Skip to the text

Quæstio 5

Quinto quæritur, An forma consecrationis corporis Christi vere ponatur hæc esse: Hoc est enim corpus meum.

Videtur quod non, quia conjunctio illa causalis, enim, non fuit a Christo expressa, sed a B. Petro est addita, ut concorditer tenent doctores. — Præterea, sacramenta novæ legis constant ex materia seu materiali elemento, et certa forma verborum; sed hoc in sacramento Eucharistiæ locum non habet, quia cessante verborum prolatione, permanet verum et integrum sacramentum. — Insuper, forma hæc non videtur posse verificari. Dum enim sacerdos profert hæc verba, nondum est ibi corpus Christi, sed in termino seu ultimo instanti prolationis. Et quæritur, quid demonstret pronomen istud, hoc. Si enim demonstrat panem qui tunc ibi est, non esset oratio vera, quum panis ille non sit corpus Christi. Amplius, secundum evangelicæ veritatem historiæ Christus dixit hæc verba, porrigendo corpus suum discipulis: ergo tunc facta fuit consecratio illa ante prolationem verborum.

In oppositum est auctoritas sanctæ matris Ecclesiæ, quam Spiritus Sanctus decipi non permittit.

Circa hæc scribit sanctus Doctor: Oportet ut per formam cujuslibet sacramenti exprimatur id in quo substantia sacramenti consistit, sicut in forma Baptismi ablutio exprimitur qua Baptismi perficitur sacramentum. Tota autem perfectio sacramenti istius in ipsa materia et ejus consecratione consistit, quæ est per transsubstantiationem panis in corpus Christi: quam transsubstantiationem exprimunt verba, Hoc est corpus meum; ideo verba hæc forma sunt sacramenti istius.

Porro de hoc, an Christus consecravit proferendo hæc verba, sunt quatuor opiniones. Una, quod Christus habens potestatem excellentiæ in sacramentis, absque omni forma verborum hoc sacramentum perfecit potestate divina, ac postea formam expressit in qua ceteri consecrarent. Hanc opinionem tangit Innocentius, dicens: Sane dici potest, quod Christus divina virtute confecit, et postea formam expressit sub qua posteri benedicerent. Sed hoc non videtur conveniens, quia in textu Evangelii dicitur, Benedixit: quod aliquibus verbis factum videtur. Innocentius autem loquitur opinionem narrando, sive tangendo ordinem quo virtus consecrationis a Christo, in quo primo erat, est derivata ad formam. — Hinc alii dicunt, quod confecit sub quadam forma verborum, non tamen sub ista, sed sub alia nobis ignota. Quod inconveniens esse videtur, quia sacerdos sub his verbis conficiens, profert ea ut tunc a Christo prolata: unde si tunc in eis non fiebat confectio, nec fieret modo. — Propterea alii dicunt, quod confecit sub verbis his, sed bis protulit ea: primo tacite, quum benedixit; secundo aperte, quando distribuit, ut formam consecrandi traderet aliis. Quod etiam inconveniens videtur, quia non proferuntur a sacerdote consecrante in persona Christi, ut in occulto prolata. Non enim benedixit dicens, Hoc est corpus meum; sed dedit discipulis dicens, Accipite et manducate ex hoc omnes, hoc est corpus meum.1 — Ob hoc alii melius dicunt, quod Christus semel tantum protulit ea, et eis semel prolatis consecravit, et formam dedit. Hoc namque participium, dicens, non importat concomitantiam solum ad verbum hoc, dedit, sed ad hoc cum aliis, ut sit sensus: dum benedixit et fregit et dedit discipulis, verba hæc protulit, Accipite, etc.2 Vel secundum quosdam, Evangelista non servavit ordinem verborum quo prolata fuerunt a Domino. Ordo etenim fuit talis : Accepit panem et benedixit dicens, Accipite. Primum tamen est melius.

