Skip to the text

Quæstio 6

Modo quærendum est De effectibus pœnitentiæ, qui sunt multi. Et quæritur primo, an per pœnitentiam auferantur ac dimittantur peccata.

Videtur quod non, quoniam de Antiocho rege legitur secundo Machabæorum, quod sentiens se justo Dei judicio plagatum, pœnituit, veniam petiit, et multa opera bona se promisit facturum, nec meruit exaudiri.1 De Esau quoque ait Apostolus ad Hebræos, quod non invenit pœnitentiæ locum, quanquam cum lacrimis inquisisset eam.2

Quæritur quoque, an per pœnitentiam dimittatur reatus, id est obligatio ad pœnam pro culpa dimissa, et item reliquiæ vitiorum.

Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa, libro quarto : Dum peccator primo ad Deum convertitur, dimittit suum peccatum, proponens de cetero non peccare, et de suis dolet peccatis : quod totum aliquo modo facere potest per fidem informem, et per timorem servilem liberumque arbitrium. Quum vero facit omnino quod in se est, tunc protinus Deus quoque facit quod in ipso est, sicut ait per Zachariam prophetam : Convertimini ad me, et convertar ad vos.3 Et quum Deus ita se convertit ad hominem, infundit ei gratiam gratum facientem, quæ expellit peccatum, et pœnam æternam mutat in temporalem. Adhuc tamen manet in pœnitente vitiorum sequela, quæ triplex est. Prima est, difficultas videndi spiritualiter, seu spiritualis obscuritas. Nondum enim potest tam clare videre quid sit agendum et quid non, sicut ante peccatum. Quod figuratum est in cæco a Christo illuminato, qui dixit : Video homines sicut arbores ambulantes.4 Secunda est, difficultas bene agendi juxta bonum affectum. Tertia est, pœna temporalis. Duo prima tollit ac pellit contritio, gratiam et ejus illuminationem ac confortationem adipiscendo, sicut ait Apostolus : Optimum est gratia stabiliri cor.5 Tertium aufert per modum meriti, dummodo contritio in tantum crescat ac vigeat. Præcipua vero difficultas est, auferre has vitiorum reliquias ac sequelas in his qui prava consuetudine sunt infecti, quum in Ecclesiaste dicatur :6 Si retusum 10. fuerit ferrum, multo labore acuitur. — Sed argui potest, quod non requiratur contritio ad delendum obscuritatem videndi et difficultatem bene agendi: quia virtutes non solum per motum doloris contrariæ sunt illi obscuritati ac difficultati, sed et per motum clarificationis ac roborationis, quum sint lumina, arma ac fortitudines animi. Respondendum, quod in pœnitentia requiritur dolor. Primo, quoniam est medicina contraria causæ morbi, id est libidini seu concupiscentiæ, qua homo vult in creatura inordinate delectari. Secundo, quia peccatum est quædam rubigo: idcirco multa defricatione, afflictione atque punitione oportet ipsum auferri. Unde ait Gregorius: Ferrum nostræ mentis ad subtilitatem non ducitur, nisi frequenti tribulationum asperitate elimetur. Hæc Antisiodorensis.

At vero Bonaventura: De peccatis (inquit) dolere seu pœnitentiam agere, contingit dupliciter. Primo, propter læsionem naturæ, et pœnam debitam pro peccato. Secundo, propter divinæ majestatis offensam atque justitiæ derogationem, cum emendationis proposito ac conatu. Primo modo potest quis pœnitere ex sola natura. Nam sicut homo se naturaliter diligit, ita et naturaliter odit id per quod malum incurrit. Ideo pœnitentia ista est in damnatis et in pravis hominibus. Potissime quoque erit in angelis malis, quando omnino absorpti erunt a pœnis. Verum in hac pœnitentia vivit et regnat mala voluntas, quum sit proprii boni amica. Propter quod Deus eam non acceptat, nec taliter pœnitens veniam gratiamve meretur. Secundo modo pœnitere, non est sine gratia Dei gratum faciente, aut gratis data quæ in tantum disponit ad gratiam gratificantem, quod omnis sic pœnitens, mox consequitur veniam et gratiam Dei. Imo, dato per impossibile quod diabolus taliter pœniteret, misericordiam sortiretur; sed libero arbitrio nequit se vertere ad veniam postulandam. Gratiam vero taliter pœnitendi Deus finaliter nulli largitur, nisi cum quo vult misericordiam facere consummatam. — Itaque Antiochus et Esau non pœnituerunt secundo modo, sed primo. — Quod ait Isidorus in libro de Ordine creaturarum, quod dæmones non pœnituerunt, et si pœnituissent, veniam non obtinuissent: intelligendum est de pœnitentia primo modo accepta.

Præterea si quæratur, utrum pœnitentia restituat homini opera bona prius mortificata per culpam; dicendum, quod verum est, et communis tenet positio, quod opera quæ prius fuerunt viva, ac postea per culpam mortalem mortificata, restituuntur et denuo vivificantur, gratia redeunte. Unde super illud Joelis, Reddam vobis annos quos comedit locusta, asserit Glossa:7 Non patitur Dominus perire ubertatem, id est meritorum fecunditatem, quam per turbationem amisistis. Denique quod quis præmio operum prius meritoriorum privatur, est quia peccando mortaliter, incapacem se fecit mercedis æternæ. Ergo quum pœnitendo exhibeat se rursus capacem illius, revivificantur in ipso, non quod eodem numero redeant, sed quod reputantur ei in præmium, et acceptantur a Deo, ut prius. Dicunt quoque nonnulli, quod opera bona in caritate facta, in quantum bona sunt, a Deo sunt: ideo sunt in laudem Dei, et ipse de eis laudandus est. Et quia in unitate mystici corporis, id est in caritate Ecclesiæ, facta sunt, pertinent ad mysticum corpus; et quia ex libera et justa voluntate hominis prodierunt, ad ipsius facientis meritum spectant. Idcirco, ipso peccante, manent in mystico corpore; et alii electi de ipsis gaudebunt, ac Deum inde laudabunt; sed isto per pœnitentiam resurgente, ei denuo reviviscunt: sicque nunquam inania sunt.

Quæritur quoque, an perfecta pœnitentia restituat in pristinum gradum. Et respondendum, quod pœnitentia nominatur perfecta dupliciter: primo, quantum ad durationem tantum; secundo, quantum ad durationem et fervorem. Et primo modo exhibita, non restituit semper in pristinum gradum, ut si fiat ita remisse, quod faciens eam non præparat se ad gratiam tantam quantam amisit. Si vero perfecta sit secundo modo, dico quod si pœnitens tam ferventer dolet de culpa, ut decet eum qui de tanto cecidit statu, credo quod per eam redit in pristinum gradum. Unde in libro Quinque responsionum, de ista pœnitentia loquitur Augustinus : Pœnitentia est res quædam perfecta ac optima, universos defectus revocans ad perfectum. Nam et opera Dei perfecta sunt, et ipse medicus summus, quantum in se est, sanitatem largitur perfectam. — Hæc Bonaventura.

Ex quibus patet responsio ad alia quædam quæ quærit, videlicet an necesse sit resurgere in caritate æquali aut majori : Ad quod, ait, aliqui dicunt quod imo, quia (ut opinantur) Deus non permitteret cadere suos electos, nisi videret quod hoc eis deberet prodesse. Et addunt, quod Deus electos suos in meliori statu seu dispositione vitæ ipsorum accipit de hac vita; et item, quod opus bonum remuneratur a Deo quantum meruit radix ex qua fuit. — Sed hanc opinionem credo falsam, quia contingit perfectum cadere virum, qui tamen pœnitendo resurgens, non statim perfectus est, quia nemo repente fit summus. Item minima caritas potest delere omne peccatum : non ergo oportet in caritate æquali resurgere; sed potest aliquando in minori. Item qui in majori exstitit caritate ante ruinam, potest remissius pœnitere, et ita caritatem sortietur minorem. Hæc Bonaventura.

At vero Thomas super his plenius scribens : Pœnitentia, ait, potest considerari ut sacramentum, et ut virtus. Et utroque modo aliquo modo cooperatur ad remissionem peccatorum. Nam ut est sacramentum evangelicæ legis, gratia datur in ea ad defectum illum sanandum contra quem est instituta, utpote ad dimissionem actualis peccati. Operatur quoque ad remissionem peccati, in quantum virtus, speciali modo præ virtutibus ceteris : quia secundum omnem virtutem formatam, ex parte habitus dimittuntur peccata, ratione gratiæ quæ cum ea infunditur; sed hoc est formaliter remittere. Pœnitentia vero ex parte sui actus habet quod peccata per eam dimittuntur, secundum quod peccata sunt materia ejus. Quum enim peccatum ex hoc remitti dicatur vel retineri, quod habet rationem offensæ, id quod tollit offensam, aufert peccatum. Quumque offensa, in quantum hujusmodi, sit inæqualitas quædam qua unus alteri detrahit quod illi debetur, actu illius virtutis peccatum dimittitur quæ inæqualitatem illam ad æqualitatem reducit. Quod facit pœnitentia, quæ in recompensationem divinæ offensæ spiritum contribulatum offert Deo : ideo pœnitentiæ etiam ex parte sui actus convenit peccata auferre. Et hoc non est solum formaliter, sed etiam efficienter per pœnitentiam peccata dimitti.

Verumtamen pœnitentia non semper tollit totum reatum peccati. Ut enim quinto et octavo Ethicorum ait Philosophus, tam justitia quam amicitia in quadam æqualitate consistit. Qui ergo aliquem offendit, peccat contra æqualitatem amicitiæ, in quantum affectum debitum non impendit; et contra æqualitatem justitiæ, in quantum rem alteri debitam subtrahit. Et sicut hæc duo in offensa quandoque ab invicem dividuntur, ita et in recompensatione aliquando separantur : ut quando pœna per violentiam offendenti infertur. Tunc enim fit recompensatio quantum ad justitiam, non quantum ad amicitiam. Similiter, quando offendens placat offensum verbis, re subtracta non restituta, fit recompensatio amicitiæ, non justitiæ. Peccator ergo per affectum peccandi amicitiam Dei violat, atque per inobedientiam seu transgressionem legis divinæ honorem debitum subtrahit Deo. Et ex primo amittit gratiam et incurrit offensam; et ex secundo meretur pœnam, ut quod subtraxit per inobedientiam, subtrahatur ab eo per pœnam. Hoc quoque meritum pœnæ vocatur reatus. Ideo per pœnitentiam qua homo se subjicit Deo, peccata detestando cum emendationis proposito, remittitur peccatum quantum ad offensam; non tamen oportet quod dimittatur quantum ad totum reatum, nisi pœna jam persoluta.

Si autem objiciatur, quia Deus non plus exigit in pœna, quam fuit in culpa; sed major dolor est in contritione de peccato, quam fuit delectatio in peccando, quoniam quantitas doloris de peccato est secundum quantitatem amoris divini, qui major est quam omnis cupiditas: ergo Deus non exigit pro peccato aliam pœnam, quam illam quæ est in contritione, sicque pœnitentia ab omni solvit reatu. — Dicendum, quod secundum Philosophum quinto Ethicorum, in recompensatione injuriæ justitia commutativa non semper servat æqualem quantitatem absolute in pœna, ei quæ fuit in culpa: non enim si quis percussit principem, sufficit quod repercutiatur tantumdem. Requirit tamen æqualem pœnam, habita prius comparatione ad personam in quam culpa commissa est. Quumque per pœnitentiam homo de se ipso faciat justitiam Deo, non sufficit tantus dolor in pœnitentia, quanta delectatio fuit in culpa : quoniam illa delectatio in injuriam Dei fuit, in quantum Deo prætermisso, homo delectationi se subdidit in peccando.

Insuper, si quæratur an per pœnitentiam reliquiæ peccati tollantur: dicendum, quod sicut pœnitentia non tollit reatum totaliter per quemlibet actum, sed tunc quando ad perfectum perducitur secundum omnes pœnitentiæ partes; sic nec oportet per primum pœnitentiæ actum universos defectus auferri qui ex actuali sequuntur peccato, et reliquiæ peccatorum seu vitiorum vocantur. Unde et in corporali sanatione, cui pœnitentia assimilatur, reddita sanitate, adhuc quædam manent reliquiæ morbi prioris, quousque perfecta sanitas obtineatur.

Amplius, per pœnitentiam gratia ac virtutes restituuntur. Hæ namque causantur in anima ex divini luminis influentia, quæ intercipitur et impeditur per peccatum: quemadmodum nubes interposita inter solem et nos, radios ejus tollit a nobis, juxta illud Isaiæ, Peccata vestra diviserunt inter Deum vestrum et vos.8 Quumque pœnitentia tollat peccata, et in primo suo actu offensam peccati, deinde reatum; ideo sicut ventus auferens nubem, restituit nobis solis splendorem, sic pœnitentia tanquam removens quod prohibebat gratiam, restituit nobis gratiam gratum facientem et omnes virtutes. Et hoc modo est homo causa gratiæ sibi desuper datæ, se disponendo et obicem removendo. Nec obstat quod in eodem instanti obex removetur et gratia datur. Nam et in eodem instanti quo obstaculum luminis primo remotum est, lumen consequitur, et tamen remotio obstaculi est causa illuminationis. — Ex istis elicitur, quod opera bona ex genere extra caritatem facta, non vivificantur per pœnitentiam. Nam quod aliqua bona per pœnitentiam restituuntur, non est nisi per accidens, in quantum pœnitentia removet prohibens. Talis autem causa exigit causam per se respectu effectus, cujus ipsa est causa per accidens. Nulla autem potest poni causa per se vivificationis operum extra caritatem factorum, quoniam vita operum ex vita operantis dependet: idcirco quod opera viva sint, habent a caritate et gratia, quæ non formant neque vivificant nisi actus qui procedunt ex ipsis.

Denique opera facta in caritate, per peccatum mortale sequens mortificantur, quia impotentia fiunt et inidonea ad perducendum hominem in vitam beatam. Et si objiciatur, quod non manent, ergo non mortificantur; dicendum, quod sicut opera prava transeunt actu et manent reatu, sic opera bona in caritate facta quamvis actu desinant esse, tamen manent quantum ad meritum, et quantum ad hoc possunt mortificari. — Sed contra hæc objici potest, quoniam pœna non debet excedere culpam. Si ergo sit aliquis multis actibus bonis abundans, non videtur decere bonitatem divinam, ut illum privet tot tantisque meritis vitæ æternæ propter unum opus iniquum. Et respondendum, quod omnia merita nostra ac bona sunt Dei dona; per ingratitudinem autem meretur homo accepta beneficia perdere. Ideo per quodcumque mortale peccatum quantumlibet parvum, meretur homo omnium præcedentium actuum amittere merita. — Verumtamen opera bona ac meritoria per sequens mortale peccatum mortificata, per sequentem pœnitentiam rursus vivificantur. Opera namque facta in caritate, manent ad meritum in Dei acceptatione, et ita efficaciam habent perducendi hominem ad vitam beatam : a quo effectu impediuntur in recidivante, per accidens, hoc est per sequens peccatum, per quod fit homo indispositus et indignus ad præmium præcedentium meritorum. Quumque per supervenientem pœnitentiam indispositio atque indignitas removeantur a pœnitente, palam est quod opera illa bona denuo vivificantur in ipso, quia suum sortiuntur effectum et reacceptantur a Domino, cui per pœnitentiam reconciliatur peccator. Unde quod Hugo ait, Nemo peccet in spe, quia quod semel amittitur, amplius non recuperatur : intelligendum est de tempore ipso, quod semel amissum recuperari non valet. Ideo temporis jactura exstat gravissima.

