Skip to the text

Quæstio 1

Hic quæritur primo, Utrum pœnitentia sit sacramentum, et quid sit pœnitentia.

Videtur quod non, quia sicut præhabitum est, sacramentum est visibile elementum, atque sensibile aliquid;1 pœnitentia autem est virtus vel actus virtutis. Virtus autem, secundum Augustinum, est bona qualitas seu habitus mentis, et ita est invisibilis res, similiter actus ejus. — Rursus, sacramenta consistunt in rebus et verbis certis præfixis, desuper institutis.2 Quod non videtur in pœnitentia posse dici, quoniam nullibi in Scriptura canonica legitur forma ejus expressa. — Insuper apparet quod non sit virtus, sed potius passio animæ, utpote dolor seu pœnitudo animi de malo. est corpus Christi mysticum, quod est res et non sacramentum: ita in sacramento Pœnitentiæ sunt quatuor, utpote confessio, contritio, satisfactio, remissio culpæ. Inter quæ, confessio et satisfactio sunt sacramenta et non res; suntque sacramenta interioris contritionis et remissionis peccati, imo et ultimo ac principaliter remissionis peccati, quoniam propter illam obtinendam confitemur et satisfacimus. Porro contritio est sacramentum et res : significat enim remissionem peccati et efficit eam; res autem est respectu confessionis et satisfactionis.

C Itaque confessio ista exterior et satisfactio sunt extrinsecum aliquid, et efficiunt quod figurant, videlicet remissionem peccati; non tamen efficiunt omne quod figurant, quoniam non efficiunt id quod primo figurant, puta contritionem. Nec est necesse quod sacramentum novæ legis efficiat omnifarie quod designat: sicut in sacramento Eucharistiæ, forma panis non efficit simpliciter corpus Christi, sed panem convertit in illud, et efficit mysticum corpus, id est mysticam spiritualemve unitatem in ipsis fidelibus. — Nec verum, quod semper unius non sit nisi unum signum: nam idem potest significari per plura, ut patuit supra.3 Unde dicimus, quod confessio exterior et satisfactio sunt unum sacramentum extrinsecum: quemadmodum forma panis et forma vini sunt unum sacramentum in Sacramento altaris, quia utrumque convenit in hoc quod constat ex pluribus partibus mundis et puris. Similiter confessio exterior, in quantum est puniens per erubescentiam et satisfactionem, et satisfactio, in quantum est puniens per realem afflictionem forinsecus, sunt idem sacramentum, id est sacrum signum interioris contritionis et remissionis peccati, quia secundum idem significant illas: quia qui punit se, quodammodo conterit atque annihilat se. Hæc Antisiodorensis.

Præterea Thomas: Sacramentum, inquit, importat sanctitatem active per modum hominibus congruentem, ut scilicet adjungatur significatio sanctificationis invisibilis per visibilia signa. Hinc ubicumque fit sanctificatio significata per sensibilia signa, ibi est sacramentum: et ita est hic. Quemadmodum autem in corporalibus medicinis quædam consistunt in sola passione vel receptione curati, ut sectio vulneris, vel appositio emplastri; quædam in actu laborantis, ut curationes*: ita in sacramentis quædam non requirunt actum ejus qui sanctificatur, quantum ad substantiam sacramenti, nisi per accidens, ut removens prohibens, ut in Baptismo et Confirmatione;4 quædam vero requirunt essentialiter et per se actum ejus qui suscipit sacramentum, tanquam ad essentiam sacramenti pertinente, ut in Pœnitentia et Matrimonio. In illis itaque sacramentis quæ sine actu nostro complentur, est materia quæ designat et causat, quasi medicina exterius apposita. In illis vero sacramentis quæ actum nostrum requirunt, non est talis materia; sed ipsi actus apparentes hoc agunt quod in aliis materia. Quum autem sacramentum dicitur esse materiale elementum, sumitur materiale elementum multum extense pro omni sensibili, sive sit corporalis materia, sive sensibilis actus. Ipsi quoque exteriores actus in hoc sacramento sunt loco rei, et verba absolutionis sunt forma hujus sacramenti. Non tamen requiritur hic determinatio tanta verborum sicut in Eucharistia et Baptismo, quoniam non est hic materia verbo vitæ sanctificanda sicut in illis. — Sed quæri potest, cur divinus*

A Dionysius libro de Ecclesiastica hierarchia de hoc sacramento non tractat.5 Dicendum, quod intentio ejus in libro illo non fuit tradere sacramentorum notitiam: imo de aliquibus ibi tractat quæ non sunt sacramenta, ut sunt institutiones seu consummationes monasticæ atque exsequiæ; sed intendit ibi determinare, quod exteriores ritus significant actus spirituales. Quumque in Pœnitentia et Matrimonio non sit ritus certus determinatus, quum non habeat materiam sicut alia sacramenta, ideo non determinat de eisdem.

