curandum esse ab eo quem exspectabant. Atque de hac professione aliqui dicunt, oportuisse quod fieret non tantum actu mentis et oris, sed etiam signo visibili, ut sacrificio aut decimatione, aut aliquo alio signo : quia fidelium Ecclesia semper aliqua habuit signa in quibus colligebantur et communicabant fideles, et profitebantur fidem in facto. Unde Augustinus contra Faustum : In nullum nomen religionis nec veræ nec falsæ adunari homines possunt, nisi aliquo signorum aut visibilium sacramentorum consortio uniantur. Idcirco quod ait Gregorius, Sola fide parentum salvabantur, intelligit, quod sine consensu fideque parvu-
Cf. p. 37 H. li hoc fiebat. Sed positio ista non congruit, quia B. Gregorius loquendo de majoribus addidit : Sacrificii virtus. Præterea, quum nullius necessitatis essent sacrificia illa, et talis professio de congruo deberet esse cum fide, non tamen necessario, propterea ait Hugo : Commonemur quia illa sacramenta pro tempore magis ad devotionem proposita fuerunt, quam ad obtinendum salutem indicta. — Hinc alia opinio dicit, quod professio fidei sufficiebat qualitercumque fiebat, seu signo, seu verbo, seu cordis actu, dummodo fieret a parentibus, et haberetur respectus ad parvulum. Si autem quæratur, cur magis fides requirebatur parentum; dici potest, quod parentes vocantur hic omnes qui curam gerebant de parvulo; vel quia a parentibus puer contraxerat culpam, congruentius exstitit ut eorum fide mereretur et gratiam. In utero autem parvulus purgari nequivit, quia juxta communem legem non habuit efficaciam fides circa infantulum, nisi ex utero natum, sicut ut nec modo Baptismus. Hæc idem.
Qui insuper sciscitatur, an requirebatur sacrificium in remedio originalis peccati in adultis. Respondet : Hic prænotandum, quod juxta Hugonem, in lege naturæ tria sacrificiorum genera erant, decimationes, oblationes et sacrificia. Ad quorum notitiam tria notanda sunt : primo, quæ fuit ratio instituendi sacrificia illa; secundo, quis modus; tertio, quæ efficacia. Prima ratio fuit honoratio Dei. Omni etenim tempore fides requirebatur in justis, et nullus nisi in fide salvatus est. Hæc fides in lege naturæ illustravit homines ad credendum quod Deus sit hominum creator, redemptor et remunerator. Sicque fides illuminabat, et dictamen naturalis rationis consonabat, ut homo Deo serviret, et omnia sua a Deo esse agnosceret; et quod credebat, signo quodam sensibili manifestabat. Ideo signa fuerunt in lege naturæ, in quibus Deus honorabatur, ut in oblatione tanquam qui universa creavit. Honorabatur quoque ut redemptor in sacrificio, et ut remunerator perfectus in decimatione. Denarius enim est perfectissimus numerus, quoniam continet in se tres perfectiones. Prima est unitatis, secunda ternarii, tertia senarii : quæ simul juncta, denarium faciunt. Unitas quippe perfecta est, quia est omnis numeri perfectio; ternarius vero constat ex omnibus partibus suis, ex parte aliquota et non aliquota; senarius autem constat ex omnibus partibus suis aliquotis. Secunda ratio est professio fidei redemptoris. Nam sicut nullus sine fide potest placere Deo, sic nemo sine fide mediatoris potest a peccato resurgere.3 Et sicut fides dictavit simpliciter Dei honorificationem, ita et istam professionem. Et quia tunc profitetur homo, quando quod credit, exterius manifestat; ideo tempore legis naturæ fuerunt signa ad manifestandum hoc, et etiam redemptorem. Inde hoc modo tria considerantur, videlicet : res redempta, per decimationem (homo namque significatur per decimam drachmam deperditam); item modus redimendi, per oblationem; et ipsum pretium, per sacrificium, in quo sanguinis fuit effusio.4 Hæc demum professio per hujusmodi signa maxime necessaria fuit pro imperfectis : perfectis enim Deus revelavit fidei sacramenta, quæ imperfectis celavit. Propter quod minores adhærebant fidei majorum, et credebant implicite : et sicut implicite crediderunt, sic signa data sunt eis a majoribus, in quibus fidem implicite profitebantur. Tertia ratio fuit vitæ justificatio, quoniam sine operibus bonis nemo poterat stare in