Præterea quæri potest, an isti effectus conveniant pœnitentiæ in quantum est virtus, vel in quantum est sacramentum. Dicendum, quod in peccato consideranda sunt duo, utpote : inordinatio actus, et macula consequens inde in anima. Et secundum hoc, peccatum dupliciter remittitur. Quum enim per illam inordinationem homo injuriam fecerit Deo, idcirco ex hac parte peccatum remittitur, per quod inæqualitas illa injuriæ reducitur ad æqualitatem justitiæ : quod facit pœnitentia per actum suum, in quantum est virtus. Ex parte vero maculæ, peccatum remittitur per gratiam, quæ formaliter maculam auffert, sicut albedo nigredinem, atque ex consequenti per virtutes alias gratia formatas. Quumque pœnitentia sit talis virtus, etiam ipsa formaliter tollit peccatum ex parte habitus. Et hoc est quod aliqui dicunt, quod remittit peccata in quantum est gratia. Non enim potest dici gratia nisi in quantum informata est ea, vel propter similitudinem operis. Sed ut sacramentum, etiam ex parte hac tollit quasi effective peccatum, quia gratiam tribuit : sicut inducens albedinem tollit nigredinem. Sicque pœnitentia in quantum est sacramentum, dimittit peccatum : quoniam sacramenta novæ legis sunt instrumentales causæ gratiæ. Deus vero remittit sicut causa efficiens principalis, et Christus homo sicut meritoria causa, sacerdos vero sicut minister Dei sacramentorumque dispensator. Et quoniam ceteri effectus pœnitentiæ jam prætacti sequuntur ex ea in quantum remittit seu tollit peccata, ideo similis est ratio de ceteris omnibus pœnitentiæ effectibus.

Postremo quæritur, an sine pœnitentia peccator remissionem consequi valeat peccatorum. Et dicendum, quod manente causa, manet effectus. Causa autem quare privatur quis gratia, est inæqualitas peccatoris qua Deum offendit : quæ quamdiu ad æqualitatem reducta non fuerit, non cessabit privatio gratiæ. Quod quum per pœnitentiam fiat, non potest sine pœnitentiæ actu remitti peccatum. Unde libro de Pœnitentia loquitur Augustinus : Nemo suæ voluntatis arbiter constitutus, potest novam vitam incipere, nisi pœniteat eum veteris vitæ. Hinc pœnitentia dicitur sacramentum necessitatis. Quemadmodum enim Baptismus ordinatur contra originale peccatum, ita pœnitentia contra actuale. Sed ab originali nullus adultæ ætatis potest mundari, nisi actu aut proposito Baptismum suscipiat : ergo et sine pœnitentia taliter accepta, nemo ab actuali purgatur. — Et si objiciatur, quod sufficit bona voluntas et fervens affectio; dicendum, quod ista sine gratia haberi non queunt, nec gratia sine pœnitentia in eo qui fuit in peccato actuali mortali. — Hæc Thomas in Scripto. In quibus Albertus, Petrus, Richardus, aliique communiter satis concordant.

Footnotes

  1. II Mach. IX, 11 et seq. ↩

  2. Hebr. XII, 17. ↩

  3. Zach. I, 3. ↩

  4. Marc. VIII, 24. ↩

  5. Hebr. XIII, 9. ↩

  6. Eccle. X, 10. ↩

  7. Joel ii, 25. ↩

  8. Is. LIX, 2. ↩

Chapter 134 of 283