Quæstio 1
Primo ergo hic quæritur, Quid sit satisfactio, et an homo valeat pro suis peccatis satisfacere Deo.
Et sicut continetur in littera, satisfacere est peccatorum seu vitiorum causas excidere, et eorum suggestionibus aditum non præbere aut indulgere.
Contra quod objicitur, quia satisfacere est per opera satisfactoria offensam atque injuriam alicui irrogatam recompensare. Et sicut habetur in textu, satisfactionis opera quantum ad Deum, præcipue sunt, orare, eleemosynam dare, et jejunare: quæ non sunt idem quod causas vitiorum excidere. — Rursus causæ et radices vitiorum sunt fomes et innata fragilitas, amor privatus, instabilitas cordis: quæ non videntur posse excidi. Imo circa hæc excidenda et exstirpanda perpauci videntur intenti, et ita paucissimi satisfacerent Deo.
Videtur quoque quod homo non queat satisfacere Deo, quia non potest aliquid æquivalens rependere Deo. Satisfacere autem dicit quamdam adæquationem satisfactivi ad offensam injuriati, inæqualitatem injuriæ seu offensæ reducendo ad complanationem et æqualitatem justitiæ. Quum ergo peccatum Deitatis offensivum et injuriativum, sit quodammodo infinitæ enormitatis, non videtur homo pro illo satisfacere posse. — Item quidquid habemus, sumus et possumus, a Deo sortiti sumus, ac ei debemus tam pro beneficio creationis quam conservationis, et potissime pro supernaturalibus beneficiis ejus. Ergo ex illis non possumus ultra debitum illud Deo aliquid exhibere, ac debita alia ei persolvere.
Circa hæc scribit Antisiodorensis in Summa, libro quarto: Dicendum est, inquiens, de satisfactione. Sicut enim tribus modis offendimus Deum, videlicet corde, ore et opere; sic justum est ut tribus modis satisfaciamus, corde per contritionem, ore per confessionem, opere per satisfactionem. Hoc significatur per triduum de quo Moyses ait in Exodo: Ibimus viam trium dierum in solitudinem, ut sacrificemus Deo nostro.1 Tunc demum utilis est exterior satisfactio, quando homo videt, odit ac detestatur fœditatem sui peccati, quo sufficienter expleto, aptus est Deo immolare dignas spiritualesque hostias. Itaque satisfacere est causas peccatorum excidere, etc. Qui enim abstinet a peccato cum proposito non peccandi, satisfacit. Ait namque Hieronymus: Non jejunat qui abstinet a carnibus naturalibus et vescitur carnibus draconis, id est diaboli, cujus carnes sunt, arrogantia, odium, invidia, detractio, contentio, etc. Ergo abstinere a peccato, est jejunium quod elegit Dominus.
Si autem objiciatur, quod ministri Ecclesiæ confessores sequi debent Christum summum sacerdotem, qui pro peccato non injunxit exteriorem satisfactionem, sed abstinere de cetero a peccato, dicens mulieri in adulterio deprehensæ, Vade et noli amplius peccare:2 ergo minores sacerdotes non debent exteriorem satisfactionem injungere. — Rursus, veraciter pœnitens in infinitum plus dolet de culpa sua quam de amissione suæ pecuniæ. Habet enim caritatem quæ in infinitum plus odit peccatum quam temporale damnum. Quum ergo pœnitere sit dolere, quod est quoddam puniri, sequitur quod pœnitens interiori punitione incomparabiliter se plus punit, quam peccando gavisus est, vel exteriori satisfactione affligitur. Non ergo requiritur exterior satisfactio.