via salutis. Hinc fidei adjuncta sunt signa designantia ea quæ simul cum fide necessaria sunt : quæ tria sunt in corde, et tria exterius, quæ per tria prædicta signantur. In decimatione enim designatur peccati recognitio atque remissio, quia in decimatione tribuitur Deo quod perfectum est, et dimittitur nobis quod imperfectum est, ad insinuandum quod bona a Deo sunt, et mala a nobis. Porro in sacrificio significatur interna contritio, juxta illud, Sacrificium Deo spiritus contribulatus;5 et maceratio carnis, quoniam pecus occidebatur. In oblatione, devotio mentis ac bona operatio foris, quæ fidei juncta, sufficiunt ad salutem. — Secundo pensandus est modus instituendi. Non enim instituta sunt per modum præcepti, secundum Hugonem, qui dicit homines illos tanquam parvulos fuisse consilio nutriendos. Et si quæras, quo modo; respondendum, ut tactum est, quod fides dictavit, natura concordavit, inspiratio auctoritatem donavit: ideo per modum consilii data sunt per superiores, in quibus fuit fides explicita. — Tertio attendenda est horum efficacia. Nullam autem de se habebant efficaciam curandi aut justificandi, sed solum ratione fidei redemptoris: quia nec instituta erant ad hoc, sed ad nunc tacta. Hinc non nisi ratione fidei vocantur remedia. Hæc idem.
Concordat Thomas his, ad primum horum respondens: Originale peccatum est peccatum naturæ; natura autem reparari nequivit nisi per Christum; ideo nunquam poterat remitti originale alicujus peccatum, nisi facta relatione et quadam continuatione curandi ad Christum, quod fiebat per fidem. Ideo fides mediatoris semper fuit efficax ad curandum ab originali: in adultis fides propria, in parvulis aliena. — Hæc Thomas. Qui ad secundum respondet sicut Bonaventura. — Ad tertium quoque respondens: Sacramenta (inquit) legis naturæ non ex divino præcepto, sed ex voto, id est desiderio, seu sponte celebrabantur, prout unicuique dictavit mens sua, ut fidem suam exteriori signo aliis profiteretur ad Dei honorem, secundum quod habitus caritatis inclinat ad actus exteriores. Et sicut dicimus de caritate, quod sufficit motus interior, sed dum habet tempus operandi aptum, requiruntur actus exteriores; ita quantum ad adultos in lege naturæ sufficiebat sola fides, quum et modo sufficiat ei qui non ex contemptu nec negligentia sacramenta omittit. Efficacia tamen remissionis culpæ fuit ex fide. Sicque intelligenda sunt verba ista Gregorii: Quod apud nos valet aqua Baptismi, hoc egit apud veteres vel sola fides pro parvulis, vel pro majoribus sacrificii virtus, vel pro his qui ex Abrahæ stirpe prodierunt, circumcisionis mysterium.6 Hæc idem.
Idem Petrus, et addit: Fides comparari potest ad subjectum et ad objectum. Et ex parte subjecti non habuit virtutem salvandi parvulum, sed ex parte objecti, quum virtus subjecti sit particularis et determinata, virtus autem objecti universalis et infinita. Quumque informitas fidei sit ex parte subjecti, non impedivit efficaciam salvandi parvulum. — Præterea Hugo dicit, quod originale peccatum dimittebatur per decimationem; Gregorius, quod per sacrificium; et doctores addunt, quod per oblationem. Quæritur ergo, quomodo ista stent simul. Dicendum, quod ad remissionem originalis semper necessaria fuit professio fidei, tanquam medicina universalis et propria. Professio vero fidei duplex est: una interior, exterior alia. Dicuntque aliqui, utramque fuisse necessariam ad curationem originalis peccati. Alii dicunt, quod tantum interior, quia nulla exterior professio fidei fuit determinata aut instituta. Professio autem in illo triplici opere fuit magis congrua et expressa, quia per decimationem designabatur imperfectio curandorum, per oblationem autem liberatio futura per Christum, per sacrificium vero modus liberationis, videlicet passio Salvatoris. Nihilo minus fuit in his tribus professio fidei in tribus articulis tunc ad credendum necessariis: quia oblatio designabat Deum omnium creatorem; sacrificium autem, redemptorem a malis venturum; decimatio, omnium remuneratorem, quia denarius primus limes est numerorum. Hæc Petrus.
