Quæstio 3
ET quia jam tactum est de subjecto pœnitentiæ, quæritur plenius, In quibus naturis et personis locum habuerit aut habeat pœnitentia ista seu pœnitentiæ virtus.
Si enim virtutes connexæ sunt, nec una sine alia valeat haberi, videtur quod in comprehensoribus, et in Christo gloriosaque Virgine, atque in innocentibus seu parvulis baptizatis pœnitentia habeat locum.
Ad hoc Thomas respondet: Habitus medius est inter actum et potentiam. Et quia remoto priori, removetur posterius, non econtra; idcirco remota potentia ad actum, removetur et habitus, non autem remoto actu. Et quia subtractio materiæ tollit actum, propter hoc quod actus non potest esse sine materia in quam transit; ideo habitus virtutis competit alicui cui non suppetit materia, propter hoc quod suppetere potest, et ita in actum transire: quemadmodum pauper homo habere potest habitum seu virtutem magnificentiæ, quamvis non habeat actum, quoniam potest habere magnitudinem divitiarum, quæ sunt materia magnificentiæ. Ideo, quum innocentes in statu innocentiæ non habeant peccata, quæ sunt materia pœnitentiæ, sed possint habere; actus pœnitentiæ in eis esse non potest, sed habitus: et hoc si gratiam habeant, in qua omnes virtutes infunduntur.
Porro dum quæritur, an pœnitentia sit in Beatis; dicendum, quod virtutes cardinales manent in patria secundum actus quos habent in suo ultimo fine, ut super tertium dictum est. Quumque pœnitentiæ virtus sit pars justitiæ, quæ est virtus cardinalis;1 idcirco quicumque habet virtutem pœnitentiæ in hac vita, perseveranter habebit eam in regno cœlesti, non tamen secundum eumdem actum quem nunc habet, sed actus pœnitentiæ erit ibi gratias agere Deo pro misericordia dimittente peccata. — Postremo, quum in angelis sanctis peccatum non fuerit nec esse possit, constat in ipsis non esse virtutem pœnitentiæ, nec actum ejusdem, similiter nec in anima Christi. In dæmonibus vero et ceteris condemnatis, quum sint obstinati in malis, non potest esse pœnitentia ut est virtus, sed ut est passio, utpote dolor et quædam tristitia de propria culpa, secundum quod est eis tantæ miseriæ causa. Et quamvis in spiritibus non sit dolor ut est passio partis sensitivæ; tamen in eis est aliquid simile, videlicet motus voluntatis detestans et contristans seu dolens. Unde in libro Sapientiæ legitur de damnatis: Gementes intra se, pœnitentiam agentes.2 — Verum his objici potest, quia in Vitaspatrum quidam Patrum fertur dixisse: Abraham pœnitebit quod non plura operatus est bona, quum viderit gloriam Beatorum. Dicendum, quod voluntas Beatorum in patria est omnino conformis voluntati divinæ. Unde sicut Deus voluntate antecedente vult omnia esse bona, non autem voluntate consequente, ita etiam est de Beatis. Et talis voluntas antecedens improprie pœnitentia appellatur a sancto illo Patre. — Hæc Thomas in Scripto. Concordant Bonaventura et Petrus.
Porro Thomas de Argentina ab his partim dissentiens, ait quod parvulo in Baptismo infunditur pœnitentiæ virtus, dato quod nunquam peccet, nec in futurum possit peccare. Doctores quoque communiter fatentur, quod virtus pœnitentiæ nunquam fuit in Christo; et tamen hic dicunt, quod manet in animabus beatis ad ornamentum. Ex quibus sequitur necessario, quod aliquod animæ ornamentum desit animæ Christi: quod inconveniens esse videtur. Hinc salvo meliori judicio, videtur dicendum, quod actus magis proprius pœnitentiæ est inclinare animam ad faciendum emendam Deo pro relaxanda offensa. Ad quem actum aliquis potest se habere dupliciter. Primo absolute, sicut qui peccavit aut peccat; et iste non convenit innocenti nec Christo. Alio modo sub condititione, taliter cogitando : Si quocumque modo Deum offenderem, mox emendarem, et ex corde protinus pœniterem. Hoc modo actus pœnitentiæ debet esse in quolibet justo quamvis innocente, tam viatore quam comprehensore. Hinc pœnitentia non solum quantum ad ornatum, sed etiam quantum ad hujuscemodi actum, videtur esse in Christo non minus quam in quocumque alio justo ac innocente. Hæc Argentinensis.
