Skip to the text

Quæstio 5

Nunc quæritur, An debeat esse aliqua solennis pœnitentia, et de ritu illius, atque an possit reiterari.

Videtur quod nulla debeat pœnitentia solennis seu publica confitenti imponi. Hoc enim esset ejus peccatum manifestare, et alios perterrere et a confessione avertere. — Omnia quoque quæ in foro conscientioso inter confessorem confitentemque fiunt, debent esse secreta. Non ergo publica pœnitentia est injungenda.

Ad hæc Thomas: Aliqua (inquit) pœnitentia debet esse publica et solennis, propter quatuor. Primo, ut publicum peccatum publicam habeat medicinam. Secundo, quoniam maxima confusione etiam in hoc mundo est dignus qui gravissimum facit scelus. Tertio, ut sit aliis ad terrorem, ne tale quid audeant perpetrare. Quarto, ut sit eis ad pœnitendi exemplum, ne desperent qui gravibus detinentur excessibus. Sicque in his pœna correspondet culpæ, dum enormi ac publico sceleri gravis ac publica injungitur pœna. Unde patet, quod confessor in tali casu non patefaciat facinus confitentis, quum aliunde constet gravitas sui excessus in speciali, vel saltem in generali. Interdum quoque unus pro alio pœnitentiam agit, et ita non sequitur quod taliter pœnitens personaliter excessit enormiter. Nec istud derogat secreto fori confessionis, quoniam sicut confitens confitetur secrete, ita et pœnitentia ei occulte injungitur, quam tamen exsequi ipse potest aperte. — Dicitur autem pœnitentia omnes revocare defectus, restituendo ac reducendo confitentem ad pristinam gratiam, non ad pristinam dignitatem: ideo mulieres post peractam pœnitentiam de fornicatione, non velantur, quoniam virginam non recuperant dignitatem. Similiter post publicam pœnitentiam peccator non potest ad clericatum assumi; et episcopus talem ordinans, potestate ordinandi privandus est, nisi forte necessitas exposcat Ecclesiæ aut consuetudo. Tunc enim dispensative ad minores recipitur ordines, non ad ordines sacros. Primo, propter dignitatem ordinum horum. Secundo, propter recidivandi timorem. Tertio, propter scandalum evitandum in populo, quod posset oriri ex præcedentium memoria delictorum. Quarto, quoniam non haberet frontem corrigendi alios, quum ejus excessus fuerit publicus.

Denique de ritu solennis pœnitentiæ advertendum, quod omnis pœnitentia solennis est publica, non econtra. Pœnitentia quippe solennis fit sic: In capite Quadragesimæ tales pœnitentes præsentant se cum presbyteris suis episcopo civitatis ante fores ecclesiæ, sacco induti, nudis pedibus, vultu demisso, coma deposita; et eis in ecclesiam introductis, episcopus cum omni clero dicit septem psalmos pœnitentiales. Deinde manum eis imponit, aquam benedictam spargit, cineremque eorum imponit capitibus, cilicio operit colla eorum, denuntians eis lacrimabiliter, quod sicut Adam ejectus est de paradiso, sic ipsi de ecclesia ejiciuntur; et jubet ministris ut eos de ecclesia pellant, clero eos perse-

Gen. III, 19. quente cum responsorio isto : In sudore vultus tui. Porro in Cœna Domini omni anno a suis presbyteris in ecclesiam reducuntur, et erunt ibi usque ad octavas Paschæ; ita tamen quod nec communibunt nec pacem accipient. Sicque fiet omni anno, quamdiu aditus ecclesiæ eis est interdictus. Ultima vero eorum reconciliatio reservatur episcopo, ad quem solum spectat solennis pœnitentiæ impositio. Potest autem imponi viris ac mulieribus, sed non clericis, propter scandalum. Talis quoque pœnitentia non debet imponi nisi pro peccato quod totam commoverit urbem. — Pœnitentia demum publica et non solennis, est quæ in facie Ecclesiæ fit, non cum solennitate prædicta, ut peregrinatio per mundum cum baculo cubitali. Potest quoque iterari atque a simplici sacerdote injungi, imo et clerico potest imponi. Interdum tamen unum istorum pro alio ponitur, ut solennis pro publica, et econtra. Mulieri vero non deponitur coma in solenni pœnitentia sicut viro, quoniam mulier gerit comam in signum subjectionis.

Denique solennis pœnitentia non est iteranda. Primo, ne ex iteratione vilescat. Secundo, propter significationem, quia designat ejectionem Adæ de paradiso, quæ semel tantum est facta. Tertio, quoniam solennizatio ista est quasi quædam professio pœnitentiam perpetuo conservandi. Verumtamen si peccaverit denuo, non negatur ei pœnitentiæ locus, sed alia pœnitentia ei est imponenda. — Hæc Thomas in Scripto. Concordant Petrus, Richardus aliique communiter, qui affirmant triplicem esse pœnitentiam, puta : privatam seu secretam, quæ communiter fit occulte, item publicam, et solennem.

Chapter 133 of 283