Skip to the text

Quæstio 3

Præterea quæritur, Utrum corpus Christi sit totum in qualibet particula hostiæ.

Videtur quod non, quoniam sequeretur quod ubicumque esset unum membrum corporis ejus, essent omnia membra ipsius: ex quo multa viderentur sequi inepta, ut quod haberet pedem et ossa in oculo, et consimilia multa. Nec videretur ordo atqueportio inter membra hujusmodi. — Item, quum omne continuum sit divisibile in infinitum, sequeretur quod totus Christus esset in infinitis partibus hostiæ: sicque esset infinities sub ejusdem hostiæ speciebus.

Quæritur quoque, An ad motum hostiæ seu pyxidis moveatur.

Videtur quod non, quoniam sequeretur quod simul et semel moveretur atque quiesceret, imo contrariis motibus moveretur.

Oppositum tamen probatur, quoniam angelus movetur per accidens in corpore assumpto, anima quoque in corpore a se informato; quum tamen angelus et anima sint formæ incorporales. Ergo multo plus corpus Christi in sacramento. — Iterum, communiter dicitur, quod portatur de loco ad locum, et desinit esse in loco isto, ac incipit alibi esse in alio per motum localem.

Ad hæc respondet Antisiodorensis in Summa, libro quarto : In hoc sacramento quædam sunt secundum naturam; quædam supra naturam, sed non supra intellectum; quædam sunt supra naturam et intellectum. Secundum naturam sunt accidentia in loco determinato, ut color, sapor, rotunditas: quæ sunt ibi secundum naturam, quia secundum naturam specificam ibi sunt. Sed hoc supra naturam est, quod sine subjecto consistunt; non tamen hoc est supra intellectum, quoniam intellectus bene concipit accidentia per abstractionem sine subjecto. Quumque intellectus intelligere queat accidentia absque subjecto, Deus potest facere ea absque subjecto esse: quoniam Deus potest plus facere, quam intellectus seu ratio capere. Verum supra naturam et intellectum est, quod Christus est in tanta quantitate in hostia sicut in cœlo, nec tamen excedit terminos illius tam modicæ formæ. Dicimus ergo, quod sub totali illa hostiæ forma ita est Christus totus, quod sub nulla ejus parte sit totus. Sed dum frangitur hostia, sub qualibet parte divisionis est integer Christus. Et hoc non est tantum ex consecratione, sed ex consecratione et fractione. Consecrata enim fuit quælibet pars in toto suo. Estque consimile in speculo.

Nam sicut in speculo uno solum est una imago, et fracto speculo in qualibet ejus parte imago resultat; ita sub totali forma est Christus, qui est Dei Patris imago, quæ etiam integre continetur in qualibet parte hostiæ fractæ. Unde sicut ex oppositione rei ad diversas partes speculi, resultant diversæ imagines; ita ex prolatione verborum quæ præcessit, et ipsa fractione formæ consecratæ, resultat Christus in diversis hostiæ partibus. Rebus ergo in se consideratis, sacramentum istud est plenum miraculis; pensata tamen omnipotentia Dei gloriosi ac benedicti, quasi desinunt esse miracula, ut asserit Augustinus. Hæc Antisiodorensis.

At vero Thomas: Circa hoc, ait, an corpus Christi sit totum sub qualibet parte specierum, est duplex opinio. Una, quod hostia integra permanente, Christus totus est in hostia tota, non in qualibet ejus parte; hostia vero divisa, Christus totus manet sub qualibet ejus parte. Et ponunt exemplum de speculo. Verum istud stare non potest, quoniam hostia integra permanente, Christus aliquo modo est sub partibus hostiæ. Si ergo non sit ibi secundum totum, erit ibi secundum partem: sed omne quod est totum in toto, et pars ejus in parte, est ibi situiter; sicque corpus Christi situiter esset in sacramento et circumscriptive:1 quod improbatum est supra. Exemplum quoque de speculo non est aptum, quia imago speculi non est ibi ut forma absolute quiescens in speculo, sed adgeneratur ex repercussione: idcirco quamdiu est una superficies speculi, fit solum una reverberatio, et per consequens una imago resultat; fracto autem speculo, sunt multæ superficies, et per consequens multæ reflexiones, ac multæ imagines resultantes. Si autem esset forma absolute quiescens in subjecto, aut esset consequens quantitatem, sicut albedo quæ fundatur in superficie; aut quantitatem præcedens, ut forma substantialis. Si primo modo, de necessitate esset tota in toto, et pars in parte, ante fractionem speculi et post. Si autem præcederet quantitatem, esset ante et post, et tota in toto, et tota in partibus: quemadmodum tota substantialis forma ligni est in qualibet parte ejus, ita quod totalitas formæ substantialis non respicit quantitatis totalitatem, sicut est de totalitate formarum accidentalium, quæ fundantur in quantitate et præsupponunt ipsam. Corpus autem Christi continetur absolute sub speciebus; et hoc non convenit substantiæ mediante quantitate, sed ratione substantiæ in quam substantia panis conversa est: ideo etiam ante fractionem est totum in toto, et totum in partibus, quoniam ubicumque erat tota natura panis, est tota natura corporis Christi, et per consequens totum corpus Christi, et tota quantitas ejus. Et hæc est opinio alia, quæ verior esse videtur.