Denique, quum aliorum sacramentorum perfectio in usu consistat materiæ, et hujus in materiæ consecratione; ideo forma in aliis sacramentis est in verbis quæ dicuntur in usu sacramenti, in hoc autem sacramento forma sacramenti est in verbis quæ dicuntur in consecratione materiæ. — Hoc etiam advertendum, quod in hoc sacramento, sicut in aliis, duo sunt, scilicet consecratio materiæ, et usus materiæ consecratæ : quæ duo exprimuntur per verba Christi, qui dicendo, Accipite et manducate, præcepit usum sacramenti istius; atque dicendo, Hoc est corpus meum, tradidit et peregit materiæ consecrationem. Quumque consecratio materiæ ordinetur ad usum fidelium, ideo usus præmittitur in consecratione sacramenti, quamvis in exsecutione sequatur, quoniam finis est prior in intentione et cognitione, et ultimus in exsecutione et operatione. Attamen, quia (ut dictum est) usus materiæ in hoc sacramento non est de essentia sacramenti, sicut in aliis; ideo verba illa quæ spectant ad usum ejus, non sunt de forma ipsius, sed solum illa quæ ad consecrationem pertinent, utpote, Hoc est corpus meum. Verumtamen, quamvis usus sacramenti hujus non sit de ejus essentia, pertinet tamen ad completum esse ipsius, in quantum pertingit ad hoc ad quod institutum est, ut scilicet a fidelibus accipiatur : idcirco interdum dicuntur esse de forma sacramenti istius, non solum quæ pertinent ad consecrationem, sed etiam illa quæ respiciunt usum ipsius. Sicque Ambrosius dicit, quod Christus visibiles creaturas convertit in corpus suum dicens :3 Accipite et comedite, etc.

Insuper in forma consecrationis panis difficultatem facit et quæstionem, quid pronomen istud, hoc, demonstret. Itaque cognoscendum, quod minister in sacramentis dupliciter operatur : primo, verba pronuntiando; secundo, actum exteriorem aliquem exercendo, ut in Baptismate patet. Et utrumque horum est instrumentalis causa ejus quod perficitur virtute divina quæ latet in sacramentis. Causa autem sacramentalis significando efficit. Idcirco in sacramentis illis in quibus utroque modo operatur minister, oportet ut verba prolata significent actum exercitum, et actus exterior significet interiorem effectum, quemadmodum in Baptismo ablutio exterior interiorem ablutionem designat. Ubi ergo minister non operatur nisi verba pronuntiando, oportet quod verborum significatio immediate referatur ad id quod ibi efficitur. In hoc autem sacramento, quod consistit in consecratione materiæ, minister non habet actum nisi pronuntiationem verborum, sicut nec in aliqua alia materiæ sanctificatione. Unde oportet quod verba formæ significent hoc quod in secreto facit virtus divina; et hoc est, corpus Christi esse sub illis speciebus : ideo hæc est forma huic sacramento conveniens, Hoc est corpus meum. Itaque in hoc sacramento non geritur aliquid a ministro quod sit de essentia ejus. Quemadmodum autem in operibus artis et naturæ requiritur inter faciens et factum similitudo secundum formam naturalem aut artificialem; ita in causis sacramentalibus requiritur assimilatio vel repræsentatio per modum significationis. Hinc verba in hoc sacramento non debent significare ipsam factionem vel transsubstantiationem ut in fieri, sed ut in factum esse : ideo ista non esset forma hujus sacramenti conveniens, Hoc fit corpus meum, quia per hoc non significatur aliquid esse vel non esse; similiter nec hæc, Hoc mutetur vel transsubstantietur in corpus meum, quoniam hoc quod est principaliter in hoc sacramento intentum, non significatur esse vel non esse.

Præterea, juxta nunc tacta, verba formæ sacramenti istius significare debent transsubstantiationem ut in factum esse : cujus transsubstantiationis extrema seu termini sunt duæ substantiæ. Idcirco in verbis formæ hujus significantur duo termini transsubstantiationis et ipsa transsubstantiatio ut in termino suo per verbum essendi. In termino autem transsubstantiationis, substantia quæ erat terminus a quo, non manet quantum ad naturam suam specificam, sed solum quantum ad accidentia quibus ejus individuatio cognoscebatur; substantia vero quæ est terminus transsubstantiationis ad quem, integre continetur in sacramento quoad naturam suæ speciei, et quantum ad accidentia propria. Ideo ex parte termini a quo, non ponitur id quod significet naturam speciei, sed pronomen demonstrativum, quod notificat individuationem per accidentia prout cadunt sub sensu; ex parte autem termini ad quem, ponitur nomen designans naturam speciei, et pronomen non demonstrativum hujus substantiæ prout est sub sacramento, sed prout est Christi in propria specie visibilis, quia sic verba formæ pronuntiavit. Unde patet quod congrue forma ista consistit in his quatuor verbis: Hoc est corpus meum.

