Quæstio 1
Hic quæritur primo, Utrum Eucharistia sit sacramentum verum unum, et an variis nominibus recte designetur.
In qua quæstione tria tanguntur: primum, an sit proprie sacramentum; secundum, an sit sacramentum unum; tertium, an nomina quibus exprimitur, recte ei conveniant.
Videtur quod non sit sacramentum. Sacramenta enim novæ legis (ut sæpe prælbitum est) efficiunt quod designant: dist. 1, q. 4. quod huic non convenit sacramento, quoniam species exteriores panis et vini, quæ sunt hic sacramentum tantum, non efficiunt corpus et sanguinem Christi. — Videtur quoque quod non sit unum et idem sacramentum, quoniam sacramentum (ut rectum est) materiale est elementum. In dist. 1, q. 4. hoc autem sacramento plura sunt sensillia elementa, videlicet panis et vinum; habet quoque diversos sacramentales effectus, sumiturque seorsum. Item quoniam Complenda habetur: Purificent nos, duæsumus, Domine, sacramenta quæ sumsimus.
In oppositum est, quod non sunt nisi secundum sacramenta, quorum unum est istud.
Ad hæc Thomas respondet: Eucharistia sacramentum est, aliter tamen quam cationum, id quod est omnium, scilicet sando sanctitatem, quam modo speciali, videlicet totius sanctitatis ac gratiæ continendo auctorem. Si vero objiciatur, quod sacramentum debet habere naturalem similitudinem cum eo cujus est sacramentum;1 sed species panis et vini talem similitudinem non habent cum corpore et sanguine Christi: ergo non sunt sacramentum corporis Christi ac sanguinis. Respondetur: Species illæ non in quantum sunt formæ solum accidentales, sunt signa corporis et sanguinis Domini, sed ratione rum quarum accidentia exstiterunt, quas repræsentant. Hæc Petrus.2
Porro in tertia parte, quæstione septagesima tertia: Sacramenta (inquit) Ecclesiæ ordinantur ad subveniendum homini in vita spirituali. Vita autem spiritualis corporali vitæ assimilatur, quoniam corporalia similitudinem spiritualium gerunt. Hinc sicut ad vitam corporalem primo requiritur generatio, deinde augmentum, atque per consequens alimentum, quo homo conservatur in vita: ita ad vitam spiritualem primo Baptismus requiritur, qui est regeneratio spiritualis; deinde Confirmatio, quæ est spirituale augmentum; tertio Eucharistiæ sacramentum, quod spirituale est alimentum. — Denique sacramentum hoc triplicem habet significationem. Unam respectu præteriti, in quantum est rememorativum dominicæ passionis, quæ fuit sacrificium verum: et sic dicitur sacrificium. Aliam habet significationem respectu rei præsentis, utpote ecclesiasticæ unitatis, in qua homines per sacramentum hoc adunantur: sicque vocatur communio seu synaxis. Tertiam significationem habet respectu futuri, utpote beatificæ fruitionis, quam præfigurat: et ita vocatur viaticum. Et quoniam gratiam nobis præbet, et Christum totius gratiæ fontem continet, vocatur Eucharistia. Dicitur quoque in Græco μετάληψις, id est assumptio: quia (ut Damascenus testatur) per ipsum Filii deitatem assumimus. Hæc in Summa.3
At vero Petrus: Eucharistia, ait, est sacramentum tam modo communi cum aliis sacramentis, utpote significando et cau-
In idem videntur redire scripta Alberti de his. Scripta quoque Bonaventuræ dicentis, quod istud sacramentum est unum, non unitate simplicitatis, sed integritatis; non tamen integritatis factæ in tertio, sed relatæ ad complendum unum signum perfectum. Sunt quidem in isto sacramento duæ materiæ et duæ formæ verborum, sed ex his resultat unum signum perfectum et ordinatum ad unum, id est ad unionem mystici corporis designandam et efficiendam. Ratio demum hujus integritatis ac ordinationis dispositive progreditur a natura, quia nec panis est plene reficiens, neque vinum, sed ambo simul; completive vero est ab institutione divina, quæ duo ista instituit ad designandum et peragendum unam plenam refectionem spiritualem. Hæc Bonaventura.
