Skip to the text

Quæstio 7

Modo quærendum est, Utrum per omnipotentiam Dei, potuit anima Christi separata a corpore in cruce pendente ac sepulto, manere unita corpori ejus sub sacramento; et, An corpus Christi sub specie sacramentali consistens, in casu simili, passum, crucifixum ac mortuum fuisset ibidem; et rursus, Si aliquis Apostolorum consecrasset in triduo, an in corpore consecrato fuisset anima Christi.

In hac quæstione tria tanguntur. Et videtur quod primum [et tertium] fuit possibile. Nam corpus Christi simul et semel est in pluribus locis : ergo et anima potuit simul esse in pyxide seu corpore consecratoti composito per suas potentias sentire, inquit, bene facere poterat, quod anima velle, intelligere; nec convenit animæ operatio ista, nisi per primam: ideo nequit angelo convenire. Secundo modo, ut aliqui dicunt, non convenit animæ operatio aliqua, sicut movere secundum locum; sed falsum est hoc. Verumtamen aliqui dubitant de hoc, an post separationem a suo corpore possit esse in illo, ipsum movendo localiter. Et quantum ad hoc dico, quod non video cur anima Christi non potuerit in triduo esse in corpore suo, non ut forma, sed ut movens, sicut et angelus potest esse in corpore.

De esse autem animæ Christi in corpore suo sacramentaliter exsistente in pyxide dico, quod quamvis idem corpus fuit in sepulcro et pyxide, tamen alio et alio modo fuit ibi et ibi; atque secundum modum quo habuit esse in pyxide, nulla operatio extrinseca nec aliquod extrinsecum potuit corpus illud attingere. Unde, quamvis corpus mortuum et vulneratum fuisset in pyxide, quod vulnerabatur et moriebatur in cruce, in cruce tamen moriebatur et vulneratum fuit, sed non in pyxide. Conformiter dico, quod licet anima Christi tunc potuit fuisse in suo corpore in sepulcro, et circa illud aliquid operari, non tamen in pyxide, licet cum hoc verum fuisset dicere, quod fuit in corpore illo. In pyxide namque non potuit esse in corpore suo nisi per concomitantiam: et hoc non nisi per hoc quod actu animaret illud, quemadmodum modo in pyxide in suo corpore animato. Non enim dicuntur esse in sacramento per concomitantiam, nisi quæ essentialiter et intrinsece, et non ab extrinseco pertinent ad illud. Ideo quamvis recte dicatur quod corpus quod habuit vulnera, fuit in pyxide, non tamen proprie dicitur quod ipsa vulnera erant in pyxide. — Hæc Henricus. In quibus videtur obscurum quod ait, quod in tali casu corpus illud non moriebatur in pyxide. Sed de hoc plenius jam dicetur.

Denique, hujus responsionis sententiam breviter S. Thomas perstringens: Deus,

Christi a corpore separata in sepulcro jacente, esset in loco ubi erat corpus sub sacramento, quia hoc importat respectum ad extra; sed non quod esset ei unita sub sacramento ut forma, quia hoc pertinet ad dispositionem interiorem. Unde inevitabiliter sequeretur, duo contradictoria esse simul.

Ad id vero quod quæritur de passione et morte corporis Christi, si servatum fuisset sub sacramento in pyxide, respondendum, quod omnia verba quæ significant passionem ab extrinseco illatam, non possunt attribui corpori Christi prout est sub sacramento. Cujus ratio ex dictis apparet. Unde non potest dici, quod in pyxide crucifigeretur, aut verberaretur, aut hujusmodi aliquid. Nec ex hoc sequitur, quod duo contradictoria simul sint vera: quoniam non secundum idem comparatur ad extra corpus Christi hic et ibi. Omnia autem verba quæ significant passionem innatam, conveniunt ei ut reservato sub sacramento, sicut hæc verba, dolet, patitur, moritur, etc.; non autem hæc verba, crucifigitur, lanceatur, flagellatur, cruentatur. Passiones quippe extrinsecæ pertingunt ad substantiam corporis Christi mediantibus dimensionibus propriis, non autem mediantibus dimensionibus panis. Ideo propter impressiones extrinsecas quæ ad speciem pertinent panis, nulla passio intrinseca attribuitur corpori Christi; sed propter impressiones extrinsecas ad dimensiones proprias pertinentes, attribuuntur passiones corpori Christi, et extrinsecæ sub propria specie tantum, et intrinsecæ etiam sub specie aliena. Hinc propter crucifixionem in Calvariæ loco factam, corpus Christi servatum moriebatur sub propria specie, et item sub sacramento. Ex quibus patet solutio ad objecta. — Insuper, quum animatio sit proprietas intrinseca, constat quod sicut corpus Christi sub propria specie fuit exanime, ita sub sacramento. Unde, si corpus Christi fuisset a discipulorum aliquo consecratum in triduo mortis, non fuisset ibi anima. Quidam nire corpori Christi, si reservatum fuisset vero dicunt, quod forma consecrationis tunc fuit suspensa; et quod si primo consecratum, reservatum fuisset, desiisset ibi esse mortuo Christo. Sed hæc frivola sunt, quoniam nec ratione nec auctoritate probantur. — Hæc Thomas in Scripto. Idem in tertia parte, quæstione octogesima prima.

In idem redit quod ait Albertus: In hac (dicens) quæstione cum antiquis dicendum, quod quædam nomina, verba et participia dicunt passiones naturales, vel communes ad passiones naturales ac violentas; et hæc copulari possunt ac convein pyxide in triduo mortis, ut, dolet, moritur. Quædam dicunt passiones violentas ab extra illatas, ut, vulneratur, etc., quæ non conveniunt Christo nisi sub propria forma. Significant enim passionem secundum quod est effectus atque illatio actionis. Hanc responsionem significabant antiqui per versus hos :

Pyxide servato poteris copulare dolorem Innatum; sed non illatus convenit illi.

B Hæc Albertus. — Concordat Bonaventura, Petrus, Richardus, aliique communiter.

Chapter 118 of 283