Porro moveri in loco, præsupponit esse in loco. Unde ad hoc quod aliquid per se moveatur in loco, oportet quod per se sit in loco, et quod per se moveatur, non ad motum alterius. Per accidens vero aliquid movetur in loco dupliciter. Primo, quia per accidens est in loco, sicque formæ moventur per accidens. Secundo, quia per se est in loco, sed per accidens movetur in loco, ut patet in his qui vehuntur: nam locus quem mutant, est per se eorum locus proprius, vel communis. Corpus autem Christi in loco quem species mutant, non est per se, neque sicut in loco proprio, neque sicut in loco communi: idcirco per se moveri non potest in illo, neque per accidens sicut corpora moventur per accidens; sed eo modo quo aliquid per accidens est in loco, et per accidens movetur. Nec differt (ut aliqui dicunt) dicere, utrum species moveantur in eodem loco, aut transferantur de loco ad locum: quia quod in eodem loco secundum substantiam manens movetur, mutat locum non solum secundum partes, sed secundum totum, ut sexto Physicorum probatur. — Hæc Thomas in Scripto.

Insuper in tertia parte, quæstione septuagesima sexta: In sacramento, inquit, substantia corporis Christi est ex vi sacramenti, quantitas autem dimensiva ex vi realis concomitantiæ.2 Corpus quoque Christi in hoc sacramento est per modum substantiæ, id est per modum quo substantia est sub dimensionibus, non per modum dimensionum, id est, non per modum quo quantitas dimensiva corporis alicujus est sub quantitate dimensiva loci. Natura autem substantiæ tota est sub qualibet parte dimensionum sub quibus continetur, sicut sub qualibet parte aeris est tota aeris natura : et hoc indifferenter, sive dimensiones actu sint, sive potentialiter separabiles. Hinc Christus est totus sub qualibet parte specierum panis, etiam hostia integra permanente.

Porro, si quæratur, an ad motum hostiæ Christus moveatur;3 respondendum, quod dum aliquid est unum subjecto et multiplex secundum esse, nil prohibet illud secundum aliquid moveri et secundum aliud immobile esse : sicut quum corpori aliud sit esse album, aliud magnum, potest secundum albedinem moveri per alterationem, atque immobile permanere secundum magnitudinem. Christo autem non est idem esse secundum se, et esse sub hoc sacramento : quia per hoc quod dicimus eum esse sub hoc sacramento, significatur quædam habitudo ejus ad hoc sacramentum. Itaque, secundum hoc esse non movetur Christus per se secundum locum, sed solum per accidens : quia non est in hoc sacramento sicut in loco. Similiter, neque per se movetur secundum esse quod habet in isto sacramento, quacumque alia mutatione, puta quantum ad hoc quod desinat esse sub hoc sacramento : quoniam quod secundum se habet indeficiens esse, non potest esse deficiendi principium; sed alio deficiente, desinit esse in illo, quemadmodum Deus esse desinit in creatura quæ corrumpitur. Sicque Christus desinit esse sub hoc sacramento non per localem recessum, sed per desitionem et corruptionem sacramentalium specierum. — Hæc in Summa.

