Skip to the text

Quæstio 2

Consequenter quæritur De origine, ordine et subjecto pœnitentiæ, hoc est : an timore concipiatur; et utrum sit prima virtus; atque in qua potentia subjective locetur, imo et in quibus personis consistat, an scilicet in solis viatoribus, et utrum in omnibus illis.

Videtur autem quod non concipiatur timore primo, quum sit virtus infusa, et per consequens nullo actu, studio aut consonatu humano acquisita. — Item nonnulli convertuntur ac pœnitent desiderio vitæ æternæ, aut naturali Dei amore; quidam ex præventione divina dulci ac gratiosa. — Insuper non videtur quod pœnitentia sit prima virtutum ac fundamentum earum, sicut probabitur.

Ad hæc Bonaventura respondet : Origo virtutis pœnitentiæ effectiva, est Deus, qui eam sicut et ceteras virtutes infusas per creationem donavit. Origo vero dispositiva a nobis est : quoniam qui creavit nos sine nobis, non justificat nos sine nobis. Dispositio vero procedit hoc ordine. Primo necessse est Dei bonitatem justitiamque cognoscere, cui omne displicet malum culpæ, et qui inde offenditur, nec relinquit id impunitum; se quoque quædam fecisse quæ illius displicent æquitati, quod est cognitio propriæ culpæ, atque ex hoc agnoscit homo se divino judicio obligatum ad pœnam. Necesse est etiam misericordiam Dei cognoscere, qua paratus est redeunti ac pœnitenti ignoscere. Et ita ex prima illa notitia gignitur timor; ex secunda spes veniæ; et ex illis voluntas revertendi per pœnitentiam ad ipsum, et castigandi se, satisfaciendique ei per gemitum et alias pœnas; et faciendo quod in se est, ad justificationem disponit se. — Hinc pœnitentia potius dicitur timore concipi quam generari: quia generare est effectivi principii, sed concipere receptivi. Magis etiam dicitur pœnitentia concipi timore quam amore, quia peccator nondum habet amorem Dei, sed sui: qui amor nunquam generat pœnitentiam, nisi quando timet. Unde, quamdiu sic amat et credit, non fugit peccatum: ideo non concipitur fide, quoniam ante timorem non est pœnitentiæ seminarium, quod est a culpa cessare. Hinc item magis concipitur timore quam spe: timor etenim concipit, spes promovet. Ex quibus patet, quod concipitur timore servili. Nec hoc inconveniens est, quia conceptio ista non est per productionem in esse, sed per dispositionem præfatam.

Præterea, si quæratur de ordine pœnitentiæ, hoc est, an sit prima virtus; dicendum, quod prius dupliciter dicitur. Primo secundum substantiam, secundo penes usum. Secundum substantiam omnes virtutes sunt simul; secundum usum vero est distinguendum: quia aut loquimur secundum imaginis informationem, et sic fides est prima; aut secundum regressum et reparationem, sicque pœnitentiæ actus est primus, quoniam immediatior est. Nam etsi simul stet motus liberi arbitrii cum contritione (qui motus a multis dicitur fidei motus), gratia tamen adveniens per modum reparantis et expellentis culpam, immediate respicit pœnitentiæ motum seu actum. Quemadmodum enim gratia ordine naturæ prius expellit peccatum, quam habilitet et coaptet ad bonum: ita necesse est ut homo ex parte sui in justificatione sua primo adspernetur culpam, quam dirigatur in opus bonum. Hinc constat qualiter intelligendum sit quod super illud Matthæi, Pœnitentiam agite, asserit Glossa:1 Prima virtus est, per pœnitentiam punire peccatum. Imo, per præinductam distinctionem solvuntur faciliter quæ pro utraque parte introducuntur.23