Si autem quæratur, quid designat ly hoc; dicendum, quod de hoc multiplex exstat opinio. Quidam enim dicunt, quod nullam facit demonstrationem, quia materialiter sumitur, eo quod verba illa recitative proferantur a sacerdote. Quod stare non valet, quia sic verba illa ordinem nullum haberent ad materiam ibi præsentem, et ita non fieret sacramentum, quum tamen asserat Augustinus: Accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum. Eadem quoque difficultas manet de verbis istis prout fuerunt a Christo prolata. — Hinc alii dicunt, quod facit demonstrationem ad intellectum, ut sit sensus, quod per hunc panem vel per has species significatur, est corpus meum. Nec hoc potest salvari, quia quum in sacramentis non efficiatur nisi quod per verba significatur, sequeretur quod virtute dictorum verborum non fieret corpus Christi in altari secundum veritatem, sed tantum secundum significationem, quod est hæreticum; vel verba præmissa non essent forma sacramenti istius. Nec potest dici, quod intentio proferentis verba, facit quod verbis his consecretur virtute divinitus data: quoniam virtus data sacramentis consequitur significationem, et ministri intentio non potest ad alium effectum sacramenta perducere, nisi qui eis significatur. — Ideo alii dicunt, quod ly hoc, facit demonstrationem ad sensum, et demonstrat panem non simpliciter, sed secundum quod est transsubstantiatus in corpus. Sed contra hoc est, quoniam panis transsubstantiatus, non est jam panis; dumque profertur pronomen, hoc, nondum facta est transsubstantiatio, quia jam alia verba non essent de essentia formæ. Quum ergo ad sensum nequeat demonstrari quod actu non subest sensui, non poterit modo præfato demonstratio sumi: nisi dicatur, ut alii dicunt, quod totus sensus locutionis et omnium partium ejus, sit referendus ad ultimum instans pronuntiationis verborum, quia pro illo instanti pro quo res est, habet locutio veritatem. Estque simile quum dicitur, Nunc taceo, vel, Nunc bibo, si statim tacere aut potare incipiat. Verum nec hoc stare potest, quia secundum hoc significatio horum verborum præsupponeret transsubstantiationem jam factam, ergo virtute verborum non fieret: imo secundum hoc sensus locutionis esset, Corpus meum est corpus meum: quod horum virtute verborum non fit.

Hinc aliter est dicendum, quod scilicet ea quæ sunt in voce, proportionantur his quæ exsistunt in anima. Conceptio autem animæ duobus modis se habet. Primo, ut repræsentatio rei tantum, sicut est in omnibus cognitionibus acceptis a rebus: sicque veritas conceptionis præsupponit rei entitatem tanquam propriam mensuram, ut decimo Metaphysicæ dicitur; atque per modum hujusmodi conceptionum se habent locutiones quæ solum causa significationis proferuntur. Alio modo conceptio animæ non est repræsentativa rei, sed magis præfigurativa, sicut exemplar factivum, ut patet in scientia practica, quæ est causa rei; et veritas hujusmodi conceptionis entitatem rei non præsupponit, sed naturaliter eam præcedit tanquam causa ipsius, quamvis simul sint tempore: et ad hunc modum se habent verba præmissa, quia sunt significativa atque factiva ejus quod significatur. Propter quod veritas et significatio hujus locutionis naturaliter præcedit entitatem rei quam designat, et non præsupponit ipsam, quamvis sit simul tempore cum eadem, sicut causa propria cum proprio effectu. Sed quia significatio et veritas locutionis, quæ est simul tempore cum transsubstantiatione, consurgit ex significatione partium successive prolatarum; idcirco oportet quod dictio ultimo prolata compleat locutionis significationem, sicut differentia specifica, et simul cum significatione fiat entitas rei; et per consequens significationes primarum partium præcedunt transsubstantiationem, quæ non fit successive, sed in instanti per significationem locutionis jam perfectæ. Itaque pronomen, hoc, non demonstrat transsubstantiationis terminum ad quem determinate, quia significatio locutionis præsupponeret entitatem rei significatæ, et non esset causa ipsius; nec rursus demonstrat terminum a quo determinate, quoniam ejus significatio impediret veritatem significationis totius locutionis, quum terminus a quo non remaneat in ultimo locutionis instanti: relinquitur ergo, quod demonstret id quod est commune utrique termino indeterminate. Quemadmodum autem in mutationibus formalibus, commune utrique termino est subjectum vel materia, distinguunturque termini per formas accidentales vel substantiales; ita in transsubstantiatione hac, commune est accidentia sensibilia quæ remanent, diversitas autem est substantiarum. Unde sensus est: Hoc contentum sub his speciebus est corpus meum. Et hoc est causa quare cum pronomine ly hoc, non ponitur aliquod nomen, ne demonstratio ad aliquam speciem substantiæ determinetur. Sicut enim in locutione quæ significat tantum alterationem, per se subjectum est subjectum commune alterationis, ut quum dicitur, Hoc fit album; ita oportet quod in locutione quæ transsubstantiationem facit, subjectum sit hoc quod est commune in transsubstantiatione.

