Quæstio 2
Quæritur quoque, An homo queat satisfacere pro uno peccato sine alio; et utrum pœnitentia seu satisfactio in mortali peccato facta, sit valens aut potius iteranda, vel saltem alicujus temporalis boni aut commodi meritoria, vel infernalium suppliciorum mitigativa.
In hac quæstione multa tanguntur. Primum est, an homo possit satisfacere reconciliarique Deo pro uno peccato sine alio.
Videtur quod sic. Peccata enim sigillatim ac diversis temporibus fiunt, et diversas pœnas merentur, nec habent connexionem: ergo sigillatim possunt deleri et expiari. Nam et homo potest se emendare de uno, non se emendando de aliis. — Rursus, durus esset homo qui non reciperet solutionem et satisfactionem pro una parte debiti sibi obligati, nisi et totum pariter solveretur. Ergo multo minus hoc decet superpiissimum Deum.
Insuper videtur quod pœnitentia facta in mortali, sit valida : alias enim omnes Eccle. IX, 1. essemus in grandi periculo, quum ignoremus an digni simus amore an odio. Quumque mortaliter peccet qui se committit discrimini, oporteret nos indesinenter reiterare pœnitentiam nobis injunctam, quum simus incerti an eam ex caritate solverimus.
Deinde apparet quod opera facta extra caritatem, non sint meritoria alicujus boni, nec minorativa alicujus supplicii. Peccator namque, secundum Augustinum, non est dignus quo vescitur pane. — Et a mortuo et displicente et odio habito, non potest procedere opus acceptum ei qui odio habet illum. Sed qui in mortali est culpa, est spiritualiter mortuus, ac displicens Deo et inimicus ejus. — Amplius, quum pœna inferni finita sit intensive, si per opera bona extra caritatem facta minueretur, posset tandem per ea totaliter expiari ac tolli.
In oppositum est, quod nullum bonum est irremuneratum; et quod Deus non est pronior ad puniendum quam ad ignoscendum.
Circa hæc scribit Bonaventura : Quidam dixerunt de uno peccato satisfactionem fieri posse, peccatore exsistente in alio, quia immensa Dei benignitas acceptat satisfactionem quantumlibet modicam. Verum hi non adverterunt, quid sit satisfacere. Nam satisfacere non solum designat tolerationem pœnæ pro culpa. Non enim Deus delectatur directe in pœnis nostris, sed in justitia voluntatis et reconciliatione, quæ agitur per virtutes et per conversionem mentis ad ipsum. Quod esse non potest quamdiu aliquod peccatum mortale manet in nobis : et hoc, propter connexionem virtutum in una gratia, quæ delet omnem culpam mortalem, quum habeat omnem virtutem sibi annexam; et item propter divinam largitatem, quæ nequaquam secundum partem gratificat, imo omnem offensam simul condonat; et rursus propter peccata mortalia, quæ omnia communicant in aversione atque contemptu Dei, et omnia sunt contra Deum et contra unum. Idcirco, si Deus remitteret culpam de uno sine alio, is cui remittitur, simul esset amicus et inimicus, conversus et aversus, reconciliatus et non reconciliatus. Ideo in Ecclesiaste habetur : Qui in uno peccaverit, multa bona perdet. Et B. Jacobus in sua ait Canonica : Qui offendit in uno, factus est omnium reus. Quoniam qui peccat in uno, non satisfacit pro aliquo, eo quod in omni peccato unus offenditur : imo in omnibus peccatis unus et idem inhonoratur, relinquitur atque contemnitur; et impossibile est quod Deus simul sit amicus et inimicus ejusdem. Hinc per Isaiam Dominus loquitur : Ecce ad contentiones et lites jejunatis; numquid tale est jejunium quod elegi? Gregorius quoque in homilia : Qui sic alia plangit, ut alia committat, pœnitentiam agere dissimulat aut ignorat. Hoc etiam ratione probatur : quia in hoc peccator dignus est pœna, quod in se imaginem Dei deformat. Ergo non satisfacit nisi per reformationem imaginis, quæ non reformatur nisi omni mortali peccato excluso. Hæc Bonaventura.
Qui consequenter respondens ad istud, utrum homo abstinens, seu alia satisfactoria et pœnitentialia opera extra caritatem exercens, satisfaciat pro peccatis, hoc est, utrum homo contritus et confessus ac pœnitentiam sibi injunctam in caritate facere inchoans, et ante ejus completionem in mortale vitium corruens, satisfaciat pro illis confessis, continuando et complendo satisfactionem sibi injunctam : Satisfacere, inquit, ex sua significatione includit Dei acceptationem et reconciliationem ac amicitiam. Quumque sine gratia gratum faciente et caritate impossibile sit quem-
Eccle. IX, 18.
