Quæstio 4
Q Uæritur quoque, Utrum pœnitentia debeat usque in finem vitæ continuari, an gaudio interrumpi, et an valeat iterari.
In hac quæstione tria tanguntur. Primum est, an pœnitentiam oporteat usque in finem durare. Videtur quod imo. Primo, omne tempus vitæ præsentis indultum est nobis ut pœnitentiam in eo agamus, ut sancti Patres testantur. Secundo, peccatum in quantum est contra Deum majestatis ac sanctitatis immensæ, est enormitatis quodammodo infinitæ: ergo per totum tempus vitæ nostræ, etiam si mille annis viveremus, debemus inde dolere et illud deflere.
Secundum quod quæstio tangit, est utrum pœnitentia sit gaudio interrumpenda. Videtur quod sic, quia afflictus indiget vicissim consolatione. Et quia de omni actu virtuoso gaudendum est, ipsique actui meritorio delectatio est annexa; videtur quod de ipso actu pœnitentiali gaudendum sit, et delectandum in ipso.
Tertium est, an pœnitentia possit iterari. Et apparet quod non, quia de ratione pœnitentiæ est præterita mala deflere, et deflenda non committere. Quædam etiam peccata irremissibilia nominantur. Sed et primo Regum habetur: Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus;1 si autem in Dominum peccaverit, quis orabit pro peccato illius?
Ad hæc respondet Albertus: Absque ambiguitate pessima est hæresis, dicere pœnitentiam non posse excidere nec iterari, sicut Magister in littera bene declarat. Nec fundamentum aut ratio est veræ pœnitentiæ, de cetero non peccare, sed habere propositum firmum amplius non peccandi. Et ita pœnitentia quodammodo est infinita, non duratione, sed cordis intentione: quoniam detestatur peccatum in perpetuum, in quantum intendit illud nunquam reiterare. Hinc si quis patiatur recidivum, non sequitur quod non fuerat ante veraciter pœnitens; nec impossibile est eum iterum pœnitentiam iterare, quum totum tempus vitæ præsentis sit tempus merendi et demerendi.
Et si objiciatur illud Apostoli ad Hebræos, Impossibile est eos qui semel illuminati sunt, gustaverunt etiam bonum verbum Dei, virtutesque sæculi venturi, et prolapsi sunt, rursus renovari ad pœnitentiam;2 respondendum, quod aliud est renovari ad pœnitentiam, et aliud iterum pœnitere. Renovari enim ad pœnitentiam, est denuo baptizari in remissionem peccatorum: quod non potest contingere. Sed iterum pœnitere, est manente charactere baptismali, rursus de peccato dolere cum emendationis proposito. — Si autem instetur, quia Baptismus non potest iterari, imo injuriam ei infert qui repetit illum, ut patuit: ergo nec pœnitentia, præsertim quum utrumque a Christi passione efficaciam sortiatur; dicendum, quod non est simile, propter tria. Primo, quia Baptismus immediate trahit vim suam a Christi passione tantummodo: ideo sicut passio Christi non iteratur, sic nec Baptismus. Pœnitentia autem supponit aliquid in nostra voluntate, quæ mutabilis iterabilisque consistit, cujus dolor est pœnitentia. Secundo, quia Baptismus characterem imprimit, ut patuit supra: idcirco si iteraretur, essent in eodem duo characteres baptismales. Tertio, quia Baptismus est contra originale peccatum, quod non iteratur; pœnitentia vero contra actuale, quod iteratur quotidie. — Hæc Albertus.
Consonat Thomas: Opinio, inquiens, quæ dicit hominem a pœnitentia vera non posse excidere, falsa est, et similis errori dicentium, quod caritas semel habita, non possit amitti. Quod reprobatum est super tertium: quoniam caritas non aufert libero arbitrio flexibilitatem in statu viæ. Similiter quod futurum est, non est de integritate atque essentia virtutis nunc exsistentis et actualiter inhærentis, nisi secundum quod illud futurum est præsens in apprehensione ac voluntate. Habitus quippe quum sit naturæ permanentis, totam suæ essentiæ perfectionem habet in instanti, quæ et tota simul in unum actum potest effluere. Hinc potest esse pœnitentia vera, quamvis ab ea per recidivum quis excidat. Quemadmodum autem offensa quamdam habet infinitatem, ita et actus contritionis, in quantum procedit ex gratia et actuali motione Spiritus Sancti, efficaciam-
Cf. dist. vi, q. 3.
Cf. p. 160 C, D.
Cf. p. 161 B.
Cf. t. XX, p. 54 B et s. ; XXIII, p. 503 C. que sortitur ex virtute et merito Christi.
Porro dum quæritur, an dolorem pœnitentiæ oporteat gaudio interrumpi: dicendum, quod gaudium et tristitia secundum genus contraria sunt; non tamen quodlibet gaudium cuilibet tristitiæ opponitur, sed tristitiæ de eodem. Si autem de contrariis sunt vel de diversis, unum potest esse causa alterius, vel materiale ad ipsum. Qui etenim de alicujus præsentia gaudet, sequens est ut de ejus absentia contristetur. Similiter, quando de aliquo contristari est nobis utile seu decens, ipsa tristitia potest esse materia gaudii. Si ergo gaudium et tristitia directe contraria accipiantur, non possunt simul esse in eodem secundum idem. Si vero sint de contrariis vel diversis, possunt esse simul quantum ad causam suam: quoniam potest simul inesse voluntas de uno, et voluntas de alio; et similiter, si unum sit ratio alterius. Verum quantum ad sensum (qui requiritur in utroque, quoniam gaudium non est sine perceptione convenientis, neque tristitia sine perceptione nocivi) impossibile est utrumque simul inesse intense: quia dum anima circa unum intense occupatur, ab alio retrahitur. Sed imperfecte possunt simul inesse, ita tamen quod unum sit modo perfectius, et aliud postmodum. Dolor autem qui est in pœnitentia, est de peccato commisso: ideo simul cum hoc non potest esse gaudium de eodem. Sed potest esse gaudium de spe veniæ quam pœnitens concipit per dolorem; et item de hoc ipso, quod habendo dolorem pro suis peccatis, facit quod debet. Ideo detestatio peccati commissi, quæ est causa doloris, et voluntas detestandi, quæ causa est gaudii, simul sunt: nam volens detestatur. Quumque unum sit ratio seu causa alterius, anima ad utrumque simul potest converti, in quantum ex utroque fit quodammodo unum. Quum autem ex duobus fit unum, unum est quasi materiale, aliud ut formale: ideo anima convertitur ad unum per prius, et ad aliud per posterius. Idcirco utrumque non potest simul esse secundum rationem suam completam, sed nunc unum, nunc alterum. Dum quippe plene convertitur ad spem veniæ, tunc principaliter concipitur gaudium, et dolor de peccato ex consequenti. Quando vero principaliter convertitur ad peccatum commissum, tunc est econtrario. — Hæc Thomas in Scripto. De tertio scribit sicut Albertus.
Præterea Bonaventura: Causa (ait) deceptionis dicentium non posse hominem a vera pœnitentia cadere, fuit quia non attenderunt quid designet hoc nomen, vera, quum dicitur vera pœnitentia seu caritas vera. Quamvis enim unum dicat indivisionem principiorum entis, et verum dicat indivisionem entis ab esse seu ab actu absoluto (attamen prout natum est notum fieri apud intellectum), et bonum indivisionem dicat ab actu ut in finem relato; dum tamen verum reflectitur super bonum, dicendo, vera virtus, utrumque potest importari, et utroque accipi modo. Itaque veritas pœnitentiæ dupliciter sumitur, quemadmodum et uniuscujusque virtutis. Nam primo dicitur virtus vera, quæ habet verum opus virtutis, vel nata est habere de se: et hæc veritas est de virtutis essentia. Secundo dicitur virtus vera, quæ perducit in finem: et hæc veritas non est essentialis virtuti, sed solum dicit virtutis statum seu continuationem. Itaque pœnitentia dicitur vera primo modo, si sit dolor de culpa cum efficaci emendationis proposito, quamvis non perseveret usque in finem; sed secundo modo dicitur vera, quando perducit ad ultimum finem. — Postremo crudelissimus ac pessimus error est, dicere quod pœnitentia nequeat iterari, claudens viscera misericordiæ Dei, et homines faciens desperare, ac pene universos a salute secludens. Unde per Ezechielem Dominus protestatur: Si impius egerit pœnitentiam ab omnibus peccatis suis, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius.3 Hæc Bonaventura.
Concordat Richardus, et addit: Pœnitentia accipi potest ut virtus, et ut sacramentum; et de peccato remisso per pœnitentiam quæ est virtus seu actus virtutis, tenetur homo pœnitentiam quæ est sacramentum recipere, si potest. Si autem homo non habeat conjecturam probabilem de remissione sui peccati, et quando ex deliberatione cogitat de suis peccatis, tunc ea detestari tenetur. Non enim servat fideliter recuperatum divinæ amicitiæ fœdus, cui actu non displicet id quod inter Deum et ipsum causa inimicitiæ fuit, quando de illo actualiter cogitat atque deliberat. Et quoniam homo quamdiu est in hac vita, potest facere quod in se est, potest gratiam recuperare. Homini autem hoc facienti, Deus gratiam et pœnitentiam mox infundit. Hæc Richardus.
Footnotes
Chapter 132 of 283