Distinctio 8
A. De Sacramento altaris et Eucharistiæ.
POST sacramentum Baptismi et Confirmationis sequitur Eucharistiæ sacramentum. Per Baptismum mundamur, per Eucharistiam in bono consummamur. Baptismus æstus vitiorum exstinguit, Eucharistia spiritualiter reficit. Unde excellenter Eucharistia dicitur, id est bona gratia, quia in hoc sacramento non modo est augmentum virtutis et gratiæ, sed ille totus sumitur qui est fons et origo totius gratiæ. Cujus figura præcessit, quando manna pluit Deus patribus in deserto, qui quotidiano cœli pascebantur alimento : unde panem angelorum manducavit homo.1 Sed tunc qui panem illum manducaverunt, mortui sunt; iste vero panis vivus qui de cœlo descendit, vitam mundo tribuit.2 Manna illud de cœlo, hoc super cœlum.3 Illud scaturiebat, in diem alterum reservatum; hoc ab omni corruptione alienum quicumque religiose gustaverit, corruptionem non videbit. Illud datum fuit antiquis post transitum maris Rubri, ubi submersis Ægyptiis liberati sunt Hebræi; ita hoc cœleste manna non nisi renatis præstari debet. Panis ille corporalis populum antiquum ad terram promissionis per desertum eduxit; hæc esca cœlestis fideles hujus sæculi per desertum transeuntes in cœlum subvehit. Unde recte viaticum appellatur, quia in via nos reficiens, usque in patriam deducit. Sicut ergo in mari Rubro figura Baptismi præcessit; ita in manna significatio dominici corporis. Hæc duo sacramenta demonstrata sunt, ubi de latere Christi sanguis et aqua profluxerunt:4 quia Christus per sanguinem redemptionis et aquam ablutionis nos redimere venit a diabolo et a peccato, sicut Israelitas per sanguinem agni paschalis ab extermi-
Hugo, Summa Sent. tract.5 vi, c. 2.
Exod. XVI, 4 et seq.
Ibid. XIV, 25 et seq. natore, et per aquam maris Rubri ab Ægyptiis liberavit. Hujus etiam sacramenti ritum Melchisedech ostendit, ubi panem et vinum Abrahæ obtulit. Unde ut ait Gen. xiv, 18. Ambrosius, intelligi datur anteriora esse sacramenta Christianorum quam Judæorum. Ambr. de Mysteriis, n. 44.
B. De institutione sacramenti.
Hic etiam alia consideranda occurrunt quatuor, scilicet sacramentum, institutio, forma, et res. Sacramentum Dominus instituit, quando post typicum agnum corpus et sanguinem suum discipulis in Cœna porrexit. Unde Eusebius Emisenus : Quia corpus assumptum ablaturus erat ab oculis et illaturus sideribus, necesse erat ut die Cœnæ sacramentum nobis corporis et sanguinis consecraret, ut coleretur jugiter per mysterium quod semel offerebatur in pretium. De Consecr. dist. II, c. 35.