Verum in his scripta S. Thomæ multo rationabiliora esse videntur. Nempe quum habitus ordinetur ad actum, non est rationabile ponere habitum ubi impossibile est ejus consistere actum. Conditionalis quoque nil ponit; et talis voluntas non est nisi valde incompleta velleitas, nec ad eam requiritur pœnitentiæ virtus, sed sufficit caritas et illuminatio mentis. Denique aliquid spectat ad ornatum et perfectionem in uno, quod non pertineret ad perfectionem et ornatum in alio, sed ad grandem imperfectionem : sicut in homine esse discursivum, atque quotidie in scientiis virtutibusque proficere, quod in angelis esset imperfectionis. Imo in eodem homine aliquid est perfectionis et ornamenti in uno ipsius statu, quod in alio ejus statu imperfectionis exsisteret in eodem : sicut esse fortem in fide et spe, est perfectionis et decoris in via, non in patria. Sic quamvis pœnitentiæ virtutem habere, sit ornamentum in Beatis qui aliquando potuerunt peccare, non tamen in Christo secundum assumptam naturam, secundum quam fuit confirmatus in bono et comprehensor, quantum ad superiorem animæ portionem, a primo incarnationis instanti. Eadem etiam ratione qua probatur in Christo pœnitentia esse, sequeretur quod in ipso sint fides et spes, præsertim quum hæ virtutes sint pœnitentia digniores, unde et magis ornant.
Richardus quoque sanctum sequens Doctorem : Ad istam (inquit) quæstionem aliqui dicunt, Beatorum aliqui nunquam peccaverunt, sed transgredi potuerunt : qui si peccassent, peccatum eorum potuisset remitti, ut sunt animæ beatæ innocentium si diu mansissent in corpore. Alii nunquam peccaverunt, sed potuerunt peccare, et si peccassent, veniam consequi nequivissent, ut sunt angeli sancti. Alii peccare potuerunt et peccaverunt : ut qui in hac vita finaliter pœnituerunt. In primis est habitus pœnitentiæ. Nam quamvis in eis non habuit actum, potuit tamen habere. Habitus namque infusus non præsupponit actum neque includit, sed præsupponit in subjecto suo possibilitatem ad actum possibilem elici per illum eumdem habitum in numero, vel per alium speciei ejusdem. In tertiis quoque est habitus pœnitentiæ, quia in eis potuit habere suum actum et habuit : imo adhuc habet non actum illum qui est de peccato dolere, sed qui est gaudere de remissione peccati et se velle nunquam peccasse si esset possibile. In mediis vero non est pœnitentiæ virtus, quoniam nunquam potuisset in eis suum actum habere, quia pœnitere non potuissent. Unde nec pœnitentia fuit in Christo. Habitus enim præsupponit esse vel fuisse, in illo in quo est, possibilitatem ad suum actum. In exsistentibus vero in purgatorio est pœnitentia quantum ad actum et habitum : dolent etenim de suis peccatis, et aliquo modo gaudent de remissione peccati. Hæc Richardus. — Ex quibus etiam patet, quod in statu innocentiæ fuit pœnitentia habitualis in primis parentibus. rationabiliora esse videntur. Nempe quum habitus ordinetur ad actum, non est rationabile ponere habitum ubi impossibile est ejus consistere actum. Conditionalis quoque nil ponit; et talis voluntas non est nisi valde incompleta velleitas, nec ad eam requiritur pœnitentiæ virtus, sed sufficit caritas et illuminatio mentis. Denique aliquid spectat ad ornatum et perfectionem in uno, quod non pertineret ad perfectionem et ornatum in alio, sed ad grandem imperfectionem : sicut in homine esse discursivum, atque quotidie in scientiis virtutibusque proficere, quod in angelis esset imperfectionis. Imo in eodem homine aliquid est perfectionis et ornamenti in uno ipsius statu, quod in alio ejus statu imperfectionis exsisteret in eodem : sicut esse fortem in fide et spe, est perfectionis et decoris in via, non in patria. Sic quamvis pœnitentiæ virtutem habere, sit ornamentum in Beatis qui aliquando potuerunt peccare, non tamen in Christo secundum assumptam naturam, secundum quam fuit confirmatus in bono et comprehensor, quantum ad superiorem animæ portionem, a primo incarnationis instanti. Eadem etiam ratione qua probatur in Christo pœnitentia esse, sequeretur quod in ipso sint fides et spes, præsertim quum hæ virtutes sint pœnitentia digniores, unde et magis ornant. actum habere, quia pœnitere non potusent. Unde nec pœnitentia fuit in Christo. Habitus enim præsupponit esse vel fuisse, in illo in quo est, possibilitatem ad suum actum. In exsistentibus vero in purgatorio est pœnitentia quantum ad actum et habitum : dolent etenim de suis peccatis, et aliquo modo gaudent de remissione peccati. Hæc Richardus. — Ex quibus etiam patet, quod in statu innocentiæ fuit pœnitentia habitualis in primis parentibus. confirmatus in bono et comprehensor, quantum ad superiorem animæ portionem, a primo incarnationis instanti. Eadem etiam ratione qua probatur in Christo pœnitentia esse, sequeretur quod in ipso sint fides et spes, præsertim quum hæ virtutes sint pœnitentia digniores, unde et magis ornant.
Richardus quoque sanctum sequens Doctorem : Ad istam (inquit) quæstionem aliqui dicunt, Beatorum aliqui nunquam pec-
Footnotes
Chapter 131 of 283