Respondendum, quod sacerdos quædam injungit ad fundamentum satisfactionis, utpote abstinere a vitiis et restituere ablata, sine quibus nullus digne satisfacere valet. Quædam vero injungit ad expeditionem satisfactionis, ut vitare pravorum consortia. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala.3 Hinc dictum est Lot: Noli post tergum respicere, etc.4 Quædam injungit ad substantiam satisfactionis, ut jejunare, eleemosynas dare, peregrinationes, disciplinas, et consimilia. Quædam vero ad perfectionem, plenitudinem et securitatem satisfactionis, ut opera supererogationis. Abstinere igitur a peccatis fundamentum est satisfactionis, non ipsum satisfacere. Duplex quoque est excisio causarum peccati: una simplex, consistens in abstinentia a peccato; alia quodammodo violenta, et per contraria, quemadmodum per jejunium excidimus causam luxuriæ, per eleemosynarum largitionem causam avaritiæ. Sicque accipitur excidere causas peccatorum in præhabita definitione. Jejunon debent exteriorem satisfactionem injungere. — Rursus, veraciter pœnitens in infinitum plus dolet de culpa sua quam de amissione suæ pecuniæ. Habet enim caritatem quæ in infinitum plus odit peccatum quam temporale damnum. Quum ergo pœnitere sit dolere, quod est quoddam puniri, sequitur quod pœnitens interiori punitione incomparabiliter se plus punit, quam peccando gavisus est, vel exteriori satisfactione affligitur. Non ergo requiritur exterior satisfactio. perfectionem, plenitudinem et securitatem satisfactionis, ut opera supererogationis. Abstinere igitur a peccatis fundamentum est satisfactionis, non ipsum satisfacere. Duplex quoque est excisio causarum peccati: una simplex, consistens in abstinentia a peccato; alia quodammodo violenta, et per contraria, quemadmodum per jejunium excidimus causam luxuriæ, per eleemosynarum largitionem causam avaritiæ. Sicque accipitur excidere causas peccatorum in præhabita definitione. Jejunium quoque a solis corporalibus cibis Dominus non acceptat, sed illud quo simul a vitiis abstinetur. — At vero minores sacerdotes Christum sequi debent in actibus virtuosis, non in eminentia atque potentia, in quibus nec possunt nec debent ipsum sectari. Dominus autem mulierem illam in adulterio captam vidit pro suis peccatis perfecte punitam per contritionem et erubescentiam quam coram hominibus fuit passa : ideo aliam ei pœnitentiam non injunxit. Et quia minores sacerdotes pœnitentium corda non intuentur, ignorant an contritio sola sufficiat : ideo exteriorem satisfactionem injungunt. — Nec sequitur, Magis dolet, ergo magis se punit sola contritione : quum dolor ille non sit ita proportionalis exteriori punitioni. — Hæc Antisiodorensis.
Præterea, circa hæc Thomas primo sciscitatur, an satisfactio sit virtus, vel actus virtutis. Respondet : Aliquis actus dicitur esse actus virtutis dupliciter. Primo materialiter : et sic quilibet actus non implicans nec includens malitiam, nec defectum debitæ circumstantiæ, dici potest actus virtutis, quoniam quolibet tali actu potest virtus uti in suum finem, ut ambulare, etc. Secundo dicitur actus esse actus virtutis formaliter, quia in nomine suo formam et rationem virtutis habet implicitam : sicut fortiter sustinere est fortitudinis actus. Formale autem cujuslibet virtutis moralis est ratio medii : hinc omnis actus qui medii rationem importat, est formaliter actus virtutis. Quumque æqualitas sit medium quod designat satisfactio in nomine suo (quum nil dicatur satis nisi secundum proportionem æqualitatis ad aliquid), constat quod satisfactio etiam formaliter sit actus virtutis.
Si autem quæratur cujus virtutis, dicendum quod secundum Philosophum quinto Ethicorum, medium justitiæ sumitur secundum adæquationem rei ad rem in aliqua proportionalitate. Quumque talem adæquationem nomen satisfactionis designet, constat quod satisfactio sit formaliter justitiæ actus. Porro justitiæ actus, secundum Philosophum, est vel sui ad alterum, ut dum quis reddit alteri quod ei debet; vel alterius ad alterum, ut quum judex facit justitiam inter duos. Quum autem actus justitiæ est sui ad alterum, æqualitas in ipso faciente consistit. Quum vero est alterius ad alterum, æqualitas consistit in passo justum. Quumque satisfactio æqualitatem designet in faciente, dicit actum justitiæ qui est sui ad alterum, proprie loquendo. Sed sui ad alterum potest quis facere justitiam, vel in actionibus, vel in passionibus, vel in rebus exterioribus : quemadmodum et injuria fit alteri vel subtrahendo res ejus, vel eum aliqua actione lædendo. Et quoniam usus exteriorum rerum est dare aut exhibere, ideo actus justitiæ secundum quod æqualitatem in exterioribus rebus constituit, est reddere. Sed satisfacere, æqualitatem in actionibus demonstrat, etc.