C. De forma.
Forma vero est quam ipse ibidem edidit dicens : Hoc est corpus meum; et post, Matth. xxvi, 26, 28. Hic est sanguis meus. Quum enim hæc verba proferuntur, conversio fit panis et vini in substantiam corporis et sanguinis Christi; reliqua ad laudem Dei dicuntur. Ambr. de Sacram. lib. iv, n. 14, 15. Unde Ambrosius : Sermone Christi hoc conficitur sacramentum, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calicem missum fit sanguis consecratione Verbi cœlestis. Consecratio quibus fit verbis? Attende quæ sunt verba : Accipite et comedite ex eo omnes, hoc est corpus meum; et iterum : Accipite et bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus. Per reliqua omnia quæ dicuntur, laus Deo refertur; oratio præmittitur pro populo, pro regibus. Item De Consecr. dist. II, c. 72. Augustinus : Credendum est, quod in illis verbis Christi sacramenta conficiantur; reliqua omnia nihil aliud sunt quam laudes vel obsecrationes fidelium et petitiones. Ecce quæ sit institutio et forma hujus sacramenti. — Ubi consideratione dignum est, quare illud sacramentum post Cœnam dedit discipulis. Dominus igitur Jesus ad invisibilia paternæ majestatis migraturus, celebrato cum discipulis typico pascha, quoddam memoriale eis commendare volens, sub specie panis et vini corpus et sanguinem suum ita eis tradidit, ut ostenderet legis veteris sacramenta, inter quæ præcipuum erat agni paschalis sacrificium, in morte sua terminari, ac legis novæ sacramenta substitui, in quibus excellit mysterium Eucharistiæ. Ideo etiam post alia dedit, ut hoc unum arctius memoriæ discipulorum infigeretur, et ab Ecclesia deinceps frequentaretur. Sed non exinde disciplinam sanxit in posterum, ut post 1 Cor. xi, 22, 34. alios cibos sumatur; sed potius a jejunis sumi oportet, sicut Apostolus docet, ut singulari reverentia dijudicetur, id est, discernatur ab aliis cibis : quod Dominus Aug. Epist. 54, c. 6. Apostolis disponendum reliquit. Unde Augustinus : Apparet, quum primo acceperunt discipuli Eucharistiam, non eos accepisse jejunos. Non ideo tamen calumniandum est universæ Ecclesiæ, quod a jejunis sumitur semper. Placuit enim Spiritui Sancto, ut in honore tanti sacramenti prius in os Christiani dominicum corpus intraret quam alii cibi : ideo ubique mos iste servatur. Non enim quia post cibos dedit Dominus, ideo pransi vel cœnati illud accipere debent, ut illi faciebant quos Apostolus redarguit. Nam Salvator quo vehementius commendaret mysterii illius altitudinem, ultimum hoc voluit infigere cordibus et memoriæ discipulorum, a quibus ad passionem digressurus erat. Quo autem ordine deinceps sumeretur, Apostolis per quos Ecclesias dispositurus erat, reservavit docendum.
D. De sacramento et re sacramenti Eucharistiæ.
Nunc quid ibi sacramentum sit, et quid res, videamus. Sacramentum est invisibilis gratiæ visibilis forma. Forma ergo panis et vini, quæ ibi videtur, est sacramentum, id est signum sacræ rei, quia præter speciem quam ingerit sensibus, aliquid aliud facit in cognitionem venire. Tenent ergo species vocabula rerum quæ ante fuerunt, scilicet panis et vini. — Hujus autem sacramenti gemina est res : una scilicet contenta et significata; altera significata et non contenta. Res contenta et significata, est caro Christi quam de Virgine traxit, et sanguis quem pro nobis fudit. Res autem significata et non contenta, est unitas Ecclesiæ in prædestinatis, vocatis, justificatis et glorificatis. Hæc est duplex caro Christi et sanguis. Unde Hieronymus : Dupliciter, inquit, intelligitur caro Christi et sanguis ejus : vel illa quæ crucifixa est et sepulta, et sanguis qui militis lancea effusus est; vel illa spiritualis ac divina de qua ipse ait, Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus;6 et, Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis meum sanguinem, non habebitis vitam in vobis.7 Sunt ergo hic tria distinguenda : unum, quod tantum est sacramentum; alterum, quod est sacramentum et res; et tertium, quod est res et non sacramentum. Sacramentum et non res, est species visibilis panis et vini; sacramentum et res, caro Christi propria et sanguis; res et non sacramentum, mystica ejus caro. Porro illa species visibilis sacramentum est geminæ rei, quia utramque rem significat et utriusque rei similitudinem gerit expressam. Nam sicut panis præ ceteris cibis corpus reficit et sustentat, et vinum hominem lætificat atque inebriat; sic caro Christi interiorem hominem plus ceteris gratiis spiritualiter reficit et saginat.