Hinc in Breviloquio dicit, quod tamen sententialiter est inductum : Principium nostrum reparativum, Verbum incarnatum, sufficientissimum in virtute, sapientissimumque in sensu, sic nobis contulit sacramenta, prout exigit sapientia et sufficientia sua. Et quoniam sufficientissimum est, ideo in largiendo medicamenta morborum atque charismata gratiarum, non tantum instituit sacramentum quod nos in esse generaret, puta Baptismum, ac genitos roboraret et augmentaret, ut Confirmationem, verum etiam quod genitos et augmentatos conservaret ac enutriret, utpote Eucharistiam. Idcirco hæc tria sacramenta omnibus dantur. Quumque nutrimentum nostrum quantum ad esse gratuitum, attendatur in unoquoque fidelium per conservationem devotionis ad Deum, dilectionis ad proximum, et delectationis intra se ipsum; et devotio ad Deum exerceatur per sacrificii oblationem, dilectio ad proximum per unius sacramenti communionem, et delectatio intra se ipsum per unius viatici refectionem : hinc Verbum incarnatum sacramentum Eucharistiæ dedit nobis in sacrificium oblationis, sacramentum communionis et viaticum refectionis. Hæc idem. — Concordat Argentinensis, aliique communiter, et Durandus.
Additque Scotus : Congruum est Christum esse nobiscum in hoc sacramento realiter, ut magis excitetur unusquisque ad reverentiam ac devotionem ad Christum. Quod patet de facto, quoniam omnis devotio in Ecclesia est in ordine ad istud sacramentum. Propter hoc enim clerus cum majori devotione persolvit divinum officium in ordine ad Missam. Propter hoc quoque populus Missam audit devotius quam aliquod aliud ecclesiasticum officium. Propter hoc etiam singuli devotius confitentur, et cum diligentia pleniori, quando intendunt secundum ordinationem Ecclesiæ saltem semel in anno communicare. Et istud durabit usque in finem mundi, juxta illud Apostoli : Quotiescumque manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis, donec veniat ad judicium. Unde usque tunc durabit Ecclesia et Eucharistiæ sacramentum in ea, ut omnes Sancti affirmant. Hæc Scotus.
Postremo Guillelmus Parisiensis : Freti, inquit, auxilio Dei, conabimur loqui de sacratissima Eucharistia, cujus ineffabilitati et admirabilitati nullus sufficit intellectus, nulla loquela. Dicimus ergo, quia si cura est Deo etiam minutissimis atque vilissimis animalibus providere de nutrimento, multo plus cura est ei de alimento rationalis creaturæ, quam non decet habere aliud caput quam Deum, nec alio spiritu vivere, nisi spiritu Dei, vita gratiæ in præsenti. Ergo cibus ejus est Deus. Si enim quod nutrit et sustentat vitalem calorem in corpore animalis, vere est cibus ipsius : ergo quum divina bonitas præfatum calorem vivificet et nutriat sola, constat ipsam esse verissimum ejus cibum. Quid autem est vitalis calor in hujusmodi mystico corpore, nisi sincerus et sanctus amor, et amicitia sancta, qua fideles Deo adhærent, invicemque cohærent, ac totis viribus invicem obsequuntur ac subserviunt? Divina etenim bonitas veros suos amatores in tantum sibi adstringit et alligat, ut propter ipsam etiam sibi invicem inseparabiliter cohæreant. Deus ergo, qui sua deitate sic reficit suorum spiritus amatorum, naturam eorum assumpsit, qua ipsos quoque sub sensibili forma nutriret; atque sub talibus speciebus se eis manducabilem præbuit, quæ eorum naturæ magis conveniunt ad edendum : et hoc est sub formis panis ac vini, prout de his infra magis dicetur.
Footnotes
Chapter 94 of 283