Skip to the text

Quæstio 3

Tertio quæritur, Utrum hoc sacramentum fuit convenienter opportunoque tempore institutum.

Videtur quod non, quoniam omnis Christi actio, nostra est instructio. Si ergo post cœnam convenienter sacramentum istud instituit, sequeretur quod servi et subditi ejus deberent illud post refectionem consecrare, celebrare ac sumere. — Rursus, sacramentum istud institutum est in memoriam passionis mortisque Christi, et caritatis quam nobis in sua passione monstravit: ergo post Christi passionem fuit instituendum.

Ad hoc Bonaventura respondet: Institutio istius sacramenti divinam decuit bonitatem, quæ sui est diffusiva, ut sicut ostensa fuit in nostræ assumptione naturæ, et in quatuor modorum generationis impletione, hoc est, in productione Adæ de terra, et in formatione Evæ virginis de costa virginis Adæ, et in propagatione posterorum ex complexu viri ac feminæ, et in generatione Christi ex sacratissima Virgine;1 sic decuit ut impleret modos essendi in aliis, qui sunt tres. Nempe, secundum deitatem est in omnibus per essentiam, præsentiam et potentiam; in sanctis per gratiæ inhabitationem; in Christo per hypostaticam unionem. Ut item impleret tres modos exsistendi in rebus secundum assumptam humanitatem: quia localiter est in cœlo, personaliter in Verbo æterno, sacramentaliter in altari. Insuper decuit infinitam Dei sapientiam providere homini lapso idoneam medicinam: quatenus sicut homo lapsus fuit per esum ligni scientiæ, ita resurgeret per esum ligni vitæ. Idem demum decuit divinam potentiam, quæ maxime in hoc ostenditur sacramento, et in mirabilibus quæ fiunt in eo. Insuper expediens valde fuit institutio sacramenti hujus nostræ infirmitati, propter multiplicem fructum et saluberrimas utilitates quas inde consequimur. Institutum est enim in memoriam dominicæ passionis, et dilectionis Christi ad nos. Maxime autem promeremur tam incomprehensibilia hujus sacramenti credendo; atque ex tam gratiosa et pia præsentia Christi nobiscum, sublevatur spes nostra, quod et minora petentibus largietur, et tandem se ipsum clare in specie et re. Ex tanta etiam Christi ad nos præveniente caritate, liberalitate ac pietate, dilectio in nobis ad ipsum accenditur, ac valide inflammatur. Hæc Bonaventura.

Denique non debuit sacramentum istud institui ante Salvatoris adventum ac evangelicam legem, quæ lex gratiæ appellatur. Est enim hoc sacramentum maximæ gratiæ contentivum, atque dominici corporis vere realiter servativum, et vinculum caritatis: ideo tempori caritatis et gratiæ congruit, nec ante adventum Filii Dei erant humano generi tam gratiosa auxilia, tam perfecta sacramenta, tam divina charismata impendenda, sicut post Incarnationem. Amplius, quum hoc sacramentum continueat verum Christi corpus et vere sit cibus, atque præcipuum signum amoris, ac memoriale dominicæ passionis, præsertim condecuit ipsum passione instante, in ipso tempore cœnæ institui, imminente recessu: in recessu namque solent caritatis indicia exhiberi. Non tamen sumendum est hora refectionis corporeæ, neque post cœnam, sed cum reverentia maxima, stomacho sobrio ac jejuno. Nec eadem conveniunt rei institutioni, ac prosecutioni seu frequentationi. Hæc idem.

Hinc Thomas: In quolibet (inquit) genere actionum in quo sunt plures actiones ordinatæ, diversis agentibus ordinatis distributæ, oportet quod principalis actionum illarum attribuatur principali agenti, cujus virtute alii agunt. Quumque diversæ sint actiones sacramentales, diversis sacramentis convenientes, ex Verbo incarnato vim suam habentes, oportet unam actionum illarum principali agenti attribui: ideo oportuit esse sacramentum Eucharistiæ, continens Verbum incarnatum, ceteris sacramentis ejus virtute agentibus. Hinc in figura cibi congruenter est sacramentum hoc institutum. Nam inter alios sensus solus tactus est cui suum objectum realiter jungitur; gustus autem est quidam tactus. Ac inter alia ad tactum spectantia, solus cibus est qui agit per conjunctionem suam realem ad cibatum, quoniam nutriens et nutritum fiunt unum; alia vero tangibilia agunt per quasdam impressiones in illud quod tangitur, ut patet de calido et frigido. Quumque omne sacramentum sub similitudine elementi corporalis exhibeatur, istud sacramentum sub specie alimenti proponitur: alimenti, inquam, non convertendi in nos, sed conversivum nostri in ipsum. Et quoniam Christus in hoc sacramento personaliter atque realiter continetur, non fuit hoc sacramentum in veteri lege instituendum, quia tunc Christi incarnatio solum promittebatur.