Jacob. II, 10.
Is. LVIII, 4, 5. quam Deo placere, ejusque opera acceptari a Domino; ideo sine caritate et gratia impossibile est satisfacere Deo. Attamen potest se homo in peccatis exsistens præparare ad gratiam, et ita satisfacere ex eadem. Sicque intelligendum est quod Daniel dixit Nabuchodonosor regi: Peccata tua eleemosynis redime.1 — Porro dum quis satisfactionem sibi injunctam complevit, si probabiliter putat seu verisimiliter dubitat non satisfecisse se Deo, id est in caritate non implesse, non debet a satisfactione cessare, quousque per probabilia signa certitudinem habeat de culpa dimissa et pœna. Hinc, sicut dictum est de aliis sacramentis, præsertim de Eucharistia, quod non valet nisi caritatem habenti, non tamen tenetur quis vere ex caritate accedere, sed probabiliter se ad eam disponere;2 ita de satisfactione dicendum, quod opera pro satisfactione tenetur implere, seque quantum in se est, ad caritatem disponere. Et sic absolutus est in foro Ecclesiæ atque a pœna conscientiæ suæ, et in foro Dei est absolutus, ita ut non peccet in hoc faciendo. Attamen per hæc opera non absolvitur omnino: ideo sanum consilium est, quod homo semper pœniteat. Sufficit tamen cum signis probabilibus pœnitentiam fecisse, nec oportet eam reiterare. — Hinc advertendum, quod duplex est forum secundum duplex judicium, utpote forum conscientiæ, et forum divinæ justitiæ. Primum est manifestum, secundum occultum. Si quis impleat pœnam pœnitentiamve injunctam sine remorsu diligentis conscientiæ, tamen extra caritatem, non tenetur satisfacere amplius nec judicio sacerdotis nec conscientiæ suæ. Tenetur tamen judicio Dei, quia adhuc Deus exigit pœnam.
Præterea quæritur, an opera satisfactoria extra caritatem facta, adveniente caritate reviviscant. Dicendum, quod de hoc sunt duæ opiniones. Una, quod opus satisfactorium, quantum est de sua ratione perfecta, meretur collationem gloriæ remissionemque pœnæ: collationem gloriæ, in quantum est ex caritate; remissionem pœnæ, in quantum est sacramentale. Ideo sufficit quod fiat in caritate, quantum ad hoc: quia per caritatem pœna debita satisfacienti fit proportionalis pœnæ quam sustinet. Dicunt ergo, quod impossibile sit opera illa vivificari quantum ad meritum seu retributionem vitæ æternæ, quoniam non fuerunt ex caritate; sed quantum ad meritum remissionis pœnæ, quia non erat alius defectus, nisi quia pœna non erat proportionalis: ideo isto posito in caritate, et pœna facta proportionali, vivificantur quantum ad hoc quod sunt computanda in sortem. Sicque aliter vivificantur quam opera mortificata. Nam illa vivificantur ad retributionem æternam, ista solum ad pœnæ dimissionem. — Alia opinio est, quod omne opus satisfactorium est opus meritorium vitæ æternæ, et fieri oportet ex caritate: idcirco opera satisfactoria extra caritatem facta nullo modo vivificantur. Prima opinio est multum probabilis, sed ista secunda securior est.
Verum tunc quæstio oritur, quia si opera ista non vivificantur, an homo per ea aliquid mereatur a Domino. Respondendum, quod de hoc quoque sunt duæ opiniones. Prima, quod homo per ea nil mereatur, nec de congruo, neque de condigno; quamvis Deus ratione suæ abundantissimæ largitatis ea aliquo modo remuneret. Alii probabilius dicunt oppositum, ita quod quamvis peccator per opera bona in genere nil mereatur de condigno, aliquid tamen meretur per ea de congruo. Peccator quippe quandoque facit bonum opus ex genere ad propriam gloriam, ut dando eleemosynam ad propriam laudem: et sic demeretur. Aliquando vero facit hoc ad gloriam Dei, et propter naturalem amorem Dei quem habet; et hoc non potest esse sine aliqua gratia gratis data, quæ disponit de congruo ad gratiam gratum facientem: quam gratiam gratis datam Deus aliquo modo acceptat, et ex hoc peccator mereetur de congruo. Quod meritum comparatum merito caritatis est improportionale, ut punctus lineæ et linea superficiei. Unde sicut linea nihil est ad superficiem, aliquid tamen est in se; ita est de peccatore ad justum, et de ejus amore naturali ad infusum caritatis amorem, atque de merito congrui ad meritum condigni.
