Quæstio 4
A Dhuc circa hæc quæritur specialiter De visibilitate corporis Christi in Sacramento altaris, videlicet: An oculus glorificatus posset illud videre in sacramento, item an angelus, itemque an Christus se ipsum videat in altari; et utrum modus exsistentiæ Christi in altari transcendat comprehensionem omnis mentis creatæ.
Ad quæ breviter est tangenda responsio.
Itaque ad primum horum Thomas respondet: Corporali oculo nihil videtur, nisi per hoc quod oculus ab objecto immutatur per similitudinem colorum seu luminis exsistentis in ipso objecto; quæ similitudo fit primo in medio, deinde in visu. Corpus autem Christi non habet ordinem ad species sub quibus est, mediante propria quantitate: ideo generari non potest similitudo sui coloris in aere species contingente. Et hoc duplici ratione. Primo, quoniam actio omnis corporalis fit per contactum: qui consequitur quantitatem, quia contactus nil aliud est quam conjunctio terminorum quantitatum duarum. Quumque corpus Christi non tangat aerem circumstantem, idcirco non valet in ipso coloris sui similitudinem generare. Secundo, quoniam color consequitur quantitatem, quum immediatum ejus subjectum sit superficies. Et quoniam corpus Christi non habet ordinem ad hunc locum ratione propriæ quantitatis, idcirco nec ratione sui coloris : propter quod nec conjungitur aeri circumstanti secundum quantitatem, nec assimilat illum sibi producendo similitudinem sui in ipso. Denique magnitudo major in æquali distantia visa, sub majori angulo videtur, ut perspectivi demonstrant. Sed major est quantitas corpus Christi quam hostiæ, distantia vero ad oculum est eadem : ergo oculus videns corpus Christi ac hostiam, videt corpus sub majori angulo. Corpus autem Christi videtur sub specie hostiæ : ergo angulus minor continet majorem ; quod impossibile est. Ex quibus patet ad primum responsio.
Ad secundum, videlicet utrum angelus videat corpus Christi in hostia, respondendum, quod angelus nihil videt visione corporali, imo nec corpus assumptum corporaliter videt ; nec est in ipso nisi visus intellectualis, qui a sensibilibus non recipit, sed intelligit vel per species innatas, quantum ad ea quæ naturali cognitione intelligit, aut per Verbum, quoad ea quæ naturalem ejus excedunt notitiam. Quumque angeli sint beati, oportet quod plenam notitiam habeant omnium quæ sunt fidei, quantum ad visionem gloriosam, quæ fidei succedit : ideo sicut fides credit corpus Christi esse sub sacramento, sic visione beata angeli vident hoc clare. Credo autem quod omnia quæ sunt fidei, sint super naturalem cognitionem angelorum, sicut et hominum : propter quod mysteria fidei discuntur esse abscondita a sæculis in Deo. Hinc naturali cognitione non vident angeli corpus Christi, sed solum beata. Dæmones vero nullo modo vident plenarie, sed credunt et contremiscunt. Conformiter ceteri Beati visione intellectuali conspiciunt cor-
Ephes. III, 9.
Jacob. II, 19. pus Christi in altari, non visione corporali, in qua nec cum angelis sanctis communicant.
Quumque investigatur, an Christus se ipsum videat ibi; dicendum, quod si oculus Christi esset extra species sacramenti, non videret substantiam suam intra species contentam, ex natura gloriæ, nisi miraculose. Verum de hoc infra dicetur.
Ad ultimum respondetur, quod intellectus noster illa dumtaxat dicitur proprie cognoscere seu videre quorum essentiæ sibi præsentantur lumine naturali, vel lumine gratiæ aut gloriæ. Unde et a principio dicitur illa videre quæ statim cognitis terminis, quasi visis essentiis terminorum noscuntur ; atque per consequens tantum illa quæ reducuntur in prima principia, sicut conclusiones scientiarum. Quæ autem nullum ordinem habent ad principia per se nota, neque ad sensitivam notitiam, non potest proprie in statu viæ videre. Tale autem est corpus Christi sub sacramento. Hinc intellectus viatoris nullo modo hoc potest videre, et multo minus potest id comprehendere : quia multa videntur quæ non comprehenduntur. Comprehensores vero (ut dictum est) ea quæ fidei sunt perfecte conspiciunt, non fide, sed clara visione. — Hæc Thomas in Scripto.
Porro in tertia parte, quæstione septuagesima sexta, addit :1 Corpus Christi in hoc sacramento est per modum substantiæ, non quantitatis. Substantia vero in quantum hujusmodi, non est visibilis oculo corporali nec subjacet alicui sensui, imo nec imaginationi, sed soli intellectui, cujus objectum est quod quid est, ut dicitur tertio de Anima. Ideo corpus Christi secundum quod in sacramento consistit, nec sensu nec imaginatione est apprehensibile, sed intellectu. Percipitur quoque diversimode a diversis intellectibus. Quum enim modus essendi quo Christus est in sacramento, sit supernaturalis, a supernaturali intellectu, puta divino, secundum se visibilis est, et per consequens ab intellectu beato angelico et humano, qui secundum quod participant claritatem intellectus divini, vident ea quæ supernaturalia sunt per visionem divinæ essentiæ. Ab intellectu autem viatoris conspici nequit nisi per fidem, sicut nec cetera supernaturalia. Nec intellectus angelicus per sua naturalia sufficit ad hoc intuendum. Unde nec dæmones queunt per intellectum videre Christum in sacramento, nisi per fidem; cui non consentiunt voluntarie, sed signorum evidentia convincuntur, juxta illud Jacobi: Dæmones credunt et contremiscunt.2 Porro, corporalis oculus Christi videt se ipsum sub sacramento exsistentem, non tamen valet videre ipsum modum essendi quo est sub sacramento, qui ad solum pertinet intellectum. Nec est simile de alio oculo glorioso, quia et ipse oculus Christi est sub hoc sacramento, in quo non conformatur ei alius oculus gloriosus. Hæc idem in Summa.
Concordat Petrus, qui tamen magis sentire videtur, quod Christus secundum quod in isto est sacramento, non videt se ipsum oculo corporali; dubitative tamen loquitur inde.
Richardus vero per omnia consonat Thomæ. Et addit, quod oculus corporalis nec per naturam, neque per gloriam, nec per miraculum potest videre corpus Christi in sacramento, sicut nec essentiam spiritualium substantiarum, quoniam capax non est nec elevabilis ad talem intuitum, quum videre nil valeat nisi per similitudinem corporalem. Corpus autem Christi in sacramento est per modum substantiæ.
Bonaventura demum his consonans, opinionem narrat quorumdam: Quidam, inquiens, voluerunt hic subtiliari dicentes, quod exsistentia ista corporis Christi sit aliquo modo intelligibilis, ita quod quamvis sit supra naturam corporis humani non glorificati, non tamen supra naturam corporis humani glorificati, quod habet naturam proprietatemque lucis, quæ potest esse in spatio majori atque minori, ita quod ipsa non sit major et minor: quemadmodum lux candelæ tanta est in parva domo sicut in magna; similiter radius, sive dirigatur in longinquum, sive in locum propinquum. Sed istud impertinens est, quum lux non sit corpus nec corporalis defluxus, sed qualitas simplex, quæ in suo subjecto arctatur sive extenditur: quod corpori Christi non competit. Idcirco dicendum, quod intellectus noster non capit, nec capere potest exsistentiam corporis Christi sub sacramento, nisi lumine fidei adjuvetur. Sensus quidem et imaginatio frequenter reclamant; intellectus verò fide et gratia Dei adjutus, resistit eis ac prævalet, respectum habens ad omnipotentiam Dei, non ad causas naturales ac inferiores.
Durandus demum consonans præinductis, fatetur in hoc sacramento corpus Christi non videri ab oculo suo neque ab alieno ob causam præhabitam, sed ab universis Beatis oculo intellectuali, quoniam merito fidei succedit præmium visionis. Quum ergo credamus Christum in hoc sacramento esse realiter, sequitur quod Beati clare hoc vident in hoc sacramento cognitione supernaturali.
Præterea Scotus circa hæc loquitur: Videre uno modo importat intellectionem intuitivam, prout distinguitur contra intellectionem abstractivam. Intellectio autem intuitiva, est rei ut in se præsens est; abstractiva vero potest esse ejus secundum quod relucet in aliqua similitudine, quæ potest esse exsistentis et non exsistentis, et item præsentis et non præsentis. Hæc itaque quæstio est de cognitione intuitiva. Et dico, quod intellectus noster pro statu viæ, non potest naturaliter videre corpus Christi ut est in sacramento exsistens, quia non intelligit nisi ex sensibilibus. Intellectus vero non alligatus corpori seu separatus, ut intellectus angeli et animæ separatæ ac mentis beatæ, naturaliter potest videre præsentiam seu exsistentiam corporis Christi in sacramento: quoniam intellectus se habens ad intelligibilia prout in se ipsis sunt intelligibilia, prius intelligit id quod prius in se est intelligibile, et per consequens id quod prius est in se ens : quoniam unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad veritatem et intelligibilitatem. Talis autem intellectus respicit totum ens, et quodlibet secundum ordinem suæ intelligibilitatis. Substantia autem sicut prior est entitate, ita et cognoscibilitate, quocumque accidentali modo ipsius. Ergo talis intellectus prius intelligit substantiam ipsam, quam quemcumque modum ipsius. Ergo nullus modus sub quo est substantia, potest impedire intellectionem ipsius a tali intellectu. Hæc Scotus.
De cujus dictis et argumentis multum admiror, quod propter hujusmodi persuasiones levissimas et inanes, toties recedit a communi theologorum doctrina. Quid enim concludit persuasio ista, nisi quod talis intellectus naturaliter potest cognoscere corpus Christi ut corpus, non autem secundum omnia quæ sibi supernaturaliter insunt seu competunt, ut quod hypostatice sit assumptum a Verbo æterno, et quod supernaturalissime et incomprehensibilissime est in sacramento, et modum exsistentiæ atque præsentiæ talis? Imo mirum si aliquis sit tam rudis, qui non videat inefficaciam consequentiæ hujus : Intellectus potest hoc cognoscere quoad substantiam suam, ergo potest illud cognoscere secundum omnem modum et qualitatem et entitatem ejus accidentalem, supergredientem omnem cursum, legem ac ordinem rerum naturaliter institutum. Qualis est argumentatio ista : Possum naturaliter cognoscere Petrum quantum ad suam humanitatem, ergo naturaliter possum cognoscere Petrum quantum ad esse præscitum aut prædestinatum, hoc est, an sit præscitus vel prædestinatus? Imo dico, quod nec comprehensores in patria sciunt de viatore an sit prædestinatus sive præscitus, nisi ex revelatione divina. — Multa alia scribit hic, quæ nec apparentiam habent, ut dum arguit : Corpus illud in se est objectum proportionatum intellectui tali, ergo accidentalis modus ipsius corporis non impedit quin sit objectum intuibile intellectui illi. Ad quod dico, quod accidentalis modus non impedit quin sit cognoscibile secundum se et in se acceptum, sed impedit bene quod sit cognoscibile seu objectum intellectus secundum quod sumitur sub tali modo, præsertim supernaturali, quum ille modus sit incomprehensibilis per naturam, et per consequens res ut stans sub tali modo.
Amplius scribit hic : Naturale et supernaturale non distinguunt naturam alicujus in se, sed tantum in comparatione ad agens. Ideo namque dicitur aliquid supernaturale, quia a supernaturali agente; et naturale, quia a naturali agente, etc. — Ad quæ dico, quod naturale et supernaturale quandoque distinguunt naturam alicujus in se, sicut ipsa gratia gratum faciens caritasque infusa specifice distinguuntur a natura et naturali amore : quoniam gratia gratificans et caritas sunt in se supernaturales effectus, natura vero amorque naturalis sunt naturales effectus. Nec solum prætacto modo distinguuntur naturale et supernaturale, sed etiam per intrinseca sua formalia principia. Item quia naturale est quod est et procedit secundum solitum cursum ordinemque naturæ, ut hominem ex commixtione maris ac feminæ generari; supernaturale vero, quod est vel procedit supra naturalem entium legem, cursum et ordinem, ut mortuum suscitari. Insuper, ab eodem agente, scilicet Deo omnipotente, sunt naturales et supernaturales effectus. Eadem quoque causa est agens naturale et supernaturale. Dicunt quippe philosophi, quod quatuor sunt causæ universales, videlicet : causa prima seu Deus, intelligentia, anima nobilis, et natura universalis seu vis insita cœlestibus corporibus; et tamen non loquuntur nisi de naturalibus causis.
Iterum ait Scotus : Intellectus beatus nullo modo per actum beatificum videt corpus Christi in Eucharistia, etc. Ad quod cum doctoribus solidis atque authenticis dico, quod Beati, visione beatifica non solum vident divinam essentiam, sed et alia multa in ea, præcipue mysteria gratiæ et media gloriæ ac salvationis humanæ, inter quæ unum potissimum est mysterium istud exsistentiæ Christi in sacramento : idcirco Beati in Verbo præcipue hoc cognoscunt. — Rursus ait : Quicumque angelus malus si permittatur uti potentia sua cognitiva, potest intelligere quodcumque intelligibile creatum, et per consequens posset intelligere cogitationes cordium, etc. Hujus oppositum super secundum patuit copiose : imo cordis arcana et quæ ex mera libertate mentis creatæ dependent, effectus quoque penitus contingentes futuri, transcendunt naturalem dæmonum cognitionem. — Insuper dicit, quod Deus possit absoluta potentia causare in oculo glorioso et etiam non glorioso visionem corporis hujus, quamvis non esset nisi in sacramento, etc. Istud est contra verba Richardi præhabita. Verum absolutæ omnipotentiæ Dei non est ullatenus derogandum, quæ et incomprehensibiliter plura et majora ac mirabiliora potest efficere, quam nos valeamus concipere. Tamen Richardus vult dicere, quod talis visio non potest esse in oculo ex impressione corporis Christi secundum quod est in Eucharistia : quod satis probare videtur.
Præterea, super his multas propositiones scribit Ægidius. Prima est : Christus prout exsistit in hostia, videri non potest ab aliquo alio, oculo corporali. Secunda est : Christus oculo corporali se non videt in hostia prout in hostia habet esse. Tertia est : Christus in hostia videt se prout extra hostiam habet esse. Quarta : Christum exsistentem in hostia viatores nec sensu nec intellectu queunt videre. Quinta : Omnis substantia separata Christum exsistentem sub hostia per intellectum videre potest; modum tamen exsistendi ejus nulla intelligentia comprehendit. Nam rerum essentias simplici noscunt intuitu; sed modum exsistentiæ talis capere nequeunt, quum sit penitus supernaturalis. Hinc sicut res creatas sciunt esse ex nihilo productas, naturali acumine sui intellectus, modum tadist. VIII, q. 4, p. 463 B' et s.3 men productionis illius, puta creationis, naturaliter comprehendere per intellectum non valent, quum omnino supernaturalis sit illa; sic Christum exsistentem in hostia quælibet intelligentia naturaliter potest videre, sed modum exsistentiæ ejus ibidem intelligere nequit, quoniam supernaturalis omnino est. — Has propositiones declarat ac probat Ægidius multum prolixe : quod brevitati studens pertranseo, præsertim quia vis rationum ejus in præinductis virtualiter continetur.
Præterea ad istud, utrum Christus oculo corporali se videat in sacramento, respondet primo Quodlibeto Henricus : Quæstio ista ex falsa imaginatione procedit, ac si corpus Christi esset dimensionaliter sub illis speciebus, vel ipsæ dimensiones Christi essent simul cum dimensionibus specierum, ut alibi esset sub illis speciebus assignare caput, alibi pedes, alibi oculum, alibi nasum : quod falsum est, quia tota substantia totius corporis Christi est ubique sub tota specie sacramenti, et sub qualibet parte ejus, et nusquam dimensionatum est nisi per concomitantiam quamdam. Ad hoc autem quod Christus alicubi exsistens, videat se ipsum aut aliud oculo corporali, oportet quod ibi sit per se, et dimensionaliter. Et idem dicendum de re visa, quia nihil videtur nisi dimensionabile, nec videt quis nisi oculo dimensionato. Absolute ergo dicendum, quod Christus ut est sub speciebus sacramenti, neque se nec aliud videt, nec a se nec ab alio videtur oculo corporali. Nihilo minus Christus qui est ibi, videt se et alia, estque visibilis a se et ab aliis, non ut est ibi sacramentaliter, sed ut in cœlo localiter. — Hæc Henricus. Cujus dicta consonant præinductis, nisi quod videtur insinuare quod dimensiones corporis Christi et dimensiones panis in Christi corpus conversi, non sint simul. Quod si ita sumatur, quod infra circumferentiam hostiæ non contineantur aut sint utræque dimensiones, salvari non posset. Verum est autem quod non sint ibi eodem modo, quia dimensiones panis maq. 6.4 nent ibi situiter atque localiter, nec sunt totæ et integræ in qualibet hostiæ parte; dimensiones vero corporis Christi sunt ibi totæ in hostia tota, et totæ in singulis partibus ejus, nec sunt ibi localiter. Nihilo minus his objici posset, quia (ut dictum est) corpori Christi et partibus ejus in sacramento convenit non solum situs seu positio de genere quantitatis, sed et situs de genere ubi, ita quod partes corporis Christi habent etiam ordinem inter se et totum: et sic una est extra eam, et distans ab ea. Sed ad hoc patet ex inductis responsio, quia diffusio specierum fit per medium, quod non est sine habitudine et respectu ad locum.5
Insuper Quodlibeto undecimo respondens ad istud, utrum angelus naturaliter possit videre corpus Christi sub sacramento: Mysterium, inquit, id est sacrum secretum sacramenti istius, in tribus consistit. Primum est, conversio panis in corpus Christi. Secundum, quomodo id quod fuit panis, non sit annihilatum, sed est aliquid in corpore Christi; seu esse illius quod est corpus Christi, aliquo modo convenit ei quod fuit substantia panis, ut infra dicetur in alia quæstione. Tertium, quomodo corpus Christi habet esse sacramentaliter sub speciebus illis sub quibus antea fuit substantia panis. Et ad nullum istorum potest se extendere videre angeli naturale, quoniam quodlibet horum est quid supernaturale. Non enim potest videre illam transmutationem, quamvis videre queat defectum substantiæ panis sub illis speciebus. Nec naturaliter potest videre, quomodo esse aliquod conveniat in corpore Christi, ei quod fuit prius sub speciebus panis. Nec tertio potest videre, quomodo corpus Christi est sub speciebus panis, et etiam an sit ibi, quoniam non est ibi per se nisi ratione substantiæ, quæ quamvis ex se naturaliter visibilis sit angelo per intellectum, non tamen ut est ibi per concomitantiam, sed solummodo ut est alibi per accidentium in loco proprio significationem. Hæc Henricus.
In quibus apparet obscurum, quod corpus Christi dicit ibi esse per concomitantiam, quum sit ibi per conversionem panis in ipsum directe, ac deinde per species remanentes determinationem quamdam habeat ad exsistendum ibidem, et quantitas sua propria ibi sit per concomitantiam naturalem, ut habitum est, et ipsemet Henricus alibi protestatur. Ideo forsan exemplar quod legi est incorrectum. Nec negat hic doctor, quin angeli supernaturali cognitione hæc noscant, præsertim in Verbo. p. 253 B'.
Denique, circa ista adhuc remanet dubium unum. Quoniam dictum est corpus Christi in sacramento a viatoribus corporali oculo non videri (quamvis communi modo loquendi dicamus nos illud videre, quando species sacramentales sub quibus continetur, videmus); remanet, inquam, quæstio, imo et contra jam dicta objectio, quia interdum in hostia consecrata videtur quasi caro humana aut puer, seu alia quædam viva effigies, quæ (ut apparet) sunt corpus Christi seu Christus, aliter non adoraretur.
Itaque de hoc Thomas fatetur: Absque omni dubitatione dicendum est, id quod ibi apparet, esse verum corpus Christi (alias non adoraretur) sicut et prius erat, quando in specie panis videbatur. Sed utrum species ibi apparens, sit species corporis Christi, difficile est determinare. Quidam enim dicunt, quod species illa carnis seu pueri sit tantum in oculo intuentis. Quod forte aliquando ita est, ut dum uni apparet in specie carnis, alteri in specie panis, vel eidem paulo post rursus in specie panis. Sicque divino miraculo fieri potest, ut similitudo corporis Christi fiat in oculo, sicut naturaliter fieret, si corpus Christi præsens esset. Nec est deceptio, quia non fit nisi ad fidei instructionem, et devotionem populi excitandam. Sed quia interdum ab omnibus ita videtur, et quandoque diu servatur in specie tali; hinc alii dixerunt, quod vera species corporis Christi extra exsistens, visum immutat. Nec obstat quod videtur in quantitate minori, nec in specie gloriosa : quia in potestate corporis gloriosi est, ut se ostendat in toto vel in parte, et in specie gloriosa seu non gloriosa. Sed quia immutatio visus ab aliquo corpore per medium, fit per contactum ejus quod sentitur, ad medium quo sentitur, oportebit secundum hoc dicere, quod corpus Christi juxta hoc tangat medium visionis, et per consequens sit ibi quasi in loco : et ita, quod vel simul sit in pluribus locis, vel quod localiter motum sit de cœlo descendens; quod tamen non est impossibile ei. — Sed huic obviat quod Gerimundus dicit, quod de multorum episcoporum consilio, sigillatum fuit hoc quod apparebat in specie corporis Christi, et positum in altari seu in pyxide reservatum fuit.6 Corpus autem Christi, si ibi esset localiter, postquam apparuisset, dispareret, sicut contigit discipulis euntibus in Emmaus, nec reservaretur inclusum. Ideo securius videtur dicendum, quod sicut quando videbatur corpus Christi in specie panis, erant illæ dimensiones subsistentes, atque in illis alia sensibilia accidentia fundabantur; sic illæ eædem dimensiones manent, eisque alia sensibilia accidentia superducuntur divina virtute, quæ speciem carnis prætendunt, quemadmodum priora accidentia prætendebant speciem panis; potestque esse quod postea eadem virtute, recedentibus accidentibus illis redeant accidentia panis, quum et naturali actione interdum aliquod accidentium illorum immutari posset, dimensionibus manentibus, ut odor aut sapor vini, si diu serventur.
Præterea quæritur circa hoc, an in tali casu sumendum sit sacramentum ita apparens. Dicendum, quod usus sacramenti competere debet materiæ sacramenti, sicut ablutio aquæ in Baptismo. Et quoniam corpus Christi in specie panis nobis in hoc sacramento proponitur, ideo usus sacramenti hujus est per manducationem. Quumque in propria specie aut in forma carnis cruentatæ apparendo, non haberet aptitudinem ut ita apparens comederetur, non debet sumi ab eo cui ita apparet, sed ab alio cui sub specie panis apparet. Si autem omnibus in carnis specie apparet, esset cum reliquiis reponendum. — Sed objici potest, quia secundum canones, sacerdos qui celebrat, debet quod consecrat sumere : quod non posset implere, nisi illud sumeret quod in specie carnis apparet. Dicendum, quod in tali casu sacerdos debet iterum celebrare, ut aliqui dicunt; et si secundo idem contingat, debet tertio celebrare. Alii vero dicunt, quod in tali casu sufficit manducatio spiritualis; nec ideo efficitur sacerdos transgressor canonicæ constitutionis, quia ad ea quæ frequentius accidunt, leges aptantur. — Hæc Thomas in Scripto.
Footnotes
Chapter 108 of 283