Consonat Richardus: Concedendum est, dicens, quod in parvulis in lege naturæ delebatur originale peccatum, non tantum per fidem carnalium parentum, sed etiam quorumlibet aliorum dirigentium fidem Christi implicitam vel explicitam ad parvuli purgationem atque salutem. — Præterea quærit Richardus, quæ et quot sacramenta in lege naturæ, et a quo et quando et quomodo fuerunt instituta. Respondet: Si sacramenta dicantur sensibilia signa a Deo tempore legis naturæ instituta, non ante, ad significandum rem sacram per homines ministranda, et ab eis frequentanda; sic dico, quod fuerunt tria dumtaxat, videlicet decimæ, sacrificia, oblationes. Matrimonium autem fuit in statu innocentiæ institutum. Quamvis etiam in lege naturæ fuit virtus pœnitentiæ, non tamen fuit tunc proprie sacramentum, ut infra dicetur. Quamvis etiam tunc fuerit sacerdotium, non tamen proprie, ut est Ordinis sacramentum. Quamvis enim fuerit potestas a Deo ordinata ad offerendum aliquid in significationem rei sacræ, non tamen erat distincta a sæculari potestate. Nam Melchisedech sacerdos fuit rex Salem, ut in Genesi legitur, ubi asserit Glossa:7 Dicunt Hebræi, omnes primogenitos a Noe usque ad Aaron fuisse pontifices. Super illud quoque Genesis, Vestibus Esau valde bonis, loquitur Glossa:8 Tradunt Hebræi, primogenitos functos officio sacerdotum, et habuisse vestimentum sacerdotale, quo induti, victimas offerebant antequam Aaron eligeretur in sacerdotem. Non tamen invenitur, quod de Dei mandato ad hoc consecrarentur per aliquod sensibile signum. Denique, sacramenta illa fuerunt a Deo, id est divina inspiratione, instituta. Unde libro de Sacramentis disseruit Hugo: Probabile est, hominem ad hæc exercenda a principio a Deo instructum et eruditum fuisse. Ex quibus constat quando fuerint instituta, quia mox post lapsum; et modus institutionis, quia ex inspiratione divina. Propterea dixit Hugo: Conjicimus, quod Deus hominem a principio ad hæc exercenda consilio erudivit. Hæc Richardus.
Præterea Durandus a præinductis partim dissentit, dicendo: Non sufficiebat pro parvulo fides alterius, ut erat fides illius personæ, sed ut erat fides Ecclesiæ, quoniam actus unius non potest alteri valere ad justificationem, nisi per modum meriti aut suffragii, quod idem est, vel per modum sacramenti. Fides autem aliena non poterat alteri valere per modum sacramenti, quoniam nondum erant instituta aliqua sacramenta: ergo valebat per modum meriti sive suffragii; quod non potuit fides aliena ut personæ, quia frequenter fuit informis. Fides autem informis unius non meretur aliquid alteri, nec de condigno neque de congruo, quamvis per fidem informem aliquis possit sibi ipsi mereri aliquid de congruo. Ergo oportuit quod fides illa mereretur parvulo justificationem, secundum quod erat fides Ecclesiæ, quæ est semper formata. Insuper dico, quod non sufficiebat hæc fides cum suo actu interiori sine signo exteriori. Nullus enim gerit personam Ecclesiæ ut sic, per solum actum interiorem, nisi concomitetur aliquis actus exterior. Nec sacerdos quicumque utens solum oratione mentali, gerit vicem ministri Ecclesiæ. Ad auctoritatem autem Gregorii dicentis, quod sola fides parentum suffecit, dicendum, quod fuit illius opinionis, et non oportet eum tenere, etc. Hæc Durandus.
