Skip to the text

Quæstio 6

Quæritur quoque, Utrum sacerdos vi sacerdotali et per virtutem verborum sacramentalium, possit quantumcumque magnam convertere materiam panis ac vini in corpus et sanguinem Christi.

Videtur quod sic, quia non est determinatum quantum de pane et vino convertere possit: imo apparet, quod totum quod suo visui potest repræsentari; sicque inæstimabilis magnitudinis panem convertere posset, tantum quoque de vino ut continet mare de aqua.

Ad hoc Bonaventura respondet: Quidam dixerunt, quod nisi servetur ritus ab Ecclesia institutus, sacerdos non conficit, quia sicut non potest conficere nisi sacerdos, ita nec ipse sacerdos conficit nisi sacerdotum modum ritumque servet. Et hoc dicunt esse revelatum. Atque aliter facientem, reputant sacramenti temeratorem, non sacerdotem, et ita nedum totum panem qui est in foro, non potest consecrare, sed nec plus quam condecet et oportet. Hæc autem opinio est nimium arcta. Nam ritus et modus Ecclesiæ instituti sunt ad sacramenti solennitatem, non necessitatem. — Hinc alii dicunt, quod si adsint intentio, materia et forma, sacerdos potest conficere in quantacumque materia : ita quod totum panem qui est in foro, et totum vinum quod est in cellario, valeat consecrare. Hæc opinio nimis est laxa, et dum nimis confert verbo et ministro, infert contumeliam sacramento. Nec est credendum, quod Christus hoc dederit, quum nec sapiens homo dictaret hoc esse dandum. — Hinc sine præjudicio dico, quod non fit virtute verborum conversio nisi et adsit intentio, imo intentio conformis institutioni Christi et intentioni rituive Ecclesiæ : quia (ut asserit Hugo) omne sacramentum irritum reputatur, si contra institutionem celebretur. Intentio autem Christi instituentis, atque Ecclesiæ exsequentis, est conficere ad usum fidelium. Quumque virtus verborum secundum intentionem reguletur, ad tantam materiam se extendit, ad quantam potest sacerdos conjicere quod debeat et congruat sumi in usum fidelium. Idcirco volens totum qui in foro est panem consecrare, nil facit nisi tot essent communicaturi, quod tantum de hostiis indigerent. Hæc Bonaventura. — Eadem Alexander.

At vero Thomas de hoc aliter videtur sentire, dicendo : Aliqui dicunt, quod virtus non est data ministro et verbis ad consecrandum panem et vinum sub quacumque quantitate, sed sub tanta quanta potest competere ad usum fidelium. Sic enim conformatur intentio consecrantis intentioni Ecclesiæ. Sed hoc non videtur, quoniam dici non potest, quod quantitas materiæ sit determinata secundum usum qui in præsenti occurrit (sic namque sacerdos in deserto exsistens, non posset consecrare tot hostias quot sacerdos magnæ parochiæ : quod falsum est), sed secundum usum qui unquam potest occurrere. Tantum ergo de pane et vino potest consecrare, quantum ab hominibus exstat sumptibile. Ad quod non est quantitas determinata, præsertim quum unus homo posset sumere in magna et parva quantitate : ideo quantitas magna et parva nihil facit ad hoc. Porro sacramenta ad aliquid ordinantur : idcirco in sacramentis est duplex intentio. Una, quæ ordinatur ad perfectionem sacramenti, et ista essentialis est sacramento : ideo ea omissa, non est sacramenti confectio. Alia, quæ ordinatur ad finem sacramenti, et hæc sequitur sacramentum : hinc ea posita vel sublata, nihilo minus perficitur sacramentum ; ut si aliquis intendat baptizare ut temporale lucrum consequatur. Et ita in isto sacramento, si sacerdos consecret non ut homini administret, sed ut in veneficiis utatur, verum est corpus Christi. Unde et si sacerdos tenderet consecrare magnam quantitatem panis et vini, non ad usum fidelium, sed ad irrisionem, consecratum esset. Non tamen dico, quod valeat consecrare totum panem qui in una est civitate aut foro : quoniam forma verborum demonstrativo pronomine utens, ostendit quod materia consecranda debet esse coram sacerdote. Propter quod sacerdos exsistens in domo sua, non posset consecrare panem qui est in altari : quod nec potest de toto pane qui est in foro, neque de toto vino quod est in cellario. Verum quantacumque sit quantitas panis et vini quæ coram sacerdote proponuntur, credo quod possunt consecrari ab eo. Quamvis etiam Deus contulit potestatem consecrandi ad Dei honorem et hominum utilitatem, ministri tamen sæpius abutuntur : quemadmodum et prælatis data est potestas ad ædificationem, II Cor. x, 8. non in destructionem, tamen potestate illa frequenter ad destructionem utuntur. Hæc Thomas in Scripto.

Idem in tertia parte, quæstione septuagesima quarta : In omnibus (inquiens) materiam habentibus, ratio determinationis materiæ sumitur ex ordine ad finem, sicut materia serræ est ferrum, ut apta sit ad seest indeterminata.1 Hæc Thomas in Summa. candum. Finis autem hujus sacramenti est usus seu sumptio vel communio fidelium. Unde oportet ut quantitas materiæ hujus sacramenti determinetur per comparationem fidelium, non solum eorum qui nunc sunt aut adsunt, sed qui esse possunt ac sumere : qui numerus est indeterminatus, ideo et quantitas materiæ sacramenti istius

In his Petrus sequitur Bonaventuram. Richardus vero utramque narrat opinionem, ad nullam specialiter divertens, sed qualiter utraque possit defendi, declarans. — Circa hæc adhuc aliqua a quibusdam quæruntur, de quibus in fine hujus materiæ de sacramento Eucharistiæ, breviter tangere quid intendo.

Footnotes

  1. art. 2. ↩

Chapter 110 of 283