A Hinc scribit Ægidius : Quamvis valde mirabile sit, quod corpus Christi tam magnum, sub dimensionibus tam parvæ hostiæ continetur, tamen secundum ineffabilem fidei veritatem fateri compellimur, quod non solum totus Christus in tota sit hostia consecrata, sed etiam in qualibet ejus parte. Quod triplici via ostenditur. Primo, secundum quod substantia corporis Christi comparatur ad substantiam panis, quæ in ipsam convertitur. Secundo, prout quantitas corporis Christi comparatur ad substantiam ejus, in qua radicatur. Tertio, prout quantitas unius partis comparatur ad quantitatem partis alterius. Porro in rebus corporalibus duplex consistit totalitas : una essentialis, alia dimensiva. Sicut albedini totalitas competit dimensiva, qua extenditur extensione superficiei : sicque albedo est tota in superficie tota, et pars ejus in parte illius. Totalitas autem albedinis quidditativa seu essentialis et definitiva est, quæ per genus ejus ac differentiam designatur; et secundum hanc totalitatem albedo non est tota in toto et partim in parte, neque dividitur divisione superficiei, imo est tota in tota superficie, et tota in qualibet ejus parte. Similiter quoque est in substantiis : quoniam lapis secundum suam totalitatem dimensivam, est totus in aliquo loco, et pars in parte; sed quoad suam totalitatem essentialem specificam, est totus in toto individuo suo, et totus in qualibet ejus parte, quum quælibet lapis dis pars sit lapis. Quumque tota substantia panis convertatur in totam substantiam corporis Christi, lóquendo de totalitate essentiali, non dimensiva (hac quippe conversione convertitur quid in quid, non quantum in quantum) : hinc ex vi sacramenti, Christus est sub hostia solum secundum totalitatem substantialem. Quemadmodum ergo ante conversionem tota substantia panis, quoad istam totalitatem, fuit in qualibet hostiæ parte; ita post conversionem totum corpus Christi in qualibet parte est hostiæ. Et quoniam totam substantiam corporis sequitur totalitas propriæ quantitatis, ideo etiam secundum istam totalitatem dimensivam totum corpus Christi est in qualibet hostiæ parte per concomitantiam naturalem.

Secunda via probatur hoc sic: Corpus Christi in cœlo consistit localiter, utpote mediante propria quantitate. Sic autem (ut dictum est sæpe) non est in sacramento, sed contrario modo, quoniam ratione conversionis panis in ipsum, et quantitas sua est ibi concomitantia naturali.4 In cœlo igitur, trahitur totalitas substantiæ corporis Christi, quantum ad exsistendum in loco, ad totalitatem suam dimensivam, per quam ibi localiter ponitur. In hostia vero, totalitas ejus dimensiva trahitur ad totalitatem essentialem, ita quod tota quantitas corporis Christi est in tota hostia et in qualibet parte ipsius: quoniam modus totalitatis substantialis est, quod sit tota in toto, et tota in qualibet parte.

Tertia via patet, quia secundum dimensiones panis et dimensiones corporis Christi, triplex comparatio sumi potest. Prima, quoniam dimensiones istæ ita se habent in hostia, quod pariter esse valent. Secunda, quia dimensio unius partis corporis ita ad alterius partis dimensionem comparatur, quod mutuo non resistunt, sed simul sunt. Verum secundum tertiam comparationem qua dimensio unius partis hostiæ ad alterius partis dimensionem comparatur, una dimensio alteri resistit, non cedit: idcirco nec simul esse possunt, imo majorem occupat locum tota hostia quam pars ejus. Ubicumque ergo est aliqua pars hostiæ, ibi est aliqua pars corporis Christi; et ubi est pars corporis Christi, ibi potest esse totum corpus suum. Et ita corpus illud potest esse in omni particula hostiæ. Verumtamen per accidens dicitur moveri localiter, quoniam transsubstantiatione completa, dimensiones panis remanent circumscriptive ac situiter exsistentes, sicque convenit eis moveri per se, atque contentis sub ipsis, per accidens, juxta illud Philosophi: Motis nobis, moventur omnia quæ in nobis sunt. — Hæc Ægidius. In præinductis scripta Petri, Richardi et plurium aliorum continentur, responsa quoque Bonaventuræ.

