Skip to the text

Quæstio 4

Quarto quæritur, An quælibet sumptio alimentorum, medicinorum et confectionum, impediat tan-

Videtur quod non, quoniam Christus et discipuli post cœnam sacramentum istud sumpserunt. — Secundo, nam moderata refectio et vini potatio frequenter ad devotionem disponit. — Tertio, multi ex præcedenti jejunio confecti inedia, ad devotionis exercitia sunt inepti: talibus ergo expediret ante sacramenti perceptionem aliquanto cibo ac potu refocillari. — Quarto, aliqua talia non nutriunt, nec trajiciuntur in ventrem, sed consumuntur in ore: ergo non frangunt jejunium.

Ad hæc Thomas respondet: Hoc sacramentum solum suscipi debet a jejunis, nisi imminente mortis articulo, ne contingat decedere sine viatico. Et istud servandum est in tanti reverentiam sacramenti. Primo, propter sanctitatem et dignitatem sacramenti istius, quatenus os quo suscipi debet, non sit prius alio cibo imbutum, sed quasi novum et purum ad ejus servetur susceptionem. Secundo, propter devotionem quæ exigitur ex parte recipientis, et attentionem, quæ impediri solet ex cibis ac potibus. Tertio, propter periculum vomitus seu cujuscumque hujusmodi. —

Cur autem Christus sumpsit, discipulisque porrexit hoc sacramentum post cœnam, expressum est, quia sic competebat institutioni, non autem sic convenit prosecutioni et usui.1

Sed objici potest illud Apostoli: Dum convenitis ad manducandum, invicem expectate; si quis autem esurit, domi manducet.2 Et loquitur de manducatione corporis Christi: ergo postquam quis manducavit domi, potest communicare. In Decreto quoque, de Consecratione, habetur: Sacramenta altaris non nisi a jejunis celebrentur, excepto anniversario die quo Cœna Domini celebratur. — Dicendum ad primum, quod Apostolus non intendit quod fideles post cibos sumptos in domo, accipiant in ecclesia corpus Christi, sed reprehendit Corinthios quia hunc cibum volebant cibis aliis commiscere quos in ecclesia sumpserant. Ad secundum, quod forte Ecclesia quandoque sustinuit in die Cœnæ sumi corpus dominicum post alios cibos, in commemorationem dominicæ Cœnæ: quod abrogatum est per contrariam consuetudinem; vel loquitur quantum ad adstantes qui non sumunt.

Præterea, quia ad reverentiam sacramenti hujus istud est institutum, quod os suscepturi illud quasi novum ad ipsum accedat; ideo sicut quantalibet sumptio cibi aufert hanc novitatem, sic impedit Eucharistiæ sumptionem, excepto necessitatis articulo. Verumtamen duplex est jejunium, puta naturæ atque Ecclesiæ. Jejunium naturæ est quo quis jejunus dicitur ante cibum sumptum illo die, quamvis postea eodem die comedat sæpe. Jejunium Ecclesiæ est quo quis jejunat secundum modum ab Ecclesia institutum: quod jejunium manet post unam comestionem, nec solvitur nisi per secundam sumptionem eorum quæ in cibum et potum accipi solent. Hinc ea quæ accipi solent propter cibos digerendos, ut electuaria, vel deducendos per membra, ut potus vini aut aquæ, non solvunt hoc jejunium, quamvis aliquo modo nutriant. Jejunium autem naturæ exigitur ad debitam Eucharistiæ sumptionem. Propterea secundum communem sententiam, electuaria et vinum ante sumpta, ab Eucharistiæ sumptione impediunt. Sed de aqua opinio est diversa. Nam aliqui dicunt, quod quum nullatenus nutriat, non solvit jejunium naturæ neque Ecclesiæ. Verum quamvis aqua per se non nutriat, tamen mixta in stomacho nutrit, quia oportet quod aliis humoribus misceatur, sicque potest cedere in nutrimentum. Ideo alii probabilius atque securius dicunt, quod post aquæ potum non est Eucharistia sumenda. Denique jejunium naturæ vocatur per privationem actus comestionis, secundum quod comestio potationem includit. Comestio autem principaliter dicitur ab exteriori cibi sumptione, quamvis terminetur ad trajectionem cibi in ventrem, et ad nutritionem. Hinc ea quæ intra geruntur sine exterioris cibi sumptione, non videntur solvere naturæ jejunium, nec impedire Eucharistiæ perceptionem, ut deglutitio salivæ. Et idem videtur de his quæ remanent inter dentes, et item de eructationibus.

Quæritur quoque, an statim licet comedere post sacramenti sumptionem. Dicendum, quod secundum consuetudinem Ecclesiæ, propter reverentiam tanti sacramenti, post ejus sumptionem homo debet in gratiarum actione persistere: ideo debet esse aliquod intervallum inter communionem et aliorum ciborum sumptionem. Non tamen magnum intervallum requiritur; quamvis in primitiva Ecclesia, propter paucitatem sacerdotum, diuturnior mora post communionem ante corporalem refectionem protrahebatur, quia et tunc Missarum solennia rarius celebrabantur, et ita in Decreto loquuntur jura antiqua. Hæc Thomas in Scripto. — Concordant Albertus, Petrus, Richardus, et alii. Et addit Richardus, similiter et Petrus de Palude: Si sacerdote os lavante, modicum aquæ introeat, non credo ob hoc a celebratione abstinendum, quia non impedit debitam præparationem presbyteri, nec reverentiam sacramenti. Et ut alii dicunt, non sumitur per modum potabilis.

Consonat et Durandus, ac addit: Quamvis principium diei a diversis diversimode capiatur (nam quidam a meridie, quidam ab occasu, quidam ab ortu solis incipiunt diem), Ecclesia tamen incipit diem a media nocte: ideo si post mediam noctem aliquis quippiam sumpserit per modum cibi aut potus, non potest eodem die hoc sumere sacramentum. Hæc Durandus.

Postremo Argentinensis et Scotus, præter articulum mortis probabiliter imminentis, ponunt alium casum in quo liceat sacerdoti consecrare et sumere sacramentum soluto naturæ jejunio, ut si sacerdos sumpto corpore, et intendens sanguinem sumere, inveniat in calice non vinum, sed aquam fuisse. Tunc enim tenetur vinum infundere, et de novo sanguinem consecrare ac sumere: quoniam præceptum de non consecrando corpore sine sanguinis consecratione, majus est et fortius ligat quam præceptum de jejunio naturæ non solvendo ante communionem; ideo in hoc casu hoc præceptum non ligat.

Footnotes

  1. Cf. p. 210 D'. ↩

  2. 1 Cor. xi, 33, 34. ↩

Chapter 97 of 283