Circa prætactam demum justitiæ definitionem notandum, quod justitia non solum tendit ad hoc, ut præcedentem tollat inæqualitatem, puniendo culpam præteritam, sed etiam ut in futurum custodiat æqualitatem : quia secundum Philosophum secundo Ethicorum, pœnæ sunt medicinæ. Hinc satisfactio, quæ est actus justitiæ pœnam inferentis, est medicina curans peccata præterita, atque a futuris præservans : ideo, dum homo homini satisfacit, præterita recompensat, et de futuris cavet. Sicque satisfactio potest dupliciter definiri. Primo, respectu culpæ præteritæ quam recompensando curat, et sic ita describitur : Satisfactio est illatæ injuriæ recompensatio in æqualitatem justitiæ. Et in idem redit descriptio Anselmi dicentis, Satisfacere est Deo debitum honorem impendere : ut consideretur debitum ratione culpæ commissæ. Secundo, potest definiri prout præservat a culpa futura, et ita definit eam hic Augustinus , dicendo :5 Satisfacere est peccatorum causas excidere, etc. Præservatio demum a morbo corporali fit per ablationem causarum ex quibus consequi potest morbus. Sed in morbo spirituali non est sic, quoniam liberum arbitrium non cogitur: idcirco manentibus præcedentibus causis, potest morbus iste vitari, quamvis difficulter; remotis quoque causis illis, potest incurri. Ideo in hac satisfactionis definitione duo ponuntur, puta: abscissio causarum, quantum ad primum; ac renitentia liberi arbitrii contra peccatum, quantum ad secundum. Denique intelligenda sunt hæc de proximis causis peccati actualis, quæ sunt libido ex consuetudine peccandi vel actu peccati relicta, et quædam reliquiæ peccati præteriti, ac exteriores peccandi occasiones, ut locus, mala societas, etc.; quæ causæ possunt vitari, quamvis fomes, qui est causa remota peccati, nequeat totaliter exstirpari. — Hoc quoque sciendum, quod causa mali seu privationis eo modo quo habet causam, est bonum deficiens. Bonum vero facilius tollitur quam construitur. Idcirco facilius est causas privationis seu mali abscindere, quam ipsum malum removere, quod non removetur nisi bonum constituendo, ut patet in cæcitate et causis ejus.
Modo videndum, qualiter valeat homo pro suis peccatis satisfacere Deo. Itaque advertendum, quod homo dupliciter fit debitor Deo: primo, ratione beneficii accepti; secundo, ratione peccati commissi vel admissi. Quemadmodum autem latria seu gratiarum actio respicit debitum accepti beneficii, sic satisfactio respicit debitum peccati commissi. In honoribus autem exhibendis diis atque parentibus, etiam secundum Philosophum, impossibile est reddi æquivalens secundum quantitatem; sed sufficit quod homo faciat quod potest, quoniam amicitia non respicit æquivalens nisi secundum quod possibile est. Et hoc etiam est æquale aliqualiter, puta secundum proportionalitatem. Nam sicut se habet hoc quod Deo debitum est, ad Deum; ita hoc quod iste potest reddere, habet se ad ipsum. Sicque aliqua forma justitiæ conservatur ibidem. Consimiliter est ex parte satisfactionis. Itaque non potest homo satisfacere Deo, si ly satis æqualitatem quantitatis importet; sed prout æqualitatem proportionis designat. Et sicut hoc sufficit ad rationem justitiæ, ita ad rationem satisfactionis.
Ad objectum ergo dicendum, quod sicut offensa habet quamdam infinitatem ex infinitate majestatis divinæ, ita et satisfactio accipit quamdam infinitatem ex infinitate divinæ misericordiæ, prout satisfactio informata est gratia, per quam acceptum redditur Deo quod homo reddere potest. Verumtamen quidam dicunt, quod peccatum habet infinitatem ex parte aversionis, et sic gratis dimittitur; sed ex parte conversionis est gravitatis finitæ, et ita pro eo satisfieri potest. Sed hoc nihil est, quoniam satisfactio non correspondet peccato nisi secundum quod est offensa Dei: quod non habet ex parte conversionis, sed solum ex parte aversionis. Hinc alii dicunt, quod etiam quantum ad aversionem, pro peccato satisfieri potest virtute meriti Christi, quod fuit quodammodo infinitum. Et hoc est quod dictum est, quod per fidem mediatoris hominibus gratia data est. Attamen si Deus hominibus alio modo gratiam daret, sufficeret satisfactio per modum prædictum. — Hæc Thomas in Scripto.