Amplius, de subjecto pœnitentiæ diversæ exstant opiniones. Una, quod pœnitentia circuit omnes animæ vires, quoniam omnia deflet et expellit peccata. Quumque pro omnibus culpis delendis deflet, et ad fletum perfectum concurrant omnium motus virtutum, et ad expulsionem vitiorum habitus cunctarum virtutum; dixerunt pœnitentiam in omnibus viribus esse instar generalis justitiæ. Ad quod probandum, allegant Glossam super illud Isaiæ: Venter meus ad Moab quasi cithara sonabit.4 Interlinealis exponit, plangendo; et Glossa ait: Quemadmodum cithara compositum sonum non emittit, si una chorda fuerit rupta; sic spiritualis venter Prophetæ, si una virtutum chorda defuerit, dulce melos non resonabit. Ergo et pœnitentiæ luctum oportet per omnes vires diffundi. Satisfacit namque pœnitens orando, quantum ad rationalem; jejunando, quantum ad concupiscibilem; seque affligendo, quantum ad irascibilem. Sed quum juxta præhabita, pœnitentia sit specialis virtus ac habitus, oportet quod sit in una speciali potentia subjective. — Hinc alii dicunt, quod sit in libero arbitrio, quod dicunt distinctam potentiam a ratione et voluntate ac eis superriorem, ut super secundum est recitatum ac improbatum. — Ideo alii dicunt, quod pœnitentia sit in vi rationali, quia reducitur ad justitiam, quam dicunt esse in ratione. Justitiæ quippe est reddere unicuique quod suum est: quod proprie est rationis, quum sit actus judicialis, et ratio in regno animæ judex sit: in qua etiam ratione ponitur prudentia sicut dux et consiliarius. Unde justitia quæ est virtus cardinalis, dicitur omnes vires animæ circuire; et aliquos habitus continet qui ad affectivam pertinere videntur, ut pœnitentiam et obedientiam. Hinc pœnitentia quoque, quamvis in una sit vi, multas tamen circuire perhibetur, estque in rationali tan-

C D quam regitiva ipsius concupiscibilis et irascibilis. Sed rationabile non videtur, quod pœnitentia, quæ sonat affectum, quum sit dolor, ponatur in rationali. Habitus quoque virtutis non est ponendus circa potentiam imperantem, sed elicientem: nam in eliciendo est difficultas. Unde actus seu motus virtutis non dicitur proprie esse nisi potentiæ elicientis, sicut pugnare pro bono communi, est proprie fortitudinis actus, quamvis caritas imperet eum. — Hinc alia positio est, quod pœnitentia sit in irascibili, id est, in superiori vi affectiva, quæ est voluntas, quemadmodum spes et caritas: quia hæ omnes dicunt affectiones, et pœnitentia respicit arduum, atque insurgit contra malum culpæ, tanquam odiens, persequens ac puniens illud. Huic positioni consentio.

Si vero objicias, quomodo potest pœnitentia esse in irascibili, quum sit species justitiæ, quæ est in rationali; dicendum, quod justitia est in tribus viribus, ut dicit Glossa Genesis secundo. Et si instes, quomodo potest unus habitus esse in viribus tribus;5 dico, quod justitia cardinalis est habitus, non sicut particularis conclusio, sed sicut una totalis scientia quæ continet multos habitus scientiales particulares. Sic et justitia continet obedientiam, humilitatem, pœnitentiam, largitatem ac veritatem; et secundum hos habitus potest justitia in diversis viribus collocari. Nam veritas est in rationali, largitas in concupiscibili, pœnitentia et humilitas in irascibili. Attamen omnes uniuntur in hac ratione communi, quæ est unicuique reddere quod suum est. Quum autem auctoritas aliqua dicit, quod pœnitentia est in ratione; dicendum, quod ratio dupliciter sumitur, scilicet: proprie, pro speciali potentia, quæ etiam dicitur intellectus; et communiter, pro tota parte hominis superiori, quæ rationem et voluntatem includit. — Hæc Bonaventura.

Qui in quæstionibus circa litteram addit: Quæro, quomodo pœnitentia nuncupatur secunda tabula post naufragium. Si enim est secunda tabula post Baptismum, ergo erit secundum sacramentum. Et cur dicitur tabula? Quid item naufragium? Et dicendum, quod mare est mundus iste, juxta illud Psalmi, Hoc mare magnum. Ps. ciii, 25. Navis vero in qua et per quam transit homo super undas maris hujus, est gratia Spiritus Sancti, vel Ecclesia glutino caritatis conjuncta, secundum illud Proverbii:6 Facta est quasi navis institoris. Naufragium fuit corruptio nostra in Adam, in qua omnes posteri ejus jactati sunt super undas sæculi hujus per concupiscentiam et per pœnam.7 Ab hoc naufragio liberatur homo primitus per Baptismum, qui restituit innocentiam gratiamque amissam:8 idcirco vocatur et est tabula prima. Quumque quamplures gratiam deserant baptismalem, nec per Baptismum denuo possunt reparari, indigent rursus tabula alia, quæ est pœnitentia: in qua cuncta lavantur, et homo spiritualiter renovatur. Utrumque demum tabula nominatur: quoniam sustinet ac sustentat viatorem ne periclitetur per culpam, nec vitiis, tentationibus, inquietudinibus sæculi obruatur. Non tamen ponit hominem ita in tuto sicut erat in innocentiæ statu. Per naufragium quoque quidam intelligunt casum in quodcumque mortale peccatum. Quumque duplex sit mortale peccatum, utpote, originale et actuale; contra originale est Baptismus, contra actuale pœnitentia. Prior tamen expositio melior est. — Hæc Bonaventura. In quibus quod ait de subjecto et multiplicitate justitiæ, non apparet: quia justitiæ subjectum videtur esse voluntas, et ipsa est simplex specialisque habitus, unum simplex habens subjectum, ut declaratum est plenius super secundum et tertium.