Præterea si quæratur, cur Christus potius dixit, Hoc est corpus meum, quam, Hæc est caro mea, præsertim quum apud Joannem locutus sit, Caro mea vere est cibus, et ipse Christus in sacramento exhibeatur nobis ut cibus;4 dicendum, quod Christus apud Joannem loquitur de hoc sacramento solum secundum quod est ad actum refectionis, cui magis competit caro quam corpus. In forma vero sacramenti exprimi debuit essentia sacramenti et significatio ejus; ideo potius debuit dici corpus quam caro: tum quia essentialiter in hoc sacramento continetur ex vi sacramenti non solum caro, sed totum corpus Christi; tum quoniam sacramentum repræsentat significando Christi passionem, quæ fuit per totum corpus ipsius. Significat quoque mysticum corpus Christi tanquam rem ultimam, quod propter distinctionem officiorum habet similitudinem cum corpore toto ratione distinctionis membrorum. Panis autem non est figura rei contentæ in sacramento, secundum quod est corpus homogeneum, sed secundum quod ex diversis conficitur granis. Hinc sua significatio magis aptatur ad totum corpus quam ad carnem.

Insuper quæritur, an celebrans proferat verba hæc solum recitative, an etiam significative. Et respondendum, quod hoc sacramentum directe est repræsentativum dominicæ passionis, qua Christus ut sacerdos et hostia se obtulit Deo Patri in ara crucis. Hostia autem quam sacerdos offert in Missa, est una et eadem quam obtulit Christus, quoniam Christum realiter continet. Minister vero offerens non est idem qui Christus, sed est idem repræsentatione. Ideo sacerdos consecrans, prout gerit Christi personam, profert consecrationis verba recitative ex Christi persona, ne videatur alia hostia. Et quia per ea quæ gerit respectu exterioris materiæ, repræsentat Christi personam; ideo verba illa simul recitative et significative tenentur respectu præsentis materiæ, quæ est figura illius quam Christus in Cœna præsentem habebat. Hinc convenientius dicitur, Hoc est corpus meum, quam, Hoc est corpus Christi. Vel etiam propter hoc quod sacerdos non habet actum exteriorem qui sit sacramentaliter vel instrumentaliter causa consecrationis, sed in solis verbis prolatis virtus consecrationis consistit; ideo ex illius proferuntur persona, cujus virtute fit transsubstantiatio.

Præterea quæritur circa hæc. Nam circa formam consecrationis quædam dicuntur quæ in Scripturis canonicis non habentur, ut quod Christus consecraturus hoc sacramentum, oculos elevavit ad cœlum; similiter in forma consecrationis sanguinis, ut infra dicetur. Et respondendum, quod multa a Christo sunt dicta et facta, a nullo Evangelistarum conscripta, ut patet apud Joannem. Unde ut Innocentius ait, quamvis in Evangelio non legatur, nec in Scriptura canonica, quod Christus in Cœna oculos ad cœlum levavit, Ecclesia tamen ex traditione Apostolorum hoc tenet, et rationabiliter ex aliis locis colligitur, quum apud Joannem legatur in suscitatione Lazari hoc egisse. Et rursus fertur in eodem: Sublevatis oculis in cœlum, dixit: Pater, venit hora, clarifica Filium tuum. Hoc quippe in arduis egit, gratias Patri agens, et nobis exemplum præbens. Quumque sacramentum istud arduissimum præstantissimumque consistat, probabile est quod Christus illud instituturus, oculos elevavit ad Patrem, regratiando de humani generis reparatione, quæ hoc sacramento figuratur. — Hæc Thomas in Scripto.

In tertia quoque parte, quæstione septuagesima octava: Hoc (inquit) sacramentum differt ab aliis in duobus. Primo, quia perficitur in consecratione materiæ, alia in usu materiæ consecratæ. Secundo, quia in aliis sacramentis consecratio materiæ consistit solum in quadam benedictione, ex qua materia consecrata accipit instrumentaliter quamdam spiritualem virtutem, quæ per ministrum, qui est animatum instrumentum, potest ad inanimata procedere instrumenta. In hoc autem sacramento consecratio materiæ consistit in miraculosa conversione substantiæ seu transsubstantiatione, quam solus Deus potest efficere. Hinc minister in hoc sacramento non habet alium actum nisi prolationem verborum. Quumque forma debeat esse conveniens rei, ideo forma hujus sacramenti differt ab aliorum formis sacramentorum in duobus. Primo, quod formæ aliorum sacramentorum important usum materiæ, ut baptizationem vel consignationem; sed forma hujus sacramenti importat solam consecrationem materiæ, quæ in transsubstantiatione consistit. Secundo, quoniam formæ aliorum sacramentorum proferuntur ex persona ministri, sive per modum exercentis actum, ut quum dicitur, Ego te baptizo; sive per modum imperantis, ut in sacramento Ordinis, quum dicitur, Accipite potestatem, etc.; sive per modum deprecantis, ut in sacramento Extremæ Unctionis, Per istam unctionem, etc. Forma vero hujus sacramenti profertur quasi ex persona Christi loquentis, ad insinuandum quod minister in perfectione hujus sacramenti nil agit, nisi quod profert verba.