Porro in Cœna decuit sacramentum istud institui. Primo, quia ad nostram perfectionem exigebatur ut caput nostrum nobiscum esset ac permaneret secundum utramque naturam: ideo quando per corporalem præsentiam fuerat se abstracturus, recte sacramentalem præsentiam istam instituit. Secunda ratio sumitur ab ejus figura. Christus namque quamdiu in mundo conversatus est, figuras legis voluit observare, factus sub lege; et quoniam veniente veritate, cessat figura, non debuit hoc sacramentum institui nisi instante Christi recessu, quando figuræ legis fuerant terminandæ.2 Tertia ratio sumitur a repræsentatione sacramenti istius. Est enim repræsentativum dominicæ passionis: ideo passione de proximo imminente est institutum. Quarta ratio sumitur ex ritu quo est frequentandum, ut scilicet ultimo traditum, magis commendetur memoriæ. — Hæc Thomas in Scripto.

In quibus aliorum scripta satis videntur includi. Aliqua tamen objici possent. Semper enim viatores indiguerunt spirituali ac sacramentali refectione atque viatico, medicinaque mentis. Quum ergo sacramentum hoc appelletur viaticum, refectio, medicina, videtur quod a principio debuit esse. Et respondendum, quod summa et infinita sapientia Dei cuncta sapientialiter agit. Hinc secundum varietatem temporum ac statum dispositionemque hominum, diversa concessit sacramenta hominibus. Unde tempori sui adventus, tempori gratiæ ac evangelicæ legis, diviniora et perfectiora providit ac contulit sacramenta, ut supra expositum est. Semper tamen aliqua sacramenta, medicamina, et interna viatica ac gratiarum charismata dedit hominibus. Passio quoque Christi hoc fecit futura et credita, quod nunc agit impleta.

Postremo Antisiodorensis: Multiplex, ait, est causa institutionis sacramenti istius. Prima est commemoratio passionis Christi, quemadmodum dixit:3 Hoc facite in meam commemorationem. Quæ triplex est: prima est commemoratio caritatis quam Christus nobis monstravit moriendo pro nobis, juxta quod loquitur:4 Majorem caritatem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis; secunda est commemoratio liberationis qua nos redemit a servitute diaboli et peccati, et a captivitate inferni; tertia est commemoratio imitationis qua Christi vestigia sequi debemus, et virtutes quas nobis in sua passione ostendit:5 sicque intelligitur illud Apostoli, Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi6, id est, in amore quem mihi in sua crucifixione pro me manifestavit, et in liberatione qua me per suam crucem redemit, et in imitatione virtutum quas me in sua docuit passione. Secunda ratio institutionis hujus est meritum fidei. Tertia, sublevatio spei, sicut præhabitum est. Quarta est instructio nostra, ut discamus ea quæ fidei sunt in dist. II, q. 2.

Cf. p. 210 A'. sacramento perpendere, ponderare, reveneri, ac grati consistere. Quinta est, ut epulemur in azymis sinceritatis et veritatis7, id est, spiritualiter delectemur in nostræ redemptionis mysteriis, atque in sacra communione, in contemplationibus mirabilium Salvatoris. Nempe de hoc sacramento verissime dicitur: Panem de cœlo præstitisti eis, sine labore, omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem.8 Delectat etiam visum interiorem per pulchritudinem spiritualem, auditum mentalem per melodiam internam, juxta illud: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Delectat olfactum per sacrum odorem, secundum illud in Canticis: Curremus simul in odorem unguentorum tuorum.9 Delectat et gustum per occultam suavitatem, juxta illud in Psalmo: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.10 Delectat etiam tactum spiritualem per Verbi æterni contrectationem. Sexta causa est, ut homo qui per esum vetiti ligni corruerat, per esum ligni vitæ salubriter reviviscat. Septima est, ut sit in remedium quotidianarum venialiumque culparum. Hæc Antisiodorensis in Summa, libro quarto.11

Delectat etiam tactum spiritualem per Verbi æterni contrectationem. Sexta causa est, ut homo qui per esum vetiti ligni corruerat, per esum ligni vitæ salubriter reviviscat. Septima est, ut sit in remedium quotidianarum venialiumque culparum. Hæc Antisiodorensis in Summa, libro quarto.

Sunt autem et causæ aliæ altiores, ut scilicet Christus homo indesinenter et maxime Deum Patrem, imo totam superbeatissimam Trinitatem veneretur, tanti sacrificii jugi oblatione: in qua bonitas, caritas, misericordia Dei ad homines, beneficia et promissa ipsius commemorantur; laus, gratiarum actio et reverentia omnium fonti bonorum devotissime exhibentur, humanoque generi multipliciter, imo ineffabiliter subvenitur, et ipsa Ecclesia mirabilissime ditatur, ornatur, munitur.

Footnotes

  1. Gen. u, 7, 22. ↩

  2. Galat. IV, 4. ↩

  3. Luc. xxi, 19. ↩

  4. Joann. xv, 13. ↩

  5. I Petr. II, 21. ↩

  6. Galat. VI, 14. ↩

  7. 1 Cor. v, 8. ↩

  8. Sap. xvi, 20. ↩

  9. Cant. 1, 3. ↩

  10. Ps. XXXIII, 9. ↩

  11. Ps. LXXXIV, 9. ↩

Chapter 96 of 283