Præterea de his aliter sentit Durandus: Corpus (inquiens) Christi nullo modo in hoc sacramento movetur ad motum hostiæ, neque per se, neque per accidens: quia dum aliqua duo ita se habent, quod non sunt unum subjecto, nec se habent ut continens et contentum, nec habent colligationem et contactum, moto uno, alterum nullo modo movetur; sed ita se habent corpus Christi et hostia. Sequeretur quoque, quod aliquid simul moveretur contrariis motibus. — Verum ad hujus opinionis reprobationem sufficit, quod tot doctores præcipui, et præsertim Innocentius Papa III, dicunt contrarium. Motiva quoque eorum idonea sunt. Nec bene sonat asserere, quod corpus Christi non continetur in hostia consecrata. Eadem etenim ratione sequeretur, quod non continetur sub speciebus hostiæ. Cujus contrarium dicunt omnes doctores præcipui: quia nec dicitur contineri in hostia, nisi quia in ejus speciebus sacramentalibus continetur, et per illas habitudinem habet ad locum illum et consistentiam ibidem, in tantum quod speciebus illis corruptis, desinit esse ibi, ut patuit.5

Postremo Scotus: Corpus (ait) Christi esse in cœlo modo naturali, et in Eucharistia modo sacramentali, est manifestum; sed dubium est de corpore ut est in Eucharistia, quæ sunt illa quæ continet tanquam partes. Et dico, quod non continet animam neque accidentia. Et hoc est possibile, accipiendo corpus pro primo perfectibili ipsius animæ: quoniam nulla est contradictio, corpus hujusmodi esse sine anima et absque accidentibus. Hoc quoque est congruum, quoniam species repræsentant absolutum : ergo substantiam, et non accidentia.6 Hoc etiam factum est, quoniam si in triduo mortis Christi fuisset Eucharistia consecrata, fuisset in ea vera res Eucharistiæ, utpote corpus Christi, nec tamen anima fuisset in eo. Corpus etiam hoc modo non continet sanguinem, quoniam sanguis non est animatus; et per consequens, nec est pars primi animati. Possibile quoque est istud ex parte sacramenti, quoniam ejus quod essentialiter est aliud ab alio, esse potest aliud signum; corpus autem prætacto modo sumptum, essentialiter differt ab anima et a sanguine ac aliis: ergo potest aliud signum habere. Item possibile fuit totum sanguinem separatum esse a corpore Christi in morte; et tamen si tunc fuisset Eucharistia consecrata, fuisset res eadem quæ et modo. Hoc ergo tenendum est, quod corpus Christi ut primum signatum speciei panis et contentum, non includit animam, nec accidentia, nec sanguinem. — Insuper dico, quod non est necesse simpliciter, si Christus seu corpus ejus sub modo naturali habet partes et proprietates, quod habeat easdem sub modo sacramentali: quia post resurrectionem non erit Eucharistia, nec corpus Christi habebit sub modo sacramentali proprietates et passiones; et tamen habebit tunc ista sub suo naturali modo essendi. Rursus, non sequitur necessario econverso, si Christus seu corpus ejus habet istas partes et proprietates sub modo sacramentali, quod ob hoc necessario habeat eas sub modo suæ exsistentiæ naturali. Dum enim res aliqua ex sua natura est indifferens ad duos modos essendi, utpote naturalem et sacramentalem, tunc sicut simpliciter potest haberi sub uno modo, ita sub alio, etc. Hæc Scotus.