Verum his objici potest, quia si ista est forma sacramenti istius, Hoc est corpus meum, ergo solis verbis illis prolatis a sacerdote cum intentione conficiendi super convenientem materiam, fit consecratio. — Respondendum, quod quidam hoc negant, dicentes alia verba, præsertim quæ sunt in canone Missæ, exprimi oportere. Quod constat esse falsum, quum dicat Ambrosius in libro de Sacramentis: Consecratio fit verbis et sermonibus Domini

Joann. xxi, 25.

Ibid. xi, 41.

Ibid. xvii, 1.

Jesu : nam per cetera omnia quæ dicuntur, laus Deo offertur, etc. Item canon Missæ non est idem apud omnes, imo diversis temporibus diversa sunt addita. Ideo concedenda est illa instantia, quia intentio sacerdotis hoc ageret, ut verba illa intelligerentur quasi ex Christi persona prolata. Enormiter tamen peccaret sacerdos ita conficiens, utpote ritum Ecclesiæ non observans. Nec est simile de Baptismo, quia Baptismus sacramentum est necessitatis; defectum vero perceptionis Eucharistiæ potest supplere manducatio spiritualis, ut Augustinus testatur. — Hæc Thomas in Summa.

Qui etiam ait in Scripto de additione hujus conjunctionis, enim : Conjunctio ista importat in hac forma ordinem consecrationis ad usum materiæ consecratæ; ideo sicut verba spectantia ad usum hujus sacramenti, non sunt de ejus essentia, ita nec conjunctio ista, quæ tamen addenda est secundum consuetudinem Romanæ Ecclesiæ, quæ a beatissimo Petro sumpsit initium. Nec est simile de hoc sacramento et aliis, quoniam verba formæ hujus proferuntur a ministro in Christi persona quasi recitative, ideo debet continuationem apponere ad recitationem præmissam : quam facit conjunctio, enim. Aliorum autem sacramentorum formæ ex persona proferuntur ministri, ideo non oportet in eis interponere aliquid quod non sit de forma ratione continuationis, quum absolute proferantur. Hæc ibi.

At vero Petrus : Forma, ait, est principium distinguendi. Eucharistia vero differt ab aliis sacramentis : primo, in hoc quod est speciale memoriale sui institutoris, quoad rationem significandi; secundo, in hoc quod continet ipsum essentialiter, quoad rationem causandi. Idcirco in forma hac utramque proprietatem oportuit designari. Propter primum ergo proferuntur hæc verba in persona Christi; propter secundum ponitur ibi verbum substantivum, non operativum. Quid autem demonstret ly hoc, diversa consistit opinio. Secundum

Richardum vero in libro de Trinitate, est ibi demonstratio mixta seu duplex, videlicet partim ad sensum, et partim ad intellectum, ut sit sensus : Illud in quod hoc transmutandum est, est corpus meum. — Denique duplex est institutio hujus locutionis, Hoc est corpus meum : quædam humana, ad significandum tantum; quædam divina, ad efficiendum. Quemadmodum autem complementum significationis dependet a complemento orationis, sic et complementum efficientiæ. Unde transmutatio fit in ultimo prolatæ orationis instanti, quod est terminus temporis mensurantis orationem, et mensura termini ipsius operationis. Quumque causa naturaliter prior sit causato, transsubstantiatio quæ fit virtute completæ orationis, posterior est naturaliter ea, quamvis simul sit tempore : ideo respectu ejus bene potest designari per modum præsentialitatis, dicendo, Hoc est corpus meum, id est, contentum sub hac specie, est corpus meum; vel per modum futuritionis, dicendo, Hoc est corpus meum, id est, illud in quod hoc est transmutandum, est corpus meum. Fitque demonstratio in utroque sensu, non pro tempore in quo profertur, sed pro quo profertur, id est pro instanti transmutationis : sicut quum dico, Hoc est bonum verbum, Deum time, demonstratio monstrat rem non in tempore quo profertur, sed pro quo. Hæc Petrus.