Postremo si investigetur, an opera hujusmodi valeant ad tolerabilitatem pœnarum; dicendum, quod hujusmodi opera bona, dum recta fiunt intentione, valent ad multa. Primo, ad temporalium multiplicationem. Isaias enim ait:3 Si volueritis et audieritis me, bona terræ comedetis. Secundo, ad tolerabilitatem pœnæ æternæ, quemadmodum loquitur Augustinus, quod valent ut tolerabilior (id est minus afflictiva) exsistat damnatio. Quod a diversis diversimode intelligitur. Quidam dicunt, quod pœnam faciunt tolerabiliorem, non ipsam pœnam mutando, sed fortificando subjectum. Sed hoc non congruit dicere, quod virtus aliqua detur damnato propter opera illa bona ex genere, quæ faciat mitius sustinere: quoniam aut daretur ad semper, vel ad tempus; quorum utrumque inconveniens est. Nam virtus illa aut est naturalis, aut gratuita: quorum neutrum facile est assignare. — Alii dicunt, quod valent ad remissionem pœnæ vermis, quia non tantum conscientiæ sustinebunt remorsum, quantum haberent si nulla opera bona fecissent. Sed illud non valet, quia remorsus conscientiæ erit secundum quantitatem culpæ, sicut et ignis. Ergo si non valet ad ignem, nec ad vermem. — Idcirco dicendum, quod valent ad tolerabiliorem damnationem ex consequenti, quia impediunt culpam factam aggravari, et retrahunt hominem a peccandi frequentia, atque ab intensione libidinis et contemptus. Non enim ex tanta peccat libidine qui interdum facit aliqua opera bona, ut qui obliviscitur Dei. Adhuc quoque per consequens valent ad tolerabiliorem damnationem, et ad ignem ac vermem: quoniam talis minus torquebitur, et minorem habebit remorsum, quam si opera illa non fecisset. Minus ergo punietur, non de culpa quam commisit, sed de malis quæ commisisset, et de bonis quæ omisisset, si illa opera bona non fecisset. Et ita intelligendum est de illo qui moritur statim, et de eo qui magis vult mori quam negare Christum, et de consimilibus. — Denique, circa illud, Non consurget duplex tribulatio, intuendum quod tribulatio quadrupliciter potest intelligi duplicari:4 primo, quantum ad subjectum punitum; secundo, quantum ad modum puniendi; tertio, secundum proportionem ad meritum; quarto, penes statuum diversitatem. Et tribus modis tribulatio duplicatur: primo, quantum ad subjectum, quia in anima et corpore affliguntur; secundo, quoad modum punitionis, quoniam habent pœnam damni et pœnam sensus, et per ignem ac frigus, quemadmodum peccaverunt per timorem et amorem; tertio, quantum ad statum, quia quorumdam, ut impœnitentium, pœna hic incipit, et in futuro continuatur. Sed quantum ad proportionem ad meritum, non consurget tribulatio duplex, quoniam Deus semper punit citra condignum. — Hæc Bonaventura. bulatio duplicatur: primo, quantum ad subjectum, quia in anima et corpore affliguntur; secundo, quoad modum punitionis, quoniam habent pœnam damni et pœnam sensus, et per ignem ac frigus, quemadmodum peccaverunt per timorem et amorem; tertio, quantum ad statum, quia quorumdam, ut impœnitentium, pœna hic incipit, et in futuro continuatur. Sed quantum ad proportionem ad meritum, non consurget tribulatio duplex, quoniam Deus semper punit citra condignum. — Hæc Bonaventura.
D Præinductis concordat Albertus: Opera (inquiens) pœnitentiæ in quibus quæritur Dei placatio, oportet fieri secundum voluntatem acceptationemque Dei. Acceptatio autem Dei non est in nobis ex nobis, nec in opere nostro ex ipso opere nostro, sed ex eo quod a Deo accepimus, quod est gratia gratum faciens. Hinc oportet opera talia ex gratia gratum faciente procedere. — De his multa conscribit Albertus, quæ ex dictis Thomæ nunc introducendis clarius innotescent.
