Skip to the text

Quæstio 5

R Ursus hic quæritur, An corpus Christi in sacramento tangatur a specie sacramentali sub qua est, vel tangi possit.

Videtur quod sic, quoniam inter speciem illam et corpus Christi nullum est medium, et ita se tangunt. — Iterum, corpus Christi tempore dominicæ passionis poterat esse ac reservari in pyxide; nec ibi mansisset vivum, ipso exspirante in cruce: ergo fuisset ibidem passum et clavis confixum, ac per consequens tactum. Nec unum et idem numero corpus poterat simul tangi et non tangi.

In oppositum est, quod Christi corpus non est in sacramento tangibiliter et quantitative.

Ad hoc respondet Henricus Quodlibeto primo: Oportet hic primo scire, quomodo verum Christi corpus habet esse sub speciebus sacramenti determinantibus situm, et an per hoc habet esse in situ determinato. Itaque advertendum, quod aliquid dicitur esse in situ determinato, vel per se et primo, ut dimensiones quantitatis; vel per se, sed non primo, ut materia et formæ materiales, quæ extenduntur extensione quantitatis; quædam vero nec per se, nec primo, sed per accidens, atque per aliud secundario, ut incorporalia, quæ non habent esse in situ, nisi per suam operationem circa localia, vel per passionem ab eis. Unde angelus est ubi et circa quod operatur; diabolus quoque, ubi ignis quo punitur. Primo modo Christus corporaliter est per proprias dimensiones in parte cœli determinata; secundo modo habet esse ibidem per suas dispositiones materiales, extensione quantitatis extensas; et neutro modo est in sacramento, sed tertio modo dumtaxat: quia videlicet substantia panis sub speciebus sacramenti conversa est in substantiam corporis Christi, ita quod nisi hoc esset, non diceretur corpus Christi potius esse sub speciebus sacramenti, quam ligni aut saxi. Hinc quæstio ista ex falsa et phantastica imaginatione procedit, ac si quantitas speciei panis concava esset, et intra ejus concavitatem dimensiones corporis Christi susciperentur, tangente interiori panis superficie exteriorem superficiem corporis Christi: quod totum est falsum, tum quoniam species illæ sunt solidæ, tum quoniam corpus Christi non est ibi dimensive aut extensive, quoniam solum est ibi eo quod aliquid in ipsum conversum est. Sed quia in ipsas corporis Christi dimensiones non fit ibi conversio aliqua, ideo non sunt ibi ratione sacramentalis conversionis, sed solum per accidens, quoniam corpus in quo sunt, ibi est: idcirco per eas nullatenus ibi est tactus. Hinc absolute dicendum, quod species sacramenti nullo modo tangunt corpus Christi exsistens sub ipsis. Hæc Henricus.

Concordat Richardus: Corpus (inquiens) Christi ut contentum sub specie sacramentali, non potest immediate sub illa specie tangi. Substantia enim corporea præter dimensiones intellecta, accipitur ut non extensa, sicque assimilatur substantiæ incorporali. Quumque corpus Christi sit in sacramento non per suam dimensionem, quæ ibi est concomitanter, sed ratione conversionis factæ in ipsum, non est modo tangibili: quemadmodum nec substantia spiritualis præsens loco, tangitur ab eodem, imo nec a proprio corpore. — Ideo primum argumentum non procedit. Ad tactum namque requiritur plus quam immediata conjunctio, utpote localis situalisque unio. — Ad aliud respondetur, quod in tali casu corpus Christi in pyxide fuisset pœnis affectum ac mortuum, passione non illata secundum quod ibi fuisset, sed in quantum realiter idem est numero cum corpore crucifixo. Sed quoniam alium modum exsistendi habet in sacramento quam sub propria quantitate et in loco, et aliter incipit ibi esse quam in situ sibi commensurato; idcirco aliæ denominationes conveniunt ei ibi quam alibi. Unde et corpus illud quod fuisset in pyxide, fuisset tactum, vulneratum, flagellatum, non tamen secundum quod ibi. Hæc Richardus.

Chapter 109 of 283