Richardus, prædictis concordans, reprobat positionem quam sequitur Thomas quantum ad demonstrationem hujus pronominis, hoc, et sequitur responsionem Richardi de S. Victore, additque : Significatio nominis sive substantivi sive adjetivi non restringitur ad aliquam temporis differentiam : nempe secundum Donatum, tempus non est de accidentibus nominis. Quumque suppositio nominis fundetur super ejus significationem, ita quod nihil supponit nisi in quo salvatur suum significatum, et quodlibet tale, suppositum ejus est; idcirco per terminum istum, substantia, potest supponi substantia quæ est, vel fuit, vel erit. Quum ergo secundum Donatum, ideo dicatur pronomen, quia pro nomine ponitur; demonstratum per istud pronomen, hoc, potest intelligi aliquid præsens, vel de propinquo futurum sub specie ista: nam secundum Donatum, pronomini non accidit tempus. Nec potest dici, quod restringatur per verbum præsentis temporis ad supponendum tantum pro illo quod præsens est sub specie illa, quum verbum futuri temporis restringere nequeat terminum ad supponendum pro re futura tantum. Nam quamvis res significata per verbum, sit immediate unita rei significatæ per suppositum, tamen significat per modum distantis. Id autem quod significatur per modum distantis, non restringit illud quod significatur per modum indistantis. Quum enim dicitur, Homo est albus, ly homo non restringitur ad standum pro hominibus albis tantum, sicut quum dicitur, Homo albus. Quum ergo sacerdos in persona Christi profert hanc propositionem, Hoc est corpus meum, sensus est: Aliquid sub hac specie præsens, vel de propinquo futurum, est corpus meum: quod simpliciter verum est. — Hæc Richardus. Cujus additio ista non videtur propria atque conveniens, quamvis secundum aliquem modum vel tropum loquendi, possit salvari. Proprie enim de lapide mox convertendo in aurum, non dicitur, Iste lapis est aurum; vel, Hoc est aurum, lapide demonstrato. Similiter quod ait de restrictione, non est firmum: nomen enim per verbum præsentis temporis restringitur ad standum pro eo quod præsentialiter est.

Amplius, præfatas positiones etiam refert et reprobat Bonaventura, et ait: Alia positio est, quod verba illa tenentur significative, et quod oratio est vera pro tempore in quo profertur; sed non demonstratur ibi aliquid ad sensum, sed ad intellectum. Non tamen sic ad intellectum, sicut quum dicitur, Hæc herba crescit in horto meo, id est herba similis huic; sed sicut signatum in signo, ut sit sensus: Hoc, id est signatum per hoc, est corpus meum. Quæ significatio vera esset, quamvis nihil fieret ibi, quanto magis nunc? Sed quia huic significationi veræ addita est ex institutione divina efficacissima virtus, oratio illa ulterius ex Christi institutione et sacerdotis intentione est conversiva, ut sit sensus: Signatum per hoc, convertendum est in corpus meum. Hæc positio probabilior est, non tamen plenarie satisfacit. Si enim, ut asserit Augustinus, verbum accedit ad elementum et fit sacramentum, et elementum non est ibi signatum, imo elementum illud potius est id quod in corpus Christi convertitur: non ergo demonstratur ibi corpus Christi, sed substantia panis sub accidentibus visibilibus. Quod verum est, maxime quum intentio conficientis feratur super panem, ut convertatur in corpus Christi, et illud demonstratur super quod fertur intentio. Idcirco dicendum, quod ista oratio inter omnes orationes est singularis. Aliæ enim sunt indicativæ veritatis seu exsistentiæ; hæc autem hoc ipsum quod significat, facit. Unde est verbum operativum et conversivum seu transsubstantiativum, non operatione successiva, sed instantanea: nec operativum rei novæ seu non exsistentis, sed terminus ejus est ens in actu, significativum mystici corporis.

