Quæstio 2
R. Ursus hic quæritur, An corpus Christi sit in sacramento circumscriptive aut definitive; et si non, qualiter sit ibidem.
Videtur quod circumscriptive aut commensurative sit ibi, quum sit quid materiale finitum, figuratum, organicum, et omne tale est circumscriptum et loco commensuratum. — Secundo, quoniam est in hostia altaris, et non extenditur ultra terminos ejus: sicque limitatur et circumscribitur ibi, et circumscribi videtur tam superficie propria, quam superficie continentis.
Arguitur quoque, quod sit ibi definitive. Nam omne creatum est finitum ac definitum, utpote terminatum. Sed modus essendi sequitur ipsum esse. Sicut ergo ipsum esse rei finitum est, ita et modus essendi in loco, et sic definitive est in loco. — Iterum, angelus qui est simplex forma, est in loco definitive: ergo multo plus corpus Christi, quum angelus plus distet a natura loci quam corpus quodcumque.
In oppositum est, quod corpus Christi in hostia loco non commensuratur, ut patuit, et simul in pluribus speciebus ac hostiis est.
Circa hæc in prætacto tractatu scribit Ægidius: Corpus Christi in Sacramento altaris circumscriptive non est.1 Sunt autem nonnulli qui imaginationem transcendere non valentes, quum audiunt verum corpus Christi esse sub speciebus panis, credunt corpus illud dimensionibus panis commensurari, ut in superiori hostiæ parte sit caput, et in inferiori pedes: quod stultum est æstimare. Quod enim aliquid alicubi circumscriptive exsistat, est quoniam quantitas locati univoce comparatur
B. ad quantitatem loci. Ideo corpora exsistentia in loco per propriam quantitatem, circumscriptive in loco sunt: eo quod ratio quanti univoce dicitur de corpore locato et locante. Si autem substantia separata, ut angelus, operaretur circa aliquod corpus, in illo secundum suam virtutem exsistens, non circumscriberetur ibidem, eo quod ratio quanti non dicitur univoce de quantitate virtutis et quantitate molis: multoque minus corpus Christi potest esse in hostia circumscriptive, quum dictum sit2
C. substantiam corporis Christi non esse in sacramento mediante quantitate, sed quantitatem mediante substantia. Denique extendendo nomen magnitudinis ad rationem substantiæ, ita quod sicut in substantia secundum se sumpta ponimus rationem finitatis et infinitatis: sic et si magnitudinem ibi ponamus, inveniemus magnitudinem magis æquivoce dici de magnitudine molis respectu magnitudinis substantialis, quam respectu magnitudinis virtualis. Quum enim magnitudinem attribuimus re-
D. bus ratione finitatis aut infinitatis, quum finitas et infinitas magis æquivoce dicantur de magnitudine molis respectu substantiæ, quam respectu quantitatis virtualis, magnitudo quoque de eis dicetur magis æquivoce. Dicitur namque magnitudo molis finita, quia determinatum occupat locum, vel quoniam inter determinata clauditur puncta, determinatosve terminos; infinita vero, quæ clausionem terminorum non habet. Sic et quantitas virtualis vocatur finita, quoniam potest in determinatum objectum, ultra quod se non valet extendere. In substantia vero reperitur finitas, solum ex eo quod determinatur ad genus et speciem. Minus ergo competit corpori Christi secundum quod est in sacramento, circumscribi et commensurative esse in loco, quam angelo.
Nec etiam est ibi definitive.3 Arguunt tamen rationis ignari, fidem impossibilia ponere, quum unum et idem numero corpus dicamus simul esse in cœlo et in altari, imo in altaribus et hostiis valde multis. Ad quod aliqui responderunt, quod corpus hoc est in cœlo secundum proprias dimensiones, in altaribus autem secundum dimensiones panum conversorum in ipsum, et ita quasi per accidens. Quod quamvis sit verum, tamen difficultatem non removet. Nam diceret aliquis, nec per se neque per accidens idem corpus posse simul in diversis exsistere locis. Oportet ergo assignare modum et rationem istius per accidens, cur corpus Christi sub speciebus illis non definitur. Itaque advertendum, quod aliquid definiri, est ipsum finiri seu terminari : propter quod (secundum Philosophum) definitio terminus appellatur. Aliter autem competit finitio rei, ut est substantia, et ut est quanta. Nempe ut substantia finitur quælibet res creata, quia determinatur ad certum genus ac speciem, certumque modum individuationis ; sed prout res est quanta, determinatur per locum. Secundum ergo quod rei competit alia et alia quantitas, secundum hoc competit ei diversimode loco definiri. Nam quæ habent quantitatem dimensivam, definiuntur loco per commensurationem, et ita se commensurant uni loco, quod non alteri. Quæ vero habent quantitatem virtualem, definiuntur loco per operationem. Si ergo aliquid esset alicubi solum ratione substantiæ suæ, et quantitas ejus esset ibi tantum propter ordinem naturalem quem ad substantiam habet, illi rei competeret finitas sequens naturam substantiæ, non illa quæ sequitur naturam quanti, prout res per quantitatem ad alia comparatur.
A Quumque ex vi sacramenti, corpus Christi sit in altari ratione substantiæ, et per quantitatem ibi non comparetur ad alia, quoniam finitas substantiæ non concernit determinationem situs, sed generis ac speciei ; sufficit corpus Christi prout in altari est, determinari ad illud genus ac speciem, individuationisque modum, ad quæ determinatur ut est in cœlo, non ad eumdem situm, quum talis finitas competat quantitati prout res per eam comparatur ad locum. Et ita illius per accidens, cujus causa quærebatur, assignata est ratio. Unde etiam constat, corpus Christi ut est in cœlo, non posse alibi esse, nisi inde recederet. Attamen prout est in uno altari, potest et in alio esse, quum non sit ibi prout ei competit finitas situs, sed finitas speciei. Propter quod si totum universum esset panis, inconveniens non esset corpus Christi esse ubique. Verumtamen corpus Christi secundum quod est in altari, aliquo modo determinatur ad locum : alias nec per se, neque per accidens competeret sibi moveri. Sed quia dimensiones panis per quas ibi est, sunt finitæ et in loco, etiam corpus Christi determinatur ad locum illum, et est in loco per accidens, non tamen definitive, quum hujusmodi dimensiones sint in variis locis, loquendo de eis secundum identitatem in specie. — Hæc Ægidius.
Qui de his more suo scribit prolixe. In cujus verbis videtur obscurum quod dicit, corpus Christi esse in altari et hostia ratione suæ substantiæ, præsertim quum et ipse frequenter testetur, substantiæ rei non competere secundum se esse alicubi seu in loco. Ideo sicut patebit, verior est positio S. Thomæ, quod corpus Christi sit in altari et in ista vel illa hostia ratione conversionis panis, seu ratione sacramentalium specierum sub quibus remanet ibi. Imo, quum substantia corporis Christi sit una et eadem numero ac finita, non videtur ratione suæ substantiæ sibi competere in pluribus hostiis esse. Nec substantia corporis dominici aliquam habet rationem, determinationem ac habitudinem exsistendi sub speciebus hostiarum altaris, nisi ex conversione substantiæ panum earumdem hostiarum in ipsum, et deinde ratione sacramentalium remanentium specierum, prout hoc infra declarabitur plenius.
Præterea Thomas ad quæsita respondet: Locus dicitur circumscribere locatum ex eo quod in circuitu describit figuram locati, quoniam proprii loci atque locati oportet unam esse figuram. Figura autem est qualitas circa quantitatem. Quumque corpus Christi non habeat ordinem ad species sub quibus continetur mediante quantitate, sed econtra, ut dictum est;4 ideo nec figura corporis Christi correspondet figuræ specierum, ut patet ad sensum. Idcirco corpus Christi non est sub speciebus circumscriptive, et per consequens non est in eis sicut in loco: quoniam nihil per se et proprie est in loco ut in loco, nisi quod circumscribitur eo. Unde comparatio corporis Christi ad species sub quibus est, non est similis alicui comparationi naturali: idcirco non potest reduci, proprie loquendo, ad aliquem modum exsistendi in, a Philosopho assignatum. Aliquam tamen similitudinem habet cum modo quo aliquid dicitur esse in loco, secundum quod esse in loco est esse in aliquo separato extra substantiam suam, quod non est ejus causa. Sicque etiam Innocentius Papa dicit corpus Christi esse in pluribus locis, quoniam continetur sub pluribus speciebus.
Insuper non est sub speciebus definitive, quia ad hoc quod aliquid sit definitive in loco, duo requiruntur. Primum est, ut competat ei ibi esse, quia quod non est in loco, non valet definiri in eo. Secundum est, quod sit ibi sicut in loco commensurato aliquo modo suæ quantitati seu virtuti. Corpus namque bicubitale non definitur unius cubiti loco, quamvis aliquo modo sit ibi. Nec anima est definitive in manu, quum in aliis quoque sit membris ac partibus corporis: quia non est in manu secundum totam suam virtutem. Hinc omne quod habet quantitatem finitam aut finitam virtutem, oportet quod sit definitive in loco in quo est. Corpus autem Christi quamvis sit vere sub speciebus, non tamen competit sibi esse ibi ratione sui: quoniam neque ratione suæ quantitatis, neque ratione suæ virtutis, sed ratione ejus quod in ipsum conversum est, cujus dimensiones manent, quibus ad locum illum determinabatur: idcirco non definitur loco illo, sed simili modo potest esse alibi, ubicumque fuerint dimensiones panis conversi in ipsum. Ratione vero propriæ quantitatis convenit ei esse tantum in uno loco; sed non ratione propriæ quantitatis habet quod sit ubi consecratur, sed magis ex alterius conversione in ipsum. — Hæc Thomas in Scripto.
Quibus Petrus concordans: Corpus (inquit) Christi comparatur ad speciem et ad locum speciei. Ad speciem panis non comparatur sicut ad locum, sed ut ad signum signati contentivum. Ad locum vero speciei comparatur sicut ad locum, tamen per accidens, non per se: quia non secundum se, sed specie mediante. Quemadmodum anima comparatur ad corpus et ad corporis locum, sed ad corpus tanquam ad perfectibile, non ut ad locum, quia locatum oportet a loco esse separatum; atque ad corporis locum, per accidens, utpote corpore mediante. Locus demum per accidens configuratur locato per se, non locato per accidens: sicut locus hominis configuratur corpori ejus, non animæ. Hinc locus speciei sacramentalis configuratur speciei, non corpori Christi. Quod autem corpus Christi non sit in specie sicut in loco, probatur: quia locatum comparatur ad locum secundum quantitatem suam primo et per se, nec substantia replet aut occupat locum nisi mediante quantitate. Corpus vero Christi comparatur ad speciem, in quantum est quædam substantia primo et per se: nam substantia panis in substantiam corporis est conversa. Quantitas vero corporis Christi non est ibi nisi quasi per accidens, propter naturalem concomitantiam ad suum subjectum. Non est ergo in specie ut in loco, imo est ibi modo quasi contrario ei quo locatum est in loco : quia substantia locata, est in loco mediante propria quantitate, quæ primo comparatur ad locum; quantitas vero corporis, est sub specie mediante substantia.
Porro si quæras, an possit simul esse in pluribus locis seu hostiis; respondendum, quia ut ait Innocentius III, sicut Filius Dei per naturam divinam habet triplicem modum exsistendi in rebus (est namque in omnibus per essentiam, in justis per gratiam, in natura assumpta per hypostaticam unionem), ita corpus ejus habet triplicem modum essendi. Est enim in cœlo localiter, in Verbo personaliter, in altari sacramentaliter. Porro secundum esse suum naturale in cœlo, est tantum in uno loco; secundum esse personale, non est in loco; secundum esse sacramentale, est in pluribus locis. Et hoc convenit ei nec in quantum glorificatum, nec in quantum unitum, sed quia est terminus conversionis plurium substantiarum in ipsum in pluribus locis. — Hæc Petrus. Concordat Richardus, qui et plures quæstiones hic introducit, quæ curiosæ videntur magis quam fructuosæ. At vero responsio Bonaventuræ in dictis Petri continetur.
Footnotes
Chapter 106 of 283