Itaque sanctus Doctor circa quæstiones prætactas conscribit: Quum per satisfactionem tolli debeat præcedens offensa, oportet quod modus satisfactionis conveniat deletioni offensæ præcedentis, cujus deletio est amicitiæ restitutio. Hinc quod amicitiæ restitutionem impedit, satisfactioni repugnat. Et tale est omne mortale peccatum. Ideo impossibile est hominem satisfacere de uno mortali peccato, si manet in aliquo alio. Hinc satisfactio facta in mortali peccato, non valet, quia in satisfactione oportet quod amicitia restituta, restituatur etiam æqualitas justitiæ, cujus contrarium amicitiam solvit, ut dicitur octavo Ethicorum. Porro æqualitas in satisfactione ad Deum, non est secundum æquivalentiam, sed magis secundum acceptanceem divinam. Hinc oportet, et si jam offensa sit dimissa per præcedentem contritionem, quod opera satisfactoria sint Deo accepta, quod eis dat caritas: ideo sine caritate satisfactoria non sunt. Et sicut homo non est certus quod satisfaciendo fuit in caritate, ita nec de vera et plena satisfactione. Propter quod in Ecclesiastico dicitur: De propitiato peccato noli esse sine timore.5 Nec tamen ideo necesse est satisfactionem reiterare, si conscientiam peccati mortalis homo non habet. Quamvis enim per hujusmodi satisfactionem non expiet pœnam, non tamen incurrit omissionis reatum ex satisfactione neglecta: sicut nec ille qui accedit ad Eucharistiæ sacramentum sine conscientia mortalis peccati cui subjacet, reatum indignæ suspicionis incurrit, si tamen debitam diligentiam fecit conscientiam suam examinando; aliter falsum esset quoniam nulli debet sua negligentia suffragare.
Hinc quoque stare non potest quod aliqui dicunt, opera extra caritatem facta, per sequentem caritatem vivificari quoad hoc quod sint satisfactoria respectu pœnæ, non quantum ad hoc quod sint meritoria vitæ æternæ: quoniam utrumque habent ex eadem radice et ratione, puta ex hoc quod grata sunt Deo. Ideo sicut caritas adveniens non potest ea gratificare quantum ad unum, ita nec quantum ad aliud. Verumtamen attendendum, quod quædam sunt satisfactiones ex quibus manet effectus in satisfacientibus, etiam actibus ipsis cessantibus, sicut ex jejunio manet corporis debilitatio, et ex eleemosynarum largitione diminutio substantiæ, et ita de consimilibus; et tales satisfactiones in peccatis exhibitas non oportet reiterari, quoniam quantum ad id quod de ipsis manet,
A Deo per pœnitentiam sunt acceptæ. Satisfactiones vero quæ in satisfaciente post actum non relinquunt ullum effectum, sunt iterandæ, sicut orationes. Actus vero interior, sicut contritio, quia omnino pertransit, nequaquam vivificatur, sed oportet quod iteretur.
Insuper, si quæratur, an talia opera sint meritoria alicujus boni, saltem temporalis; dicendum, quod meritum proprie dicitur actio qua fit ut ei qui agit, sit justum aliquid dari. Justitia autem dupliciter dicitur. Primo proprie, quæ respicit debitum ex parte recipientis. Secundo improprie et quasi similitudinarie, quæ respicit debitum ex parte dantis. Aliquid etenim decet interdum dantem dare, ad quod recipiendum non habet debitum seu jus ipse recipiens. Sicque justitia dicitur decentia bonitatis divinæ, secundum quod ait Anselmus, quod Deus justus est quum pecatoribus parcit, quoniam decet eum. Et juxta hæc meritum dupliciter dicitur. Primo, actus quo agens debitum habet seu jus aliquid recipiendi: quod vocatur meritum condigni. Secundo, id per quod efficitur ut sit debitum dandi in dante secundum condecentiam ejus: quod vocatur meritum congrui. Quumque in omnibus quæ gratis dantur, prima ratio dandi sit amor, impossibile est quod aliquis faciat sibi debitum tale qui amicitia caret. Quumque omnia bona temporalia et æterna ex divina liberalitate nobis præstentur, nullus acquirere potest debitum recipiendi aliquid horum nisi per caritatem ad Deum: ideo opera extra caritatem facta, non sunt meritoria ex condigno, neque æterni neque temporalis alicujus boni apud Deum. Verum quoniam divinam condecet bonitatem, ut ubicumque aliquam invenerit dispositionem, adjiciat perfectionem; ideo merito congrui dicitur quis promereri aliquod bonum per opera extra caritatem facta. Atque secundum hoc opera ista valent ad triplex bonum, utpote: ad temporalium consecutionem, ad dispositionem infusionis gratiæ, et ad assuetudinem operum bonorum. Quia tamen hoc meritum non proprie meritum appellatur, ideo potius concedendum, quod hujusmodi opera non sint meritoria alicujus boni, quam quod sint meritoria. Denique, quia secundum Philosophum octavo Ethicorum, filius per omnia quæ facit, non potest æquivalens reddere his quæ a patre suo recepit, propter quod pater nunquam efficitur debitor filii sui; et multo minus potest homo per æquivalentiam meriti Deum sibi constituere debitorem: hinc nullum opus nostrum ex quantitate suæ bonitatis habet, quod aliquid mereatur, sed ex vi caritatis, quæ facit ea quæ sunt amicorum esse communia. Verumtamen opus malum ex quantitate suæ malitiæ secundum æquivalentiam meretur pœnam: quia ex parte Dei non sunt nobis aliqua mala facta sicut bona.
Porro, dum quæritur, an tale opus bonum extra caritatem, valeat ad infernalis pœnæ mitigationem; dicendum, quod diminuere pœnam æternam, intelligi potest dupliciter. Primo, ita quod quis liberetur a pœna quam meruit: sicque quum nullus liberetur a pœna nisi sit absolutus a culpa, quia effectus non minuuntur neque tolluntur nisi causa sit diminuta aut ablata: hinc per opera extra caritatem facta, quæ nec culpam tollere nec minuere queunt, pœna inferni mitigari non valet. Secundo, ita quod meritum pœnæ impediatur. Sicque opera illa infernalem minuunt pœnam: primo, quoniam homo reatum omissionis evadit, qui opera illa exercet; secundo, quoniam opera illa aliquo modo disponunt ad bonum, ita quod homo ex minori peccat contemptu, imo et a multis retrahitur peccatis. Dilationem quoque aut diminutionem temporalis pœnæ per ea meretur, ut tertio Regum de Achab describitur, eodem modo sicut et temporalium consecutionem bonorum. Quidam vero affirmant, quod diminuunt pœnam inferni, non de ea aliquid subtrahendo quantum ad ejus substantiam, sed fortificando subjectum ut melius valeat sustinere. Sed hoc esse non valet, quia fortificatio esse non potest nisi ex ablatione passibilitatis. Passibilitas vero est secundum culpæ mensuram. Ideo si non minuitur culpa, subjectum non fortificatur. Alii dicunt, quod minuitur culpa quantum ad conscientiæ vermem, licet non quantum ad ignem. Quod etiam nihil est, quoniam sicut pœna ignis æquatur culpæ, ita et pœna remorsus conscientiæ. — Hæc Thomas in Scripto.
Consonat Petrus. Et addit Richardus, quod loquendo de satisfactione quantum ad actum exteriorem temporalemque pœnam, homo potest satisfacere de uno peccato, non de aliis, implendo pœnam debitam uni peccato, non aliis, dummodo pro aliis satisfacere tempore opportuno proponat. Nam obligatio ad talem pœnam stat simul cum caritate. Hæc Richardus.
Præterea huic responsioni Richardi consentit Scotus, et addit, quod etiam loquendo de satisfactione quantum ad actum interiorem, qui est contritio, potest homo satisfacere et dolere actualiter de uno peccato, non habendo contritionem aut satisfactionem actualiter de aliis: quemadmodum etiam potest cogitare de uno, non de aliis. Tamen in tali actuali contritione de uno, contritionem habet de aliis saltem in habitu. Imo impossibile est aliquem reconciliari Deo de uno peccato, et manere in alio. Unde Augustinus de Vera et falsa pœnitentia: Scio Deum esse inimicum omni criminoso; quomodo ergo qui crimen reservat, de aliquo recipiet veniam sine Dei amore, sine quo nemo unquam invenit gratiam? Infidelitatis species est, a Deo veniam sperare dimidiam. Hæc Scotus.
Qui consequenter aliquid addit dissonum a prædictis: Dico (inquiens) sine præjudicio, quod qui semel pœnitet vere, et recipit pœnitentiam sibi a confessore injunctam, quantumcumque postea recidivet, nunquam tenebitur nisi ad illam unicam satisfactionem implendam. Et si impleat eam in caritate, hoc melius est: quia non tantum solvit pