Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum in hostia et Sacramento altaris, sub speciebus panis corpus Dei incarnati, et sub speciebus vini sanguis ipsius, realiter contineantur, et qualiter ibi sint.

Videtur quod non, quoniam omne corpus exsistens in aliquo, circumscribitur loco et commensuratur eidem, nec potest simul in pluribus esse locis : sicque corpus Christi esset valde pusillæ quantitatis, et sub formis modicissimi panis concludetur, ita quod terminos hostiæ non exiret. — Insuper multa absurda, irrationabilia et prorsus incredibilia sequerentur, ut quod aliquid converteretur in præexsistens, quod idem simul et semel moveretur atque quiesceret, et ad diversos situs accederet. — Item, quod corpus Christi jam glorificatum, variis transmutationibus subjaceret, et quod inciperet ac desineret esse in variis locis absque sui mutatione, imo sine suo accessu et recessu : quod contradictionem videtur includere. — Præterea, quum intentio Filii Dei exstiterit, homines ad saluberrimam inducere fidem, videtur quod non decuit eum ista docere per quæ homines avertuntur a fide, et quæ irrisionem provocant infidelium contra fidem : imo crudelitatem insaniamque videtur sonare, ut quod corpus Domini Dei nostri edamus et sanguinem ejus potemus. Unde et Averroes, in philosophia præclarus, dixit : Mundum peragravi, et diversas sectas inveni, et nunquam reperi tam fatuam sectam et legem ut sectam Christianorum, quoniam Deum suum, quem colunt, propriis dentibus devorant.

In oppositum est sacra Scriptura, ac fidei christianæ doctrina, ac totius Ecclesiæ summa auctoritas.

Circa hæc scribit Guillelmus Parisiensis in suo Sacramentali : Tentabimus demonstrare, quod panis vitæ, Christus Dominus, in forma humanitatis quam assumpsit pro nobis, ex necessitate est in mensa altaris, facta benedictione sacerdotali; et quod caro ejus cibus sit animarum, et sanguis ejus potus sit earum, faciemusque sciri qualiter hoc sit. Quoniam ergo in tractatu Cur Deus homo, ostendimus Filium Dei pro nobis assumpsisse et exercuisse specialiter tria officia, utpote sacerdotis et advocati ac medici (sacerdos enim Christo inferior non poterat sacramentando sufficere generi humano ac curæ totius Ecclesiæ; nec per advocatum Christo minorem causa totius generis humani poterat agi; læsiones quoque, morbi ac vulnera, imo et mortes ejusdem per medicum et medicinam minorem curari nequibant), quumque in officio Missæ hæc tria agantur et comprehendantur officia, ipsemet Christus in officio Missæ necessario agit hæc tria officia. Nulli quippe fidelium dubium est, ipsum Missæ officium esse sacramentationem et sanctificationem totius populi Dei. Et quia fidelissimum sacerdotem necesse est advenire, si commode fieri possit, ad sacrandum populum Dei, vocatur summus iste sacerdos ad munus per insinuationem. Necesse est ergo ipsum advenire in officio Missæ, ut in ea adimpleat sacrificeis et sanctificationis officia : venire, inquam, in eo seu quantum ad id quod sacerdos est. Non est autem sacerdos nisi in eo quod homo, et in forma humana : idcirco secundum hanc naturam oportet eum in officio Missæ verre præsentem consistere. Amplius, quoniam sacerdotale officium, quod est sanctificatio populi, non expletur nisi per hostiam qua gratia sanctificationis populo impetratur. Nulla vero hostia impetrare hanc potuit, nisi quam ipse in crucis obtulit ara, hoc est ipsemet, secundum quod ait Apostolus ad Hebræos, quia semel in consummatione sæculorum ad destrucionem peccati per hostiam suam apparuit. Ibid. x, 10. Itemque : Sanctificati (inquit) sumus per oblationem corporis Christi Jesu semel. Necesse est ergo ex suscepto sacerdotali officio, ipsum in Missæ officio advenire ad Dei populum sanctificandum.

Denique, idem declaratur de ipso, in quantum est advocatus fidelis, quia fidelis advocatus necesse habet personaliter interesse causæ quam totam suscepit agendam, quoties actio causæ requirit. Porro in Missa agitur causa totius Ecclesiæ coram Patre æterno, per sacerdotem tanquam per procuratorem; et ipse Christus secundum quod homo, summus est sacerdos, procurator et advocatus in causa hac : idcirco secundum assumptam humanitatem oportet eum ibi adesse, sicque adsistere procuratori sacerdoti inferiori, præsertim quoniam causa ista non agitur nisi per interpellationem : quæ non nisi ex ore illius digna est suscipi, et per munus quod ipse est, quod et nisi ipsemet obtulerit, Deo Patri nequit esse acceptum.

Tertio idem probatur, in quantum ipse est medicus. Medicum quippe fidelem oportet personaliter visitare infirmum quem suscepit curandum, quoties requirit ipsa infirmitas, hoc est, unguentis ac medicinis ægrum invisere, si medico sit possibile; nec ambiguum quin medico huic sint possibilia universa. Quumque tota Ecclesia et quælibet ejus persona medicamine egeat multiplici ad sui curationem, conservationem, præervationem aut confortationem, necesse est ipsum quoties necesse fuerit, advenire. Opus est autem, quoties de ejus medicatione agitur, et sanationi ejus intenditur. Quumque Missa ad ista agatur quatenus ægro medicationis officium impendatur, sanitatisque beneficium condonetur, oportet hunc medicum Missæ officio interesse cum omnium spiritualium alabastro unguentorum in cruce confracto et effuso, hoc est cum carne sua, quæ facta est cataplasma contra omnes dolores et læsiones spirituales, tanquam antidotum solidissimum atque firmissimum adversus omnes humores noxios vitiorum, ac demum cum sanguine suo, qui est velut syrupus mulcebris ac suavis atque tanquam medicina liquida, valens contra omnes animarum languores. Quod si pater carnalis ex naturali pietate panem porrigit filiis suis in mensa, quanto magis Pater spirituum in mensa altaris panem vitæ exhibet cunctis sperantibus in se ? — Hæc Guillelmus. Qui istam disputationem ac piam fidei persuasionem diffuse prosequitur, quum et hoc summe caritatem inflammet, quod Christus se ipso, hoc est corpore suo ac sanguine suos alit, ditat, impinguat fideles. Patet quoque ex his, quod Missæ celebratio non est nisi sanctificatio populi per invocationem nominis Dei et sacrificium, ac ventilatio causæ populi coram Deo per preces et munera, credentium quoque medicatio ac spiritualis potionatio per antidotum et syrupum.

Hinc Thomas disseruit : In hoc sacramento verum corpus Christi continetur quod traxit ex Virgine; et oppositum dicere, est hæreticum. Cur autem ecclesiasticorum sacramentorum perfectio id requirat, ut in uno eorum Christus substantialiter contineatur, et nobis jungatur ut alimentum, dictum est supra frequenter. Nam et caput membris ita conjungi rationabile est et salubre. Multæ quoque aliæ utilitates ac salubritates inde sequuntur, ut inflammatio caritatis, sublevatio spei ex tam familiari conjunctione ejus ad nos, et maximum meritum fidei, qua tam multa mira et incomprehensibilia in hoc sacramento creduntur. Nec explicari va-

Hebr. ix, 26.

Ibid. x, 10. tiorum, ac demum cum sanguine suo, qui est velut syrupus mulcebris ac suavis atque tanquam medicina liquida, valens contra omnes animarum languores. Quod si pater carnalis ex naturali pietate panem porrigit filiis suis in mensa, quanto magis Pater spirituum in mensa altaris panem vitæ exhibet cunctis sperantibus in se ? — Hæc Guillelmus. Qui istam disputationem ac piam fidei persuasionem diffuse prosequitur, quum et hoc summe caritatem inflammet, quod Christus se ipso, hoc est corpore suo ac sanguine suos alit, ditat, impinguat fideles. Patet quoque ex his, quod Missæ celebratio non est nisi sanctificatio populi per invocationem nominis Dei et sacrificium, ac ventilatio causæ populi coram Deo per preces et munera, credentium quoque medicatio ac spiritualis potionatio per antidotum et syrupum.

C Corpore suo ac sanguine suos alit, ditat, impinguat fideles. Patet quoque ex his, quod Missæ celebratio non est nisi sanctificatio populi per invocationem nominis Dei et sacrificium, ac ventilatio causæ populi coram Deo per preces et munera, credentium quoque medicatio ac spiritualis potionatio per antidotum et syrupum.

D Hinc Thomas disseruit : In hoc sacramento verum corpus Christi continetur quod traxit ex Virgine; et oppositum dicere, est hæreticum. Cur autem ecclesiasticorum sacramentorum perfectio id requirat, ut in uno eorum Christus substantialiter contineatur, et nobis jungatur ut alimentum, dictum est supra frequenter. Nam et caput membris ita conjungi rationabile est et salubre. Multæ quoque aliæ utilitates ac salubritates inde sequuntur, ut inflammatio caritatis, sublevatio spei ex tam familiari conjunctione ejus ad nos, et maximum meritum fidei, qua tam multa mira et incomprehensibilia in hoc sacramento creduntur. Nec explicari va-

Cf. dist. viii, q. 3; ix, q. 1. let, quam multi et saluberrimi effectus nobis ex isto proveniant sacramento. Unde si ea quæ fidei sunt, sapienter ac spiritualiter intelligantur, nullus horror, nula crudelitas, nulla irrisio ex hac Christi præsentia et manducatione sequuntur. Nec corpus Christi est ibi commensurative, localiter, per propriam quantitatem directe, quamvis propria ejus quantitas ibi sit concomitanter, ut infra dicetur.

Præterea si quæratur, an Christus contineatur in sacramento quantum ad animam, respondendum, quod in hoc sacramento aliquid continetur dupliciter : primo, ex vi sacramenti; secundo, ex concomitantia naturali. Primo modo continetur ibi id ad quod conversio terminatur. Et quid sit hoc, ex tribus sciri potest. Primo, ex parte ejus quod convertitur : non enim convertitur materia sacramenti, nisi in id cum quo similitudinem habet secundum suæ proprietatem naturæ, sicut vinum in sanguinem. Secundo, ex significatione formæ verborum, cujus virtute fit conversio ipsa : in id ergo conversio terminatur quod significatur per formam. Tertio, ex usu sacramenti : quia quod pertinet ad cibum, continetur sub specie panis ex vi sacramenti; et quod spectat ad potum, sub specie vini. Ex naturali autem concomitantia et quasi per accidens, continetur sub sacramento illud quod per se non est terminus conversionis, sed sine quo terminus conversionis esse non valet. Quumque anima Christi non habeat similitudinem cum substantia panis nec vini, nec in forma sacramenti mentio fiat de anima, nec anima conveniat ad usum sacramenti, qui est manducare ac bibere; constat quod ad animam non terminetur conversio panis nec vini, sed ad corpus et sanguinem Christi, quæ non sunt modo realiter separata ab anima ejus : ideo anima non continetur ibi vi sacramenti, sed naturali concomitantia ad corpus quod vivificat. Hinc si panis fuisset in triduo sepulturæ conversus in corpus Christi, non fuisset anima ibi. Et quod dictum est de anima, intelligendum est de Christi deitate, nisi quod illa ubique est, etiam sine sacramento.

Quæritur quoque, an Christus contineatur sub speciebus panis solum secundum carnem animatam. Dicendum, quod duplex est usus sacramenti istius, videlicet manducare et bibere. Manducare autem est usus cibi sicci; bibere vere usus est humidi cibi. Ideo sub specie panis ex vi sacramenti continetur non solum caro, sed etiam ossa et omnes hujusmodi partes; non autem sanguis, qui ex vi sacramenti est sub forma vini : quamvis ex concomitantia naturali, sub specie panis sit sanguis, et sub specie vini caro.

Conformiter quantitas et cetera accidentia corporis Christi sunt in sacramento ex concomitantia naturali, quia in ea non convertitur substantia panis. Contrario quoque modo sunt ibi dimensiones corporis Christi, dimensionesque corporis locati in loco. Substantia namque corporis locati non habet ordinem ad locum nisi per suas dimensiones; quumque dimensiones corporis locati nequeant simul esse cum dimensionibus aliis, consequens est quod substantia corporis locati non possit simul esse cum aliis dimensionibus, neque separatis, neque in alio corpore exsistentibus. Econtrario autem substantia corporis Christi per se immediate ordinatur ad hoc quod sit sub sacramento; et dimensiones ejus propriæ, ex consequenti atque per accidens. Substantia vero ex hoc quod est substantia, non prohibetur simul esse cum dimensionibus quibuscumque, sive conjunctis, sive separatis, aut exsistentibus in alio subjecto : quemadmodum substantia angeli potest simul esse cum alio corpore. Hinc corpus Christi potest sub propria quantitate esse sub dimensionibus panis. — Insuper corpus Christi est in sacramento secundum totam suam quantitatem. Nam sicut corpus Christi non separatur a propria quantitate, ita una pars quantitatis non separatur ab alia. Quemadmodum etiam illa quæ non habent quantitatem, possunt indifferenter esse et contineri in magna et parva quantitate, ut patet de anima, quæ indifferenter est in corpore magno et parvo; sic id quod non ratione suæ propriæ quantitatis continetur sub aliqua quantitate, potest indifferenter esse sub magna quantitate et parva. Et ita est de Christo et corpore ejus in sacramento.

Verum his objici potest, quoniam quandocumque sub aliqua quantitate extrinseca continetur aliquod corpus habens partes distinctas secundum suam intrinsecam quantitatem totam, contingit assignare sub qua parte quantitatis illius singulæ partes contineantur. Sed corpus Christi quum sit organicum, habet partes distinctas. Si ergo secundum totam suam quantitatem continetur sub dimensionibus panis, erit assignare ubi sit caput ejus et manus et pes: quod est impossibile, quia parvitas quantitatis hostiæ non permittit talem distinctionem partium in corpore Christi. — Dicendum, quod situs præsupponit quantitatem; et quoniam quantitas Christi nullam habitudinem habet ad dimensiones panis, ideo etiam situs partium corporis Christi nullam habitudinem seu commensurationem habet ad panis dimensiones. Hinc quamvis corpus Christi, prout est sub sacramento, habeat partes distinctas et situatas situ naturali, non tamen est assignare in partibus dimensionum panis, ubi singulæ partes corporis Christi consistant. Nec ideo sequitur, quod corpus Christi confusum sit, quoniam partes ejus ordinem habent inter se, sed secundum ordinem illum non comparantur ad dimensiones exteriores. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus continentur quæ super his scribit in tertia parte, quæstione septuagesima sexta; scripta quoque Alberti.

Petrus vero addit: Quidam dixerunt, quod corpus Christi est in altari sine sua quantitate, secundum substantiam solum, quia est ibi ut cibus spiritualis, atque ut terminus conversionis substantiæ panis in ipsum. Alii verius dicunt, et communiter sic tenetur, quod ibi est corpus Christi quantum, sed non modo quantitativo. Nam licet sit ibi quantum, non tamen comparatur ad speciem panis ut quantum. Sicut enim, quamvis sit ibi clarum, non tamen sua utitur claritate illuminando speciem; ita quamvis sit ibi quantum, non tamen utitur quantitate occupando locum, sicut et Deus facere potest ut sit ignis hic, non tamen exerceat actum combustionis. Hæc Petrus.

B Idem Richardus, et addit: Corpus Christi est in sacramento cum propria quantitate, quæ tamen non circumscribitur quantitate aut specie panis, sub qua realiter continetur. Quantum enim circumscriptive contentum ab alio quanto, commensuratur ei, ita quod pars parti correspondet. Quantitas autem corporis Christi non commensuratur parti speciei, imo est sub qualibet parte hostiæ tota. Quantum enim quod commensuratur alii quanto, applicatur ei primo et per se ac immediate per suam quantitatem. In sacramento autem est contrario modo, quoniam quantitas corporis Christi est sub specie panis per substantiam corporis, quæ per se primo et immediate sub illa specie continetur. Hæc Richardus.

C De his quoque scribit Bonaventura idonee ac devote; suntque sententialiter præhabita quæ conscribit. Reprobat etiam opinionem prætactam dicentium, quod Christus est in sacramento sine propria quantitate. Nam corpus Christi est corpus naturale, vivum, organicum, quod nec esse nec intelligi potest sine quantitate ipsius, sine qua quamvis per omnipotentiam Dei possit esse, non tamen bene esse.