Unde : Calix meus inebrians quam præclarus est.8 Habet etiam similitudinem cum re mystica, quæ est unitas fidelium : quia sicut ex multis granis conficitur unus panis, et ex pluribus acinis vinum in unum confluit, sic ex multis fidelium personis unitas ecclesiastica constat. Unde Apostolus : Unus panis et unum corpus multi sumus.9 Unde Augustinus : Unus panis et unum corpus Ecclesia dicitur, pro eo quod sicut unus panis ex multis granis et unum corpus ex multis membris componitur, sic Ecclesia ex multis fidelibus caritate copulante connectitur. Hoc mysterium pacis et unitatis nostræ Christus in sua mensa consecravit. Qui accipit hoc mysterium unitatis, et non tenet vinculum pacis, non accipit hoc mysterium pro se, sed contra se. Cujus etiam sacramentum est corpus Christi proprium de Virgine sumptum : quia ut corpus Christi ex multis membris purissimis et immaculatis constat,
Hugo, Summa Sent. tract.vi,c.3.
Hier. in Ephes. 1, 7.
Lyra, in I Cor. xi, 24.
Lyra, ubi supra. tera sacramenta. Sacramentum quippe secundum sui nominis proprietatem, sanctitatem active importat. Unde secundum hoc, aliquid habet rationem sacramenti secundum quod habet rationem sanctificationis qua aliquid fit sanctum. Fit autem aliquid sanctum dupliciter: primo simpliciter et per se, ut id quod subjectum est sanctitatis, ut homo; secundo improprie et secundum quid, sicut quod ordinatur ad sanctitatem præfatam, aut sicut habens virtutem sanctificandi, ut chrisma, vel quocumque alio modo deputetur ad aliquod sanctum, sicut altare. Hinc ea quibus aliquid fit sanctum primo modo, dicuntur sacramenta simpliciter. Ea vero quibus aliquid fit sanctum secundo modo, sacramentalia nominantur, non sacramenta. In aliis ergo sacramentis fit aliquid sanctum primo modo, ut homo suscipiens sacramentum; non autem elementum corporale sanctificans hominem, quoniam hoc est sanctum secundo modo. Propterea, quod pertinet ad sanctificationem materiæ in ceteris sacramentis, non est sacramentum, sed sacramentale: imo hoc quod pertinet ad usum materiæ qua homo sanctificatur, est sacramentum. Verum in hoc sacramento id quod sanctificat hominem, sanctum est primo modo, videlicet Christus: ideo sanctificatio materiæ est hic sacramentum, et sanctificatio hominis est sacramenti hujus effectus. Unde hoc sacramentum in se consideratum, est dignius ceteris omnibus, quum absolutam habeat sanctitatem; alia autem non habent sanctitatem nisi in ordine ad aliud. Hinc sacramentum hoc est perfectio aliorum sacramentorum: nam omne quod est per aliud, reducitur ad id quod est per se.
Ad secundum dicendum, quod per se unum simpliciter, et quod est unum numero, tripliciter dicitur. Primo, sicut indivisibile (ut punctus et unitas), quod nec actu neque potentia est multa. Secundo, quod est unum continuitate, quod tamen est potentialiter multa, ut linea. Tertio, quod est unum perfectione, ut calceamentum, quoniam habet omnes partes ad ejus integritatem spectantes: quæ unitas invenitur in omnibus ad quorum integritatem plura requiruntur, ut unus homo, una domus. Quumque ad esse sacramenti multa concurrant, sicut materia, forma, intentio, etc.; idcirco ab hac unitate sacramentum dicitur unum. Illa namque sunt de integritate sacramenti, quæ requiruntur ad operationem illam ad quam ordinatur. Hoc vero sacramentum ordinatum est a Deo ad spiritualem cibationem, quæ per corporalem refectionem signatur. Et quia ad corporalem cibationem duo exiguntur, videlicet cibus ac potus, idcirco ex institutione divina ad integritatem sacramenti istius pertinet aliquid tanquam cibus, scilicet corpus Christi, et aliquid per modum potus, utpote sanguis ejus. Est ergo unum sacramentum, sed pluraliter dicitur sacramenta, propter materialem diversitatem signorum. Et quamvis sacramentum hoc cum omnibus ad se requisitis, non sit unum in genere aut specie naturæ, attamen unum est per comparationem ad unam operationem completam, quæ est spiritualis refectio: ex qua unitate sumitur unitas sacramenti.