Sciendum autem, quod sanctus Doctor iste recessit a corpore ac migravit ad Dominum in compilatione tertiæ partis Summæ, ante ipsius completionem, in tractatu isto de Pœnitentia. Interim quidam doctor supplevit quod defuit ex hoc Scripto ejusdem sancti Doctoris: idcirco de cetero scripta illa ex tertia parte non allego, quia nil aut parum ibi habetur, nisi quod ex hoc Scripto acceptum est. — Concordant Albertus et Petrus.
In idem redit responsio Richardi, dicentis: Hominem posse satisfacere Deo, intelligi potest dupliciter. Primo, quod hoc possit per se sine alterius adjutorio: et ita non potest hoc. Secundo, quod per adjutorium meriti ac gratiæ Christi hoc possit: et ita est concedendum.
Quærit quoque Richardus, an Deus posset homini dimittere culpam mortalem sine ipsius contritione et satisfactione. Et respondet, quod de lege communi non possit hoc fieri, quum repugnet omnino justitiæ. Dicuntque aliqui, quod nec de lege speciali possit hoc fieri, quia culpa sine gratiæ infusione non dimittitur; gratiæ vero obex non potest auferri sine contritione, quæ est satisfactio quædam. Sed quidam dicunt contrarium: quia quod Deus potest per causam secundam et instrumentalem, potest immediate per se ipsum. Mihi vero (ait Richardus) videtur quod impio, quamdiu est in actu peccati, gratia non possit infundi, nec culpa dimitti; sed in somno hoc fieri ei potest, quum tunc nihil positivum sit in eo nisi quod bonum est et a Deo, et quod præter hoc in ipso est, non est nisi privatio gratiæ ac virtutis. Hæc Richardus.
At vero Bonaventura respondendo ad istud, an homo queat reconciliari ac satisfacere Deo, ponit duas responsiones, videlicet, tam illam quam Thomas ponit ac sequitur, quam aliam quam breviter tangit ac reprobat. Bonaventura vero utramque dicit esse probabilem. Verumtamen responsio Thomæ verior esse videtur, eo dempto quod ait, peccatum habere rationem offensæ ac culpæ solum ex parte aversionis a Deo, et non ratione conversionis ad creaturam.6 Quod non apparet, quum et conversio illa sit a Deo prohibita atque in se inordinata, et pœna sensus correspondeat ei.
Insuper prætactis ex Richardo consonare videntur verba Scoti, dicentis: Ad deletionem culpæ mortalis post Baptismum commissæ, requiritur punitio voluntaria vel punitionis voluntas, quorum nullum sine pœnitentia esse potest. Quod tamen non intelligo de requiri simpliciter necessario, cujus oppositum contradictionem includat, quoniam posset Deus remittere sine omni actu illius cui remittit; sed nec de requiri necessario, supposito hominis actu cui remittitur: posset namque Deus remittere per aliquem ferventem motum dilectionis in Deum, absque quocumque actu prædicto, sumpto sub propria ratione: puta in actu fervoris ad martyrium statim suscipiendum, ubi forte non esset cogitatio de aliquo mortali peccato, nec per consequens aliquod pœnitere prædictum; et hoc formaliter, quamvis virtualiter in illo actu esset pœnitere. Itaque ad deletionem culpæ regulariter necesse est pœnitere. Et dico regulariter fieri, quod fit secundum regulas a divina sapientia determinatas: quarum hæc una est, quod peccatum mortale non dimittatur sine displicentia de peccato commisso; quæ regula est rationabilis valde, quoniam sicut peccatum avertit a fine et convertit ad creaturam, ita rationabile est quod non deleatur nisi per motum contrarium avertentem a peccato, et a creatura secundum quod circa illam fuit peccatum, et convertentem ad Deum. Hæc Scotus. — Introductis autem ex Thoma concordant scripta Argentinensis, Durandi, ac plurium aliorum.
Footnotes
Chapter 136 of 283