Quæstio 2
Secundo hic quæritur, Utrum sacramentum Eucharistiæ fuit in lege naturali ac scripta præfiguratum.
Videtur quod non, quia si sic, possent Judæi ex sua lege, gentiles quoque ex lege naturæ, induci ad fidem sacramenti istius, quod non videmus. — Item, figuratum est clarius ac notius sua figura, quum jam fuerit exhibitum et ostensum. Sed isto sacramento nihil obscurius, nil incomprehensibilius exstat : ergo non fuit præfiguratum per agnum paschalem et consimilia, quæ in se clara fuerunt.
Ad hoc respondet Albertus : Quatuor sunt sacramenta quæ præcipue ad novum pertinent Testamentum, puta Baptismus, Confirmatio, Eucharistia et Unctio Extrema. Alia tria in veteri Testamento et lege naturæ quodammodo exstiterunt, ut Matrimonium, Pœnitentia et Ordo; tamen quantum ad plenitudinem suorum effectuum, non sunt nisi legis evangelicæ sacramenta, ut declaratum est supra. Porro inter quatuor illa quæ novi sunt Testamenti, quædam ita sunt novi, quod nullam expressam figuram habere potuerunt in veteri : unum quidem propter veteris Testamenti imperfectionem, ut Confirmatio, in qua datur quædam plenitudo Spiritus Sancti ad robur; aliud vero propter statum originalis peccati, cujus pondere ante Christi passionem etiam Sancti trahebantur ad limbum. Hinc Extrema Unctio non habuit ibi figuram, quoniam unctio ista tollit peccati reliquias, quatenus unctus mox evolet ad gloriam. Baptismus autem et Eucharistia sunt sacramenta quorum unum directe est contra originale peccatum, contra quod in veteri lege remedium fuit circumcisio : ideo Baptismus figuras habuit multas. In Eucharistia quoque conjungitur nobis Salvator, qui in sacramentis omnibus operatur : ideo conveniebat multas illius figuras præcedere. Pœnitentia autem est contra defectum actualis peccati : qui defectus in omni lege communis est. Matrimonium vero fuit ad materialem hominum multiplicationem, quæ semper necessaria fuit : ideo semper fuerunt illa sacramenta, quamvis non tam
Cf. p. 85 C'. plena gratiæ sicut modo. Ordo demum potestatem habet spiritualem, quæ in umbra fuit in veteri Testamento, et in veritate in novo. Verumtamen fuerunt et aliæ figuræ passionis Christi, atque effectus hujus sacramenti, quam hæ quas ponit Magister fuisse figuras sacramenti istius; sed istæ quas ponit Magister, specialiter figurabant hoc sacramentum secundum quod sub sacramentalibus sumitur figuris. Hæc Albertus.
De quibus Thomas clarius scribit : Sacramenta, inquiens, novæ legis tripliciter habent se ad veterem legem. Quædam namque essentialiter fuerunt in veteri lege, quamvis non ut sacramenta novæ legis, sed magis ut sunt in officium vel in actum virtutis, ut Pœnitentia, Matrimonium, Ordo. Quædam vero fuerunt secundum aliquid eis correspondens, non essentialiter, ut Baptismus et Eucharistia. Quædam autem, ut Confirmatio et Extrema Unctio, nihil habebant eis expresse correspondens : unde nec expresse præfigurata fuerunt; similiter nec tria prima, sed media duo, ut Eucharistia et Baptismus. Præfiguratio quoque Eucharistiæ magis necessaria fuit quam Baptismi : tum ratione suæ dignitatis, tum ratione difficultatis, tum propter necessitatem fidei ejus quod in Eucharistia figuratur.
Præterea, si quæratur, an Magister sufficienter exprimat figuras Eucharistiæ; respondendum, quod aliquid potest præfigurari dupliciter. Primo per id quod est signum et causa ipsius : sicque effusio sanguinis et aquæ de latere Christi figura fuit sacramenti istius. Secundo per id quod est signum dumtaxat : et ita, quantum ad id quod est tantummodo sacramentum in Eucharistia, fuit ejus figura oblatio Melchisedech; sed quantum ad id quod est res et sacramentum, videlicet Christum, fuit ejus figura agnus paschalis;1 quantum vero ad id quod est res tantum, utpote gratiam, figura exstitit manna quæ reficiebat, omnem habens suavitatis saporem.2 Quamvis demum in veteri lege fuerint materialiter plures hujus sacramenti figuræ, omnes tamen reducuntur ad istas, quia in omnibus sacrificiis et oblationibus antiquorum significabatur id quod est res et sacramentum in Eucharistia, quod etiam significatur per agnum paschalem, scilicet Christus, qui se obtulit Deo Patri pro nobis. Vel dicendum, quod istæ figuræ repræsentant corpus Christi secundum quod est in usu fidelium: quod patet de oblatione Melchisedech, qui panem et vinum edendum obtulit Abrahæ.3 Similiter, agnus paschalis edendus a populo occidebatur; manna quoque ad esum populo concedebatur a Deo; item aqua sanguini mixta fluxit de latere Christi, significans populum sanguini Christi communicantem. Sic autem non est in sacrificiis aliis: ideo quamvis sint figuræ passionis Jesu Christi, non tamen istius sacramenti. Fit autem in canone Missæ mentio de oblatione Abel et Abrahæ magis propter offerentium devotionem, quam propter rei oblatæ figuram.