In quibus contineri probantur multa inepta. Primum, quod dicit, tunc (videlicet tempore legis naturæ) non fuisse instituta aliqua sacramenta. Cujus oppositum patuit modo ex dictis sancti Papæ Gregorii et Hugonis, deinde S. Thomæ, Bonaventuræ, Petri, Richardi et aliorum. Imo in quolibet statu et qualibet lege fuerunt aliqua sacramenta, ut ex dictis B. Augustini, et rationibus Guillelmi Parisiensis ostensum est. — Secundum, quod ait, fidem informem nihil mereri alteri nec de condigno neque de congruo. Cujus contrarium probatur ex verbis Christi in Evangelio protestantis: Multi dicent mihi in die illo, Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et dæmonia ejecimus, et signa multa fecimus?9 Hæc autem reprobi operantur per fidem informem, per quam merentur ista agere de congruo ad aliorum utilitatem, ad quam dona et opera gratiæ gratis datæ potissimum ordinantur, dicente Apostolo:10 Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Et veritas quæst. 2. hujus ex præallegatis elucescit doctoribus. Imo et fides suasa interdum obtinet divinitus fieri miracula ad aliorum commodum sive incommodum, ut patuit in Alexandro Magno, ad cujus preces Deus conclusit Caspios montes, et exercitui regis providit, ut Josephus et Magister in historiis contestantur. — Tertium, quod dicit, necessariam fuisse fidem formatam ad parvuli justificationem. Cujus oppositum declarant doctores inducti, ut patuit, præsertim quoniam fides illa operabatur potius ex virtute objecti quam ex parte subjecti. — Quartum, quod dicit, quod nullus gerit personam Ecclesiæ solo actu interiori. Sacerdos namque potest sola interiori oratione orare ac spiritualiter celebrare, ut minister et officiatus Ecclesiæ, quamvis hoc proximis non innotescat, nisi per actum aut signum extrinsecum. Imo et quilibet Christianus adultus, quamvis in mortali exsistens, potest in persona Ecclesiæ intra se dicere Orationem dominicam et Symbolum Apostolorum sine mendacio et peccato. Quod si sacerdos aut alius fiat mutus, potest adhuc in persona Ecclesiæ mentaliter deprecari. — Quintum est, quod dicit, Gregorium fuisse opinionis illius, nec oportere eum tenere, quod censetur verbum indecentiæ magnæ, ne dicam et stultæ audaciæ, quum et Spiritus divinus B. Gregorio tam multa revelaverit abdita, ut etiam Albertus et Bonaventura testantur, præsertim in ista materia, in qua præclariores doctores Sanctum illum concorditer assequuntur, qui fuit vir non solum apostolicæ auctoritatis, sed etiam apostolicæ sanctitatis.
At vero Scotus circa hæc scribit: Nullo tempore permisit Deus cultores suos esse sine remedio necessario ad salutem; sed omni tempore post lapsum, necessaria fuit originalis peccati deletio: ergo semper ad hoc aliquod remedium efficax fuit. Et quamvis in adultis potuit deleri per motum bonum intrinsecum, non tamen in parvulis per proprium motum seu actum eorum: ergo per actum aliquem aliorum circa ipsos. Non autem potuit esse certum quod actus alterius relatus ad puerum sufficeret ei, nisi hoc esset a Deo institutum. Nullus etenim potest esse certus quod quis per aliquid attingat ad salutem, nisi sit certus quod Deus illud acceptet tantquam sufficiens ad hujusmodi finem. Quumque non solum adultis, sed parvulis quoque providerit Deus de salutis remedio (et de remedio de quo parentes possent esse certi pro parvulis suis); ideo magis probabile est, quod ad hoc fuit aliquod signum sensibile quam signum solum intellectuale, quia pro toto statu naturæ lapsæ congruunt homini sensibilia signa. Hæc Scotus.
In quibus etiam sentit probabile esse, quod interior fidei actus pro parvulis non suffecit sine signo exteriori. Sobrie tamen loquitur sine incauta assertione. Atque ad Gregorii auctoritatem respondet, quod per solam fidem non intelligit solum habitum, nec forte tantum actum interiorem, sed cum actu exteriori sensibili fidem protestante. — Et si objiciatur, quod sacramentum non potest institui nisi immediate a Deo; respondet, quod Deus potuit tale sacramentum sive remedium alicui patrum cum quo tunc frequentius loquebatur, revelare, sed cui et quando, Scriptura non exprimit, quia ab Adam usque ad Abraham succincte procedit. Imo quum Scriptura testetur, sacrificia patrum Deo complacuisse, satis insinuat quod ex divina inspiratione seu revelatione ipsi patres talia acceperunt, alias incaute egissent. — Verumtamen non obstantibus his, videtur positio illa Thomæ, Bonaventuræ, Petri, Richardi, verior esse, ita quod interior fidei actus suffecit pro parvulo; quamvis non videatur negandum quin frequenter aliquis actus exterior a parentibus adhibebatur.
Footnotes
Chapter 60 of 283