Verum adhuc remanet dubium, quomodo locutio sit vera, si demonstratur ibi substantia panis, quum hæc semper sit falsa, Panis est corpus Christi. Idcirco notandum, quod sicut in Verbo æterno est veritas et omnipotentia, sic in verbo isto ab ipso prolato est veritas et efficacia, ut tale verbum competat sacramentis evangelicæ legis. Hinc verbo enuntiativo veritatis junxit Christus efficaciam verbo oris sui. Et quia mandavit aliis facere ac dicere, ideo in ore eorum dedit efficaciam. Unde hoc verbum, est, in oratione hac non identitatem nec similitudinem designat, sed efficientiam, ut sit sensus: Hoc est corpus meum, id est, ad hujus verbi prolationem hoc totum transit in corpus meum. Qui sensus quamvis sit huic orationi proprius, et similiter formæ sanguinis, non tamen a ratione est alienus. Nec videatur inconveniens dicere, quod hoc verbum, est, non identitatem dicit, sed magis conversionem in hac oratione, quæ non tantum significativa est, sed etiam operativa. Magis tamen debuit poni verbum essendi quam operandi : quoniam magis competebat formæ, ut simul esset efficacia cum veritatis enuntiatione. — Hæc Bonaventura, quibus concordare videtur Albertus. Durandus vero sequitur positionem Thomæ, exprimendo quid demonstretur per ly hoc.

Thomas vero de Argentina aliter sentiens, recitata B. Thomæ responsione, subjungit : Salva istius sancti Doctoris reverentia ac sanctitate, non videtur ejus responsio stare. Si enim (ut ipse ait) pronomen, hoc, demonstrat id quod est commune utrique termino transsubstantiationis, et id quod commune est in transsubstantiatione, est accidentia sensibilia quæ remanent, sequitur quod istud pronomen, hoc, demonstret accidentia, sicque tota locutio esset non vera, quoniam accidentia non sunt corpus Christi.5 Item, quantumcumque aliquis terminus sit communis et indeterminatus, tamen quando conjungitur ei pronomen demonstrativum, determinatur et singularizatur in tantum, quod propositio in qua subjicitur non est universalis nec indeterminata, sed singularis. — Hæc Argentinensis, qui sequitur responsionem Richardi de S. Victore præhabitam.

Richardus quoque de Mediavilla contra positionem illam S. Thomæ sic arguit : Nulla propositio indefinita est vera, nisi pro aliquo determinato verificetur. Si namque ista est vera, Homo prædicat, oportet quod de aliquo homine determinato verificetur. Ergo si ista indeterminata, Contentum sub hac specie est corpus meum, est vera, oportet quod verificetur pro aliquo determinato contento. Et quæro quid sit illud. Si dicas, quod panis, jam patuit hoc dici non posse; si dicas, quod corpus Christi, ergo ante completam enuntiationis prolationem transsubstantiatio facta est : quod nemo concedit.

Insuper Scotus : Nulla (inquit) verba sunt forma Eucharistiæ, nec de essentia ejus, sed aliqua verba sunt forma consecrationis Eucharistiæ. Hoc etiam sacramentum non habet aliqua verba pro forma, quia sic non esset sacramentum permanens, quum verba esse non queant nisi in successione. Ipsa tamen consecratio sacramenti hujus consistit in fieri, exigitque certam formam verborum. Verum illa non est forma sacramenti, sed forma consecrationis sacramenti, et pro tanto illa possunt dici verba sacramentalia, quia ad sacramentum sunt pertinentia tanquam forma consecrationis ipsius, quæ est inceptio sacramentalis. Non autem sunt sacramentalia sicut verba Baptismi, quæ sacramentalia appellantur quia sunt forma Baptismi. — Si autem quæratur, quæ sit forma consecrationis Eucharistiæ et an habeat unam formam; dicendum, quod sicut Eucharistia est sacramentum unum, non unitate indivisibilitatis, sed integritatis, quia in se includit duo particularia signa, quæ primo designant duo propria signata ac proxima (quæ sunt corpus et sanguis Christi), et duo remota (quæ sunt cibatio et potatio spirituales); sic quoque est consecratio una unitate integritatis, et duæ partiales. Sicut enim aliqua res est una, sic est una ejus inceptio; et sicut plures, sic plures sunt ejus inceptiones : et sicut consecratio est una, ita una est forma consecrationis; et sicut consecrationes sunt plures, ita et plures formæ earum. Et sicut una est forma integra, ita plures seu duas in se continet formas partiales, quarum distinctio patet ex hoc quod una est efficax sine alia : alioqui idololatria esset adorare corpus ante sanguinis consecrationem.

Forma demum consecrationis corporis sunt quatuor verba ista, Hoc est corpus meum. Et dico, quod omnes partes orationis istius, et significata earum, intelligendæ ac referendæ sunt ad ultimum instans orationis. Ex quo sequitur, quod istud pronomen, hoc, demonstrat pro ultimo instanti completæ orationis: et ita videtur monstrare illud quod pro illo instanti sub illis est speciebus, ut sit demonstratio partim ad sensum, et partim ad intellectum. Nec tamen sensus est, Hoc corpus meum est hoc corpus meum: quoniam alius est per se intellectus antecedentis, et alius consequentis, quamvis subjectum antecedentis supponat pro subjecto consequentis: quia conceptus consequentis potest esse certus, et antecedentis ambiguus. Est enim ordo singularium secundum ordinem universalium, ita quod universaliora habent singularia minus arctata, sicut hoc ens est minus contractum quam hoc corpus: et ita quum dicitur, Hoc est corpus meum, per ly hoc, intelligitur singulare minus arctatum quam sit corpus Christi. Tota autem disputatio de veritate propositionis istius, logica atque subtilis est; sed theologo sufficit quod ista oratio, ut est tale signum sensibile, instituta est a Christo ad consecrationem, quæ sequitur in ultimo instanti, ita quod Deus adsistit sibi tanquam cuidam dispositioni præviæ, ut ea completa, causet illum effectum.

Præterea quæri potest, an prætermissis aliis verbis præcedentibus, sacerdos conficeret per hæc sola quatuor verba. Et respondetur quod sic, quoniam sunt præcisa forma consecrationis corporis Domini. Alia vero sunt propter reverentiam vel propter ordinem præmittenda. — Sed contra istud objicitur, quoniam verba sacramentalia, ex vi verborum debent significare id quod ex vi sacramenti efficitur. Ex vi autem consecrationis hujus efficitur quod ibi sit verum Christi corpus: ergo verba sufficienter debent hoc significare. Quod hæc quatuor verba per se prolata, non significant absolute, imo ly meum, significat referri ad personam loquentis, quoniam licet minister posset intendere loqui in Christi persona, non tamen ob hoc significatio illorum verborum contineret per verba illa intelligi corpus Christi, sed sacerdotis verba hæc proferentis. Idem probatur ex connexione orationum præcedentium verba consecrationis, quæ ita connectuntur quod necessario præmittendæ designantur. Ex verbis quoque Ambrosii asserentis, Sermo Christi creaturam mutat; quibus verbis fit hoc? Accipite et edite ex hoc omnes, hoc est enim corpus meum. Ubi insinuatur, verba illa, Accipite, etc., oportere præmitti. Hinc concedo, quod oportet ex virtute sermonis denotari, ly meum referri ad personam Christi: quod non fit, nisi prius mentio fiat de Christo. — Hæc Scotus.

Cujus hoc ultimum dictum repugnat præinductæ responsioni Thomæ, Richardi et aliorum communiter, quibus consentio. Et persuasiones hæ Scoti perfacile dissolvuntur. Ait quippe Richardus: Si sacerdos omitteret omnia alia quæ sunt in canone et in Missa, et diceret tantum ista verba, Hoc est corpus meum, super materiam debitam, cum intentione debita consecrandi, vere consecraret. Hinc sicut Thomas et ceteri dicunt, intentio sacerdotis sufficit ad hoc quod verba ex persona Christi dicantur, et ad ejus corpus referantur. Quumque verborum significatio ex intentione cordis potissime attendatur, verba hæc, Hoc est corpus meum, ut ex tali intentione prolata, et ad finem illum relata, vere significant illud quod ibi ex vi sacramenti seu consecrationis efficitur. Sed illicitum est taliter consecrare, nec sine grandi peccato præcedentia ac consequentia verba sunt omittenda, quia Ecclesia ita connexuit orationes et verba illa, sicque sunt de necessitate consecrationis et sacramenti quantum ad ejus solennitatem, non quantum ad ejus veritatem, sicut de Baptismo et aliis dicitur sacramentis.

Hinc scribit Durandus: Dicunt quidam, quod verba sacramentalia debent significare id quod continetur in hoc sacramento; sed hæc verba, Hoc est corpus meum, sine præcedentibus canonis verbis non significant corpus Christi ibi realiter contineri : ergo sine præcedentibus verbis non potest per verba hæc consecratio fieri. Sed istud non valet, quoniam sufficit quod hæc verba consecrationis significant corpus Christi ibi esse ex institutione Christi ordinantis, et intentione sacerdotis proferentis : alioqui nec fieret consecratio etiam prolatis præcedentibus verbis, quoniam illa recitantur ut dicta a Christo. Et constat, quod per verba illa præcedentia non designatur quod Christus sit sub speciebus panis quem sacerdos tenet vel ante se habet, sed solum sub speciebus panis quem Christus accepit et benedixit. Hæc Durandus.

Footnotes

  1. Marc. xiv, 22. ↩

  2. Matth. xxvi, 26. ↩

  3. Cf. p. 202 C. ↩

  4. Joann. vi, 56. ↩

  5. Cf. p. 217 C. ↩

Chapter 98 of 283