Quæritur item, utrum expressius fuit figuratum hoc sacramentum in lege naturæ quam Moysis. Respondendum, quod quantum ad id quod est signum tantum in hoc sacramento, expressior ejus figura fuit oblatio Melchisedech quam figuræ legis Mosaicæ; sed quoad id quod est res et sacramentum, evidentior fuit figura Mosaicæ legis, qua Christus passus expressius significabatur. Quumque ritus sacramenti in exterioribus signis consistat, sacerdotium Christi quantum ad ritum magis convenit cum sacerdotio Melchisedech quam cum sacerdotio Levitico; et etiam quantum ad alias conditiones Melchisedech, quas Apostolus plenius prosequitur ad Hebræos.4 — Hæc Thomas in Scripto.
Insuper in tertia parte, quæstione septuagesima tertia: In hoc (ait) sacramento tria considerantur. Primum est id quod est sacramentum tantum, quod est panis et vinum, seu potius species eorumdem. Secundum est id quod est res et sacramentum, videlicet verum corpus et sanguis
A Christi. Tertium est id quod est res tantum, quod est sacramenti hujus effectus. Quantum ad primum, potissima ejus figura fuit oblatio Melchisedech, qui obtulit panem et vinum. Quantum ad secundum, figuræ ejus fuerunt omnia sacrificia veteris legis, præsertim sacrificium expiationis, quod solennissimum fuit. Quantum ad tertium, præcipua ejus figura fuit manna, quod continebat in se omnis saporis suavitatem, sicut et gratia hujus sacramenti quantum ad omnia reficit mentem.5 Porro agnus paschalis quantum ad omnia præfiguravit hoc sacramentum. Nam quantum ad primum præfiguravit, quia manducabatur cum azymis panibus, ut in Exodo legitur.6 Quantum vero ad secundum, quoniam immolabatur ab omni multitudine filiorum Israel quartadecima luna, quod fuit figura passionis Christi, qui propter innocentiam dicitur agnus. Quantum etiam ad effectum, quia per sanguinem agni paschalis protecti sunt filii Israel ab angelo devastante, atque educti de Ægyptiaca servitute. Hinc agnus paschalis vocatur præcipua hujus sacramenti figura. Hæc Thomas in Summa. — In quibus continentur scripta Petri, Richardi, Durandi et Argentinensis de ista materia. agnus paschalis quantum ad omnia præfiguravit hoc sacramentum. Nam quantum ad primum præfiguravit, quia manducabatur cum azymis panibus, ut in Exodo legitur. Quantum vero ad secundum, quoniam immolabatur ab omni multitudine filiorum Israel quartadecima luna, quod fuit figura passionis Christi, qui propter innocentiam dicitur agnus. Quantum etiam ad effectum, quia per sanguinem agni paschalis protecti sunt filii Israel ab angelo devastante, atque educti de Ægyptiaca servitute. Hinc agnus paschalis vocatur præcipua hujus sacramenti figura. Hæc Thomas in Summa. — In quibus continentur scripta Petri, Richardi, Durandi et Argentinensis de ista materia. vitute. Hinc agnus paschalis vocatur præcipua hujus sacramenti figura. Hæc Thomas in Summa. — In quibus continentur scripta Petri, Richardi, Durandi et Argentinensis de ista materia.
D Bonaventura quoque: Magister, inquit, sufficienter assignat figuras sacramenti hujus secundum suam intentionem, videlicet in respectu ad leges desuper datas. Namque ad legem naturæ ponit pro figura sacrificium Melchisedech; respectu legis Moysis, manna et agnum paschalem; respectu legis gratiæ, sanguinem passionis Domini Jesu Christi. Sicque patet sufficientia figurarum istarum per comparationem ad leges divinitus derivatas, quæ non sunt nisi tres. Sunt quoque sufficienter figuræ, si attendamus ad ea quæ præfigurantur. In hoc etenim sacramento est visibilis forma panis et vini, quæ præfiguratur in sacrificio Melchisedech; res contenta, videlicet caro Christi, quæ præfigurata est in agno paschali; res significata tantum, quæ significatur per manna; virtus dans efficaciam sacramento, quæ significatur in sanguine lateris Christi. Hæc Bonaventura.
Footnotes
Chapter 95 of 283