Circa hæc loquitur Thomas: Virtutem pœnitentiæ Deus nobis infundit; dispositio vero aliqua ex parte nostri procedit, sicque originem quamdam habet in nobis. Verum quum actus humani non ex necessitate, sed ex libero procedant arbitrio; non potest ex parte nostri assignari causa

Cf. 1 XXIII, p. 521 C, 526 D.

Glossa in ps. xli, 6. aliqua ex qua actus nostri semper procedant, sed ex qua ut in pluribus: quod contingit propter indispositionem et variationem exsistentem in nobis, quæ tamen necessario non inclinat. Hinc omnes sermones morales intelligendi sunt ut in pluribus, ut primo Ethicorum habetur. Quumque secundum Damascenum, pœnitentia sit revocatio a peccatis, oportet originem ejus accipere secundum dispositionem exsistentis in peccato, qui non habet gustum spiritualiter sanum ut ex dulcedine divinæ bonitatis a vitiis retrahatur: imo habet affectum inordinato sui ipsius amore infectum; idcirco per pœnas, quæ suæ naturæ ac voluntati contrariantur, retrahitur. Hinc ut in pluribus, pœnitentia in eis ex timore habet initium, quamvis in aliquibus ex quodam inchoetur amore.

Porro dum quæritur, an pœnitentia sit prima virtutum; dicendum, quod virtutes omnes pariter infunduntur quantum ad habitus; sed quod una dicitur prior altera, intelligendum est quantum ad ordinem in earum actibus consideratum. Quumque per actus virtutum homo tendat in Deum, oportet ordinem actuum considerari secundum ea quæ sunt in motu. Motum vero voluntatis præcedit cognitio, quia ut fertur tertio de Anima, appetibile imaginatum aut intellectum, movet appetitum; similiter æstimatio possibilitatis, quia electio, quæ est principalis motus virtutis, non est de impossibili æstimato. Motus autem appetitus in duobus consistit, puta, in fuga mali et prosecutione boni: quæ duo diversimode ordinantur. Quandoque enim aliquis fugit malum propter desiderium boni, aliquando econverso: et hic motus frequentius est in conversione peccatoris ad Deum per pœnitentiam. Hinc actum pœnitentiæ præcedit fidei actus, quia accedentem ad Deum oportet credere.9 Motus quoque spei conjunctus est motui timoris, quia ex motu spei habetur æstimatio de possibilitate veniæ consequendæ: ideo ait Gregorius, quod pœnitens movetur inter timorem et spem. Deinde ut in pluribus, sequitur pœnitentiæ motus; deinde motio seu actio caritatis et aliarum virtutum per ordinem. Quandoque etiam motio amoris præcedit pœnitentiæ motum; sed ille amor non est caritas, quia amissa caritas non recuperatur nisi per contritionem de culpis præteritis, quæ contritio est pœnitentiæ actus. Itaque pœnitentia prior est caritate et virtutibus eam sequentibus, atque posterior fide et spe. Verumtamen fides et spes non habent rationem perfectæ virtutis, nisi per caritatem sint informatæ, et secundum hoc pœnitentiam sequuntur. Sicque pœnitentia aliquo modo prima est inter omnes virtutes.

Ex quibus patet responsio, si quæratur utrum pœnitentia sit fundamentum virtutum. Respondendum est enim, quod fundamentum in spiritualibus dicitur ad similitudinem fundamenti in corporalibus, quod duas habet proprietates: unam, quod est prima pars ædificii; secundam, quod ipso totum ædificium sustentatur. Hinc in spiritualibus aliquid dicitur fundamentum, vel ratione prioritatis, vel ratione conservationis sustentationisque aliorum, aut etiam ratione utriusque. Prioritas quoque dupliciter potest attendi. Primo, quantum ad spiritualium disciplinam: sicque quæ primo discenda sunt in christiana religione, fundamenta vocantur. Secundo, quantum ad vitam spiritualem: et sic fides dicitur fundamentum simpliciter primum; timor autem et pœnitentia, in genere pertinentium ad affectum, quantum ad fugam mali; caritas vero, quantum ad prosecutionem boni. Sed ratione sustentationis, in prosperis humilitas dicitur fundamentum, in adversis autem fortitudo. Timor quoque et pœnitentia in recedendo a malo, diversimode sunt fundamenta: quoniam timor est primum in toto genere, quod est recedere a malo; pœnitentia autem quantum ad speciem istam, quæ est ratio recedendi a malo commisso. Hinc et timor præcedit pœnitentiam, sicut principia generis priora sunt principiis speciei.

Præterea quum dicitur, quod pœnitentia est secunda post naufragium tabula, est locutio metaphorica. Qui enim navigant prospero itinere mare, prima tabula sustentantur, utpote integra navi. Passi autem naufragium, pertingunt ad portum auxilio alicujus tabulæ navis fractæ. Et hæc secunda tabula nuncupatur, etiam post naufragium: non quod sit secunda post naufragium, sed quia ipsa exsistens post naufragium, est secunda a tabula quæ erat ante naufragium. Unde consuetudo Hieronymi est, ut patet ejus dicta legenti, ut omne illud quod præstat remedium post periculum aliquod, vocet secundam tabulam post naufragium. Quumque gratia baptismalis, per quam in Ecclesia collocamur, prima tabula ante naufragium appelletur, passis quodcumque naufragium per mortale peccatum, atque a gratia innocentiæ cadentibus, non restat remedium nisi pœnitentia: idcirco pœnitentia secunda tabula dicitur. — Hæc Thomas in Scripto.

De subjecto autem pœnitentiæ recitat opiniones quæ ex Bonaventura jam recitatæ sunt, et improbat, et concordat responsioni Bonaventuræ in hoc tam hic quam in tertia parte, quæstione octogesima quinta. Attamen, sicut patet ex tactis jam, hoc quod pœnitentia dicitur secunda tabula post naufragium, aliter Thomas, aliter Bonaventura exponit; et utraque expositio bona est, ac suos habet sequaces. — Scripta Petri de his in dictis Thomæ includuntur, et consonant eis.

Richardus vero: In eadem (inquit) potentia est habitus, in qua est principalis actus ipsius. Actus autem pœnitentiæ est in voluntate. Etenim actus ejus præcipuus, est proprium peccatum suum punire in quantum est contra justitiam legis divinæ, et expiabile per actus pœnitentis. Sed in peccati punitione principale, est efficax displicentia culpæ. Displicentia autem est actus exsistens in voluntate. Hæc Richardus.

Qui etiam sciscitatur, an pœnitentia sit nobis ex acquisitione, hoc est, an sit virtus acquisita. Ad quod breviter respondetur, quod sicut ponuntur in nobis aliæ virtutes morales infusæ, et aliæ acquisitæ, ita et pœnitentia.

Item quærit, an aliquando formetur (id est, caritate perficiatur) actus pœnitendi non elicitus ab aliquo pœnitentiæ habitu. Respondet: Ad hoc aliqui dicunt quod non, ita quod primus pœnitentiæ actus, quo quis primo pœnitet imminente mortis articulo, nunquam formatur; sed tali infunditur pœnitentiæ habitus, quo de novo salubriter pœnitet. Hæc autem opinio nec auctoritate nec ratione probatur: ideo magis videtur contrarium. Hæc Richardus. — Quibus objici potest, quod juxta præhabita, virtus pœnitentiæ simul cum caritate ac aliis virtutibus infunditur, ita quod caritas pœnitentiam illam habitualem non præcedit duratione.10

Præterea Albertus præhabitis pro maxima parte concordans, respondendo ad id, in qua vi animæ sit pœnitentia, aliquid asserit speciale: Aliqui (inquiens) dicunt potentiam animæ esse subjectum virtutum ac vitiorum; quod tamen non est verum, nec subtili ratione prolatum. Impossibile enim est, aliquid esse subjectum non habens proprietatem materiæ: ideo anima est subjectum omnium quæ sunt in anima secundum id quod est, non secundum id quo est. Attamen verum est, quod quum anima perficiatur formis atque habitibus quæ sunt in ea, perficitur quodammodo quoad hanc et quoad illam potentiam: et hoc forsitan dicere volunt, dicendo quod hæc vel illa virtus est in ista vel illa potentia. Dico ergo sine præjudicio, quod pœnitentia est in irascibili, quum sit vindicta puniens in se propriam culpam. Hæc Albertus.

De cujus verbis oritur admiratio, quum ipsemet toties fateatur diversas virtutes in diversis esse potentiis animæ; sicut et hoc loco, postquam asseruit virtutum subjectum non esse vim animæ, protinus addit pœnitentiam esse in irascibili, quam frequenter perhibet vim animæ esse. Denique juxta eum, inter essentiam animæ et operationem ipsius media est potentia, per quam et a qua procedit actio mediante virtute seu habitu; et habitus ipse determinat, aptat, expeditamque reddit potentiam ad agendum. Hinc communiter atque concorditer dicunt doctores, quod fides est in intellectu, sapientia quoque, scientia, prudentia et ars; spes vero, caritas, timor ut est donum, in voluntate. Nec cogit persuasio illa: nam et in potentiis animæ est aliquid materialis proprietatis, quum ab essentia animæ fluere ac dependere dicantur, perficique indigeant, et quidam effectus consistant.

De pœnitentia composuit dominus Guillelmus Parisiensis episcopus tractatum specialem, devotionalem ac multum subtilem: Secunda (inquiens) tabula post naufragium, qua post reparationem et liberationem rursum mersi eripimur, est pœnitentia, in tantum salubris et necessaria, ut sine ea Baptismus liberare non valeat adultos qui præter originale passi sunt naufragium mortalis peccati. Pœnitentia vero sine Baptismo potest salvare adultum, dummodo non adsit contemptus Baptismatis. Videtur autem pœnitentia quasi pœnæ tentio dicta, propter amissam innocentiam, seu quasi tentio amissæ innocentiæ. Pœnitens quippe amissam innocentiam quasi tenet, dum voluntate atque proposito eam tenet, dum eam desiderio toto insequitur, toto dolore revocat, toto studio totisque viribus recuperare conatur. Est ergo voluntate ac proposito in statu innocentiæ, quam peccando amisit, nondum actu: imo jam quasi habet eam, habendo plenam et integram voluntatem habendi eam. Nempe maximum omnium quibus innocentia tenetur, est bona voluntas; minimum vero est opus, quod Deus modicum reputat et computat, ubi perfecta voluntas adfuerit. Pœnitens autem veraciter, vellet se nunquam peccasse; sed quia non peccasse impossibilitas perhibetur, vellet innocentiam tenere, nec valet: ideo totus dolet de amissione, totus ardet in recuperatione, totum quod potest paratus est facere, ut eam rehabeat. Itaque verre pœnitens, qui nomine et re pœnitens est, tantam sortem ac partem gratiæ jam accepit, ut ab omni debito quo præcedente lapsu se obligavit, se absolvere merito sufficiat. Quasi ergo æstimationem omnium amissorum in ipsa compunctionis gratia recipit ac sortitur.

Insuper pœnitentia recte etymologizatur ac dicitur quasi tentio pœnæ, id est pœnalis afflictionis, quum sit quasi carcer et mors veteris hominis, et punitio sui ipsius pro peccatis. Est namque pœnitentia quasi crux atque patibulum hominis veteris: pœnitentem etenim dolor compunctionis urget interius, et labor satisfactionis premit exterius. Est quoque pœnitentia judicium propriæ condemnationis, quo reus accusat et dijudicat semetipsum; et terminatio ægritudinis interioris, redditio rationis, computus, ac reconciliatio ab offensis, nativitas spiritualis parturitionis, resurrectio ex mortuis, ortus surgentis auroræ de tenebris, abjectio Ægyptiæ servitutis, computrescente jugo a facie olei; contritio, annihilatio, et in pulverem redactio veteris hominis, feriente desuper pilo doloris ac malleo indignationis contra se ipsum ac propriam perversitatem; eductio item de conclusione et carcere, restitutio sedis gratiæ thronique gloriæ; contra culpam triumphus, atque victoria salutaris. Denique auctoritatem ita judicandi et puniendi se ipsum sortitus est homo a Creatore, eo ipso quo ab illo constitutus est dotatus arbitrio, rationisque particeps et naturali lege imbutus: potissime quia et lege divina instructus, qua edocetur de sui conditoris injuriis et offensis summe incomparabiliterque dolere, ac toto conatu satisfacere illi, et recuperare amicitiam ac gratiam ejus et de cetero vitare omnem inhonorationem ipsius. — Hæc Guillelmus. Qui in præfato tractatu et in suo Sacramentali de his loquitur copiose, prout opportunis tangetur locis.

Footnotes

  1. Matth. ut, 2. ↩

  2. Cf. t. XXII, p. 278 D'. ↩

  3. Cf. p. 357 A. ↩

  4. Is. xvi, 11. ↩

  5. Gen. u, 14. ↩

  6. Prov. xxxi, 14. ↩

  7. Cf. ↩

  8. 1 Petr. iii, 21. ↩

  9. Hebr. xi, 6. ↩

  10. p. 363 B. ↩

Chapter 130 of 283