Qui de his multa prosequitur, in quibus multa videntur contineri inepta. Primo quod dicit, corpus Christi ut est in Eucharistia, non continere animam neque accidentia. In quibus videtur renovare antiquum errorem a præfatis doctoribus et ab Innocentio Papa III concorditer reprobatum, videlicet corpus Christi esse in altari secundum suam nudam essentiam: quod non solum falsum est de facto, sed et impossibile est sic esse propter absurditates inde sequentes et contradictionum implicationes. Si autem vult dicere, quod corpus Christi ut in Eucharistia est, non habet nec continet animam et sanguinem et accidentia ex vi sacramenti seu vi conversionis, sed per concomitantiam naturalem, hoc staret juxta præhabita, saltem secundum unam viam. Ob hoc tamen non essent verba illa tam absolute et incaute promenda: præsertim quia secundum Apostolum, ab omni specie mala abstinere oportet, et cum hæreticis nec in verbis communicare debemus, quantum vitari potest.7 — Secundo quod ait, non esse impossibile, corpus prout est primum perfectibile animæ esse sine accidentibus. Corpus namque non est ab anima perfectibile, nisi jam ad animæ susceptionem ac informationem dispositum per quantitatem et qualitatem, dicente Philosopho: Anima est actus primus corporis organici physici, etc. — Tertio quod ait, hoc congruum esse, quoniam species, id est formæ sensibiles sacramentales panis, repræsentant absolutum, ergo substantialia et non accidentia. Circa quod dico, quod species illæ repræsentant verum corpus Christi, quod non dicit nudam materiam: imo quantum ad realem exsistentiam suam, accidentia quædam includit, id est quantitatem et qualitatem, quum sit corpus organicum physicsum. Nec sequitur, Species illæ repræsentant absolutum, ergo substantiam et non accidentia: quum quædam accidentia sint absoluta, non respectiva seu relativa. — Quarto quod ait, hoc factum esse. Non enim factum est, nec fuit, sed fieri potuit. Quidquid et enim Christus in Cœna consecravit et transsubstantiavit in corpus suum et sanguinem, sumptum fuit in Cœna, nec mansit inde residuum aliquod per triduum mortis Christi. Nec sequitur, Si tunc ita fuisset factum, ergo modo sic est aut sic fieri potest. Tunc enim corpus Christi realiter exstitit mortuum et inanimatum: idcirco non sequebatur inconveniens aut implicatio contradictionis, si tunc fuisset sine anima in Eucharistia; sicut jam sequeretur, dum corpus ejus vere et incorruptibiliter est animatum ac vivum, si dicatur p. 253 Bets. sub speciebus sacramenti esse sine anima, et non vivum nec animatum, ita quod unum et idem numero corpus esset vivum et non vivum, animatum et non animatum. — Quinto quod dicit, Corpus etiam hoc non continet sanguinem, quoniam sanguis non est animatus. Quamvis enim sanguis non sit animatus, tamen ad naturalem, realem et perfectam exsistentiam corporis organici animalis, potissime hominis, requiritur sanguis: imo et accidentia multa, quæ tamen animata non sunt. — Sexto quod asserit, Non est necesse simpliciter, si Christus sub modo naturali habet partes et proprietates, quod easdem habeat sub modo sacramentali. Ad quod dico, istud necessario sequi, et oppositum hujus contradictionem includere. Quumque sic arguit, Post resurrectionem non erit Eucharistia, etc.; dico, quod argumentum hoc impertinens est atque infirmum. Non enim dico, quod ex hoc quod Christus est in cœlo localiter et modo naturali per propriam quantitatem circumscriptive in loco, sequatur ex forma argumenti, quod sit in Eucharistia; sed supposito secundum fidem quod sit in Eucharistia, sequitur quod si in cœlo habeat partes corporales et membra ac proprietates naturales intrinsecas, quod etiam habeat eas in sacramento ex vi sacramenti aut concomitanter. — Septimo, quod addit, Non sequitur econverso, etc., eodem modo destruitur. Probatio quoque est imbecillis, quum subditur, Dum res aliqua ex sua natura indifferens est ad duos modos essendi, etc. Hoc quippe verum est loquendo de modis exsistendi extrinsecis, seu per respectum ad extrinseca aliqua: et ideo corpus potest esse utroque horum modo. Sed istud non pertinet ad rem. Non enim de his modis essendi est disceptatio ista, sed de partibus corporis Christi integralibus, quantitativis, organicis, proprietatibusque intrinsecis. — Præterea, ex verbis suis infert corollarium istud, Ante incarnationem potuit Eucharistia fuisse tam vera ut nunc, tam quantum ad significationem quam quantum ad rem signatam et contentam. Ecce qualiter sonat hoc. Et circa hoc quæri potest, quid nomine Eucharistiæ velit intelligi, an scilicet Sacramentum altaris seu hostiam consecratam, aut corpus Christi ut sub sacramentalibus speciebus contentum. Et si sic, certum est quod Eucharistia taliter sumpta, non potuit esse ante Verbi æterni incarnationem, in cujus incarnatione formatum et assumptum est hoc corpus: nisi forte ad hunc sensum, quod Verbum æternum, absolute loquendo, potuit incarnari diu antequam incarnationem est. Multa his consimilia scribit Scotus. De quibus quum videantur absurda, prolixitatem devitans pertranseo.

Footnotes

  1. Cf. quæst. 2. ↩

  2. art. 3. ↩

  3. art. 6. ↩

  4. Cf. p. 253 B' et s. ↩

  5. Cf. p. 261 D. ↩

  6. * alimen tum ↩

  7. 1 Thess. v, 22. ↩

Chapter 107 of 283