Ad tertium respondetur, quod in quolibet sacramento tria considerantur, videlicet: origo, perfectio et finis. Origo sacramentorum est passio Christi, de cujus latere sacramenta fluxerunt. Perfectio sacramenti est, quod gratiam continet. Finis vero sacramenti est duplex, utpote proximus, qui est sanctificatio recipientis; et ultimus, qui est vita æterna. Quæ tria sunt in Eucharistia excellenter, quia hoc sacramentum est specialiter institutum in memoriam dominicæ passionis, juxta illud: Hæc quotiescumque feceritis, in mei memoriam facietis. Ideo quantum ad originem, vocatur sacrificium et hostia. Continet quoque gratiam, non per modum intentionalem, ut cetera sacramenta, sed plenitudinem gratiæ in suo fonte: hinc antonomastice Eucharistia appellatur. Quumque sit consummatio omnium sanctifi-
I Cor. xi, 24, 25. ita societas ecclesiastica ex multis personis criminali macula liberis consistit. In cujus rei typo facta est arca Domini de lignis setim, quæ sunt imputribilia et albæ spinæ similia.10
SUMMA
DISTINCTIONIS OCTAVÆ
COMPLETO tractatu de Baptismo et Confirmatione, nunc de Eucharistiæ agitur sacramento. Et primo ostendit Magister multiplicem hujus sacramenti excellentiam et virtutem, ejusque differentiam a quadam ejus figura, quod fuit manna. Ponit quoque aliqua nomina ejus et nominum rationes. Deinde declarat, quod olim in lege naturæ, ritus et typus hujus sacramenti præcessit in sacrificio Melchisedech, qui obtulit panem et vinum, in quibus materia sacramenti istius est præostensa. Consequenter tractatur in ista distinctione de Eucharistiæ institutione. Quocirca quatuor attenduntur, utpote ipsa institutio Eucharistiæ, forma verborum quibus conficitur, sacramentum et res. Et circa hæc pandit, quid in isto sacramento sit sacramentum tantum, utpote visibiles formæ panis ac vini; quid sacramentum et res, quod scilicet vera caro et sanguis Christi, quæ per visibiles illas formas significantur, et ultra significant mysticam unitatem fidelium, qui sunt spirituale et mysticum corpus Salvatoris, id est, spirituali ratione vocati corpus ipsius; et quid res tantum, videlicet gratia sacramentalis, seu unitas mystica illa, prout consequenter patebit. Deinceps ostendit, quæ sit forma consecrationis corporis et sanguinis Redemptoris: ubi elucidat, cur post novissimam cœnam istud instituit sacramentum et sumpsit sumendumque tribuit, quum tamen deinde non voluerit illud frequentari et accipi, nisi ante corporalem refectionem. Consequenter prosequitur de sacramento et re, puta de corpore Christi et sanguine, qualiter sit sacramentum et res, et cujus rei sint sacamentum. Ponuntur autem hoc loco et distinctionibus de isto sacramento sequentibus, multæ pulcherrimæ auctoritates, quæ eplenius inveniuntur collectæ in Decreto, de Consecratione, et in sermone de Sacramento altaris in festo Eucharistiæ et per cœs octavas continentur atque leguntur.
Footnotes
Chapter 93 of 283