Porro dum quæritur, an pœnitentia sit virtus; dicendum, quod in pœnitentia homo se habet tanquam recipiens et ut agens. Recipit namque a Deo veniam et reconciliationem; et secundum hoc habet pœnitentia rationem sacramenti. Ex parte vero actus, sunt de ipso diversæ opiniones. Una, quod solum sit actus virtutis, non virtus. Quod stare non valet, quia quum actus virtutis non sint in dormiente, dormiens non posset dici pœnitens. Alii ergo dixerunt, quod ex hac parte pœnitentia sit virtus: non proprie, sed extense loquendo, prout omne laudabile virtus vocatur, quamvis sit passio. Sed nec hoc verum est, quia secundum Philosophum sexto Ethicorum, principale in virtute est electio: unde omnis habitus qui facit rectam electionem, virtus proprie appellatur. Idcirco, quum actus pœnitentiæ non causetur tantum ex passione, sed magis ex electione, etiam si nulla sit passio, constat quod proprie virtus sit. — Verumtamen pœnitentia non secundum idem est virtus et sacramentum; sed in quantum pœnitens per pœnitentiam recipit gratiam vulnus peccati sui curantem, pœnitentia ipsa est sacramentum; in quantum vero pœnitens per habitum infusum ordinatur ad actum rectum, sic pœnitentia est virtus. Nec ipsa realiter idem est quod gratia gratificans proprie dicta, quamvis extenso nomine gratia nuncupetur: quia suo modo justificat, sicut et gratia.

Quæritur quoque, an pœnitere sit actus specialis virtutis. Et respondendum, quod quidam dixerunt, quod pœnitere non sit actus specialis virtutis. Sed hoc esse non potest, quoniam aliquid est de ratione pœnitentiæ, prout nunc de ea loquimur, quod non est de ratione virtutis communiter sumptæ, videlicet satisfacere pro peccato commisso. — Hinc alii dicunt, quod est virtus specialis, et specificatur ex hoc quod detestatur peccatum a se commissum. Verum hoc non potest specificare virtutem: quia quum virtus sit quid peccato contrarium, maxime repugnat eidem, prout est in eodem subjecto. Unde hoc est omni virtuti commune, quod repellit peccatum a suo subjecto. — Ideo alii dicunt, quod specificatur per hoc quod peccatum suum sub spe veniæ detestatur. Quod stare non valet, quoniam nulla virtus sortitur speciem ex hoc quod a virtute alia imperatur. Quod autem dicitur, spe veniæ, non aliud dicit nisi imperium spei. Idcirco ex hoc non haberet rationem specialis virtutis: sicut nec actus castitatis ex hoc quod a caritate imperatur, suscipit rationem specialis virtutis. — Hinc aliter est dicendum, videlicet, quod pœnitentia accipit specialem rationem objecti ex hoc quod respicit peccatum ut expiabile per actum pœnitentis: sicque actus pœnitentiæ non est absolute detestari peccatum, sed detestari illud cum expurgatione ejus quantum ad culpam et quantum ad pœnam. Hoc etenim nulla alia virtus facit.

Quum ergo objicitur, quod pœnitentia expellit omne peccatum, ergo est virtus generalis; dicendum, quod omnis virtus expellit peccatum sibi oppositum, formaliter quantum ad actum primum, qui est informare subjectum. Actus vero secundus in virtutibus aliis, qui est operatio, non ordinatur principaliter ad expellendum peccatum, sicut est in pœnitentia. Hinc pœnitentia non formaliter, sed quasi effective excludit peccatum. Habet namque peccatum expellendum pro materia, et operatur circa illud, ut expellatur: ideo non opponitur formaliter omni peccato, sed impœnitentiæ tantum. Unde et quamvis pœnitentia habeat actum circa materiam omnium vitiorum, et per consequens omnium quoque virtutum; tamen considerat specialem rationem objecti, in materia circa quam operatur: quemadmodum magnanimitas habet quodammodo pro materia et objecto operationes omnium aliarum virtutum sub ratione magni, quia in omni virtute operatur magnifice, ut dicitur quarto Ethicorum. Ideo, sicut magnanimitas virtus est specialis, ita et pœnitentia.

Circa hoc quæritur, cur philosophi de virtute hac pœnitentiæ non sunt locuti. Dicendum quod ideo, quia peccati remissio seu expiatio spectat ad providentiam Dei de rebus actibusque humanis, in quantum culpa offenditur, et pœnitentia placatur. Philosophi autem non consideraverunt virtutes in actibus humanis dirigentes, prout ordinantur ad providentiam Dei, sed ad bonum humanum. Verum ex similitudine ad virtutes de quibus locuti sunt, possumus et virtutem istam accipere. Quemadmodum enim alicujus virtutis est, ut homo placet eum quem offendit; ita et hujus virtutis est, ut Deum, quem offendimus, pœnitendo placare conemur.

Ex his constat, quod pœnitentia non sit theologica virtus. Talis equidem virtus habet Deum pro objecto et fine; pœnitentia autem pro objecto habet peccatum, quod expiare intendit. — Quocirca sciendum, quod virtutes infusæ se tripliciter habent ad Deum. Nam aliquæ habent Deum pro objecto et fine, ut theologicæ; quædam vero non pro objecto in quod transeant actus earum, sed pro proximo fine: ut patet de latria, quæ aliquas protestationes servitutis quasi materiam habet, quas ordinat immediate in Deum; et tales virtutes theologicis propinquissimæ sunt. Unde et actus earum theologicis virtutibus attribuuntur, tanquam proximis imperantibus, juxta quod asserit Augustinus: Deus fide, spe, caritateque colitur. Quædam autem non habent Deum pro objecto, neque pro fine proximo, sed ultimo : sicut temperantia, quæ habet passiones pro materia, et quietem animi pro proximo fine, quem ordinat ultra ad Deum. Pœnitentia vero, quamvis non habeat Deum pro objecto, attamen habet eum pro proximo fine : quia ad hoc contra peccata sua movetur, ut Deo reconcilietur : propter quod actus ejus, qui est peccata expellere seu justificare, quandoque fidei, interdum caritati adscribitur.

Præterea si quæratur, ad quam virtutem cardinalem pœnitentia reducatur; dicendum, quod ad justitiam. Verumtamen quum justitia sit quædam æqualitas, ideo non potest esse perfecta justitiæ ratio ubi non est adæquatio vera, sed aliquis justitiæ modus : quemadmodum quinto Ethicorum ait Philosophus, quod domini ad servum non est simpliciter justum, sed justum dominativum. Quumque inter Deum et hominem sit distantia maxima, non potest esse justitia proprie dicta hominis ad Deum, sed aliquis justitiæ modus quasi per similitudinem. Homo quippe efficitur debitor alteri homini dupliciter. Primo, per id quod sibi ab illo est datum, sicut in communicationibus voluntariis, puta in emptionibus et venditionibus. Secundo, per id quod ei subtraxit, ut in communicationibus involuntariis, sicut sunt furtum, percussio. Similiter homo fit debitor Deo. Primo, per beneficia ab ipso recepta : et sic reddit debitum ei, ipsum colendo per latriam. Secundo, per hoc quod in Deum peccavit : et sic reddit ei debitum per pœnitentiam. Hinc sicut religio seu latria ponitur a Tullio pars justitiæ, non quasi species, sed ut pars potentialis, in quantum quemdam justitiæ modum participat; ita et pœnitentia pars justitiæ perhibetur. — Differt quoque pœnitentia a patientia, quoniam pœnitentiæ est, ferre difficilia sponte assumpta; patientiæ vero, æquamiter sustinere difficilia aliunde illata.

Insuper, circa descriptiones pœnitentiæ in littera datas, sciendum quod pœnitentia et justitia vindicativa sunt aliquo modo circa idem, videlicet circa punitionem offensæ; sed differunt in duobus. Primo, quoniam vindicativa proprie est in judice pœnam infligente, quam reus patitur quandoque invite; pœnitentia vero est in reo pœnam voluntarie sustinente pro suo peccato. Secundo, quoniam vindicativa respicit offensam communiter;6 sed pœnitentia respicit proprie Dei offensam. Unde oportet quod pœnitentia consistat in emendatione offensæ sponte assumpta, et tali qualis competit Deo. Quemadmodum autem in hominibus, qui vident ea quæ foris parent, fit offensæ recompensatio per alia qua exteriora; ita Deo, qui intuetur cor, oportet recompensationem fieri in cordis affectu. Fit quoque bene recompensatio præcedentis offensæ exterius, modis duobus. Primo, per hoc quod quis exterius pœnam subit pro offensa quam fecit. Secundo, per hoc quod cavet in futurum ab offensa alterius. Quæ duo oportet hominem Deo exhibere in corde per pœnitentiam pro peccatis : primo, per dolorem cordis pro malis quæ fecit; secundo, per propositum abstinendi ab illis de cetero.

Et hæc duo tangit descriptio Gregorii atque Ambrosii, quum dicitur : Pœnitentia est, præterita mala deflere, et deflenda iterum non committere; quamvis non ponantur sub forma definitionis. Propter quod Magister ad formam ea reducens, ponit tria, utpote : genus, quum ait, Pœnitentia est virtus; et dolorem de malis præteritis, addens, Qua commissa mala deplangimus; propositum quoque futuræ emendationis, subjungens, Cum emendationis proposito.

Et ad idem pertinent ceteræ definitiones. — Si autem objiciatur, quod stultum est dolere de eo quod non potest non esse, sed præteritum non potest non esse præteritum; dicendum, quod quamvis peccatum exsistat præteritum quantum ad actum, manet tamen quantum ad effectum reatus aut maculæ seu divinæ offensæ :7 et ita de eo tanquam de malo præsenti est dolor. — Hæc Thomas in Scripto. ter sumitur. Primo, ut est passio appetitus sensitivi: sicque pœnitentia non est virtus, sed passio. Secundo, prout consistit in voluntate, et ita est cum quadam electione, quæ quum fuerit cum recta ratione, necessario est actus virtutis: quoniam virtus est habitus electivus secundum rectam rationem, ut secundo dicitur Ethicorum; docetque ratio, de Dei offensa maxime esse dolendum. Denique, quum species habituum distinguantur secundum species actuum, ideo ubi occurrit specialis actus laudabilis, necesse est ponere specialem virtutem. Quumque in ipsa pœnitentia sit hujusmodi actus, videlicet operari ad destructionem peccati præteriti, in quantum est Dei offensa, quod non pertinet ad rationem alterius virtutis; constat quod specialis sit virtus. Hæc in Summa. — Concordat Petrus in omnibus.

Richardus quoque, et addit: Pœnitentia quadrupliciter sumitur. Primo, pro remedio contra mortale peccatum per sacerdotes administrando: et ita est sacramentum, non virtus. Secundo, pro habitu habilitante hominem ad pœnitendum sub circumstantiis debitis: et ita est virtus. Tertio, pro actu hujus virtutis. Quarto, pro dolore sensibili pro peccatis: et ita est passio appetitus sensitivi, et auget, fovet ac promovet pœnitentiæ actum, dum eum præcedit; quum autem sequitur, ostendit eumdem. — Insuper virtus dicitur generalis tripliciter. Primo essentialiter, utpote indeterminate accepta, quæ prædicatur de omni virtute. Secundo causaliter, et sic caritas est virtus generalis in quantum complet, movet ac format universas virtutes. Tertio dispositive, et sic pœnitentia dicitur virtus generalis, quia per eam disponitur homo ad omnium susceptionem virtutum. — Dicuntque aliqui, quod objectum pœnitentiæ est peccatum in quantum Dei offensivum. Quibus objicitur, quod sicut caritatis est Deum diligere, ita et ejus offensam odire. Idcirco videtur dicendum, quod pœnitentiæ objectum est proprium actuale peccatum, sub ratione qua est divinæ legis transgressio vindicabilis et expiabilis per actum pœnitentis. Hinc quoque dicendum, quod pœnitentia est species specialissima: quia sub hac ratione formali respicit omne peccatum actuale mortale. Hæc Richardus.

In cujus verbis videtur obscurum quod ait, objectum pœnitentiæ esse peccatum mortale actuale, quanquam S. Thomas et alii quidam hoc dicant. Non enim minus pœnitendum est de peccato mortali omissionis quam commissionis. — Obscurum quoque apparet quod in præhabitis Thomæ verbis habetur, quod philosophi non sint locuti de virtutibus nisi prout ordinantur in bonum humanum, non prout ordinantur ad providentiam Dei. Meliores namque philosophorum, præsertim Plato atque Platonici, apertissime posuerunt animam hominis immortalem, et per virtutes posse ad felicitatem pertingere, hortabanturque suos auditores a vitiis ad virtutes redire. De quibus super Joannem asserit Augustinus: Fuerunt philosophi de virtutibus subtilia multa dicentes, definientes, distinguentes, dividentes, ratiocinationes acutissimas concludentes; qui etiam hominibus dicere ausi fuerunt: Nostram sectam sequamini, si beate vivere vultis. Nec dubium quin Plato in Phædone loquatur de virtutibus prout ordinantur ac ordinant ad beatitudinem. Aliqui tamen philosophi providentiam Dei circa actus humanos immortalitatemque animæ negaverunt: de quibus verificari potest quod asserit Thomas.

Porro Albertus sequitur opinionem digentium, quod pœnitentia non est proprie virtus, sed communiter et extense loquendo; et quod sit illo modo virtus generalis, quantum ad materiam circa quam versatur, quia de omnibus est peccatis. Nihilo minus sub speciali ratione, ut dictum est, et quantum ad hoc, potest dici virtus specialis.8

Præterea Bonaventura sequitur positionem ex Thoma inductam, et addit: Pœnitentia est expulsiva peccati actualis, quod est macula animam deformans, atque ad malum inclinans seu a bono dehabilitans, et naturam etiam vulnerans : quam culpam perpetravit quis per actum voluntatis cum delectatione et libidine. Quumque delere culpam ut deformantem, sit gratiæ reformantis; delere vero culpam ut dehabilitantem, sit virtutis habilitantis; et delere eamdem ut vulnerantem, sit sacramenti curantis : ideo pœnitentia recte vocatur gratia, virtus et sacramentum. — Concordant Argentinensis, Durandus, et alii plures.

At vero Scotus : Videndum, inquit, quid manet in peccatore, transeunte actu peccati, a quo nominatur peccator : quia si reale nil maneret in eo, non oporteret quærere quid sit delendum in eo, imo esset similis ei qui non peccavit. Itaque advertendum, quod est duplex justitia : habitualis, videlicet caritas et gratia; et actualis, scilicet rectitudo nata inesse actui elicito. Nam actus natus est elici conformiter regulæ suæ, in qua conformitate consistit rectitudo. Quumque opposita æque multipliciter dicantur, erit et duplex injustitia : habitualis videlicet, puta privatio gratiæ in eo cui debet inesse; et actualis, utpote privatio rectitudinis istius in actu cui deberet inesse. Sed licet post actum extrinsecum transeuntem manet quædam injustitia habitualis, non tamen ab illa sola dicitur quis peccator : alioqui qui commisisset duo millia peccata mortalia, et qui unum solum, essent æque peccatores, quia in quolibet peccato mortali gratia aufertur totaliter. Dicitur ergo, quod in anima quæ peccavit, manet reatus culpæ, qui est quædam obligatio ad pœnam debitam illi culpæ; estque obligatio illa quædam realis relatio, non fundata super actum culpæ, sed super essentiam animæ, non tamen nisi prævia culpa actuali. — Hæc Scotus. Qui ultimum istud reprobat consequenter, et tenet, illud remanens non esse nisi rationis relationem, quam et asserit esse ordinationem peccatoris ad pœnam : quæ ordinatio est inconveniens naturæ ipsius, ideo macula nominatur; quæ etiam dicitur reatus, in quantum est obligatio ad pœnam formaliter. Verumtamen potius dicendum censetur, quod macula illa sit privatio nitoris gratiæ ac virtutum bonorumque actuum, debiti inesse. Circa istud quod ab aliis clare exprimitur, facit tantam involutionem et agitationem, ut nil aliud videatur nisi obscuratio veritatis.

Footnotes

  1. Cf. dist. 1, q. 1. ↩

  2. Cf. dist. 1, q. 3. ↩

  3. Cf. p. 208 C' et s. ↩

  4. * exercitationes ↩

  5. Cf. t. XV, p. 418 A. ↩

  6. 1 Reg. XVI, 7. ↩

  7. art. 1. ↩

  8. p. 357 C. ↩

Chapter 129 of 283