D Porro Durandus probat corpus Christi in hoc sacramento realiter contineri: quia secundum Augustinum libro LXXXIII Quæstionum, circumstantia Scripturæ exponit Scripturam, an verba ejus intelligenda sint proprie, vel figurative. Verbi gratia Christus ait:1 Ego sum vitis vera. Si volumus scire, an hoc dictum sit proprie an figurative, pensamus quod sequitur, Et vos palmites.2 Et constat, quod Apostoli non erant proprie palmites: ergo nec Christus fuit proprie, sed metaphorice vitis. Sic in proposito Christus dixit, Hoc est corpus meum; et subjunxit, Quod pro vobis tradetur.3 Quumque verum et reale corpus ejus pro nobis sit traditum, certum est quod de vero et naturali suo corpore dixit. Hoc ergo corpus cum sua quantitate in hoc sacramento consistit. Quamvis enim de intrinseca ratione sit quantitatis, habere positionem in toto, ut una pars sit extra aliam; tamen de ratione ejus non est positio quæ est ordo partium respectu continentis seu loci, quæ positio ad prædicamentum pertinet situs: quoniam sine tali positione potest quantitas inveniri, sicut ultima sphæra non habet illo modo partium positionem, nec corpus Christi in sacramento; sed divina virtute corpus Christi et quantitas ejus separantur ab habitudine ista ad locum, non solum ut non sint in loco continente, sicut nec ultima sphæra, sed etiam ut præsentes loco non ei commensurentur, imo indifferenter se habeant ad totum et ad partem. Confirmatur hoc idem, quoniam actus calidi in habitudine ad alterum, est calefacere illud: sic actus quantitatis in ordine ad alteram, est continere illam, vel contineri ab illa, vel ei commensurari. Quemadmodum ergo virtute divina fieri potest, et factum est sæpe, quod calidum applicatum calefactibili, illud non calefactit, ut patet de tribus pueris in fornace æstuanti illæsis;4 sic fieri potest quod quantitas præsens alteri quantitati, non contineat eam, nec contineatur ab ea, nec ei commensuretur. Hæc Durandus.

Consonat Scotus, et addit magnam esse difficultatem, qualiter quantum possit simul esse cum quanto, loquendo de quantis habentibus modum quantitativum: quæ difficultas est minor, dum non habent, vel unum eorum non habet, modum quantitativum, ut in proposito. Et de hoc infra dicetur in materia de corporibus gloriosis.

A Nunc autem videndum, quomodo possibile sit corpus Christi esse in altari sine sui mutatione locali. Et dicunt quidam hoc esse per conversionem panis in ipsum. — Contra quod objicit modis variis, et tamen illum modum assignant doctores præcipui. Nec videntur ponderis alicujus quæ objicit contra hoc, sicut quod arguit: Per nullam mutationem habetur per se illud quod est posterius suo termino per se; sed præsentia corporis est posterior corpore ipso. Quod faciliter solveretur, quum sint plures modi dicendi per se; nec oportet quod id quod habetur per aliud, habeatur per illud per se. Et breviter tot difficultatibus materiam hanc involvit, ut videatur obscuratio, non elucidatio esse.

Postremo, in tractatu quodam de Sacramento altaris magistrali, qui Ægidio de Roma adscribitur, continente theoremata quinquaginta, asseritur: Corpori Christi exsistenti sub hostia competit positio (seu situs) quæ est differentia quantitatis, non autem quæ est prædicamentum. Corpus etenim Christi prout sacramentaliter est in altari, loco circumscribi non potest: idcirco non competit ei ibi situs qui est prædicamentum. Nempe, ut Commentator quinto Metaphysicæ ait, positio seu situs quemdam partium ordinem importat, ut etiam ibidem ait Philosophus. Ordo autem partium duplex est, utpote, ordo partium in toto, et ordo earum in loco: et prout partes ordinantur in toto, consurgit inde positio quæ est differentia quantitatis; sed prout ordinantur in loco, accipitur inde positio quæ est prædicamentum. Uterque autem hic ordo provenit ex quantitate aliter et aliter sumpta. Quemadmodum enim qualitates comparationem duplicem habent, unam ad sua subjecta, secundum quam convenit eis dare esse accidentale subjectis; aliam ad objecta sive ad exteriora, secundum quam sunt principia actionum, et causa ratiove agendi (sicut calor per comparationem ad subjectum dat esse calidum, sed prout comparatur ad calefactibile, est calefacientheor. 6. di principium): sic et quantitas prout comparatur ad subjectum, competit ei dare esse quantum subjecto, quod habet esse quantum a quantitate; prout autem comparatur quantitas ad exteriora, est ratio quare aliquid sit in loco. Sicut ergo calor potest dare esse calidum suo subjecto absque hoc quod aliquid extra se calefaciat; sic quantitas potest suo subjecto conferre esse quantum sine hoc quod per quantitatem comparetur ad locum, aut localiter exsistat in aliquo. Hinc verum est quod communiter dicitur, Christum sub hostia esse quantum, non quantitative. Est enim in eo quantitas propria subjective, non tamen per eam comparatur ad locum. Hæc Ægidius.

Footnotes

  1. Joann. xv, 1. ↩

  2. Joann. xv, 5. ↩

  3. 1 Cor. xi, 24. ↩

  4. Dan. III, 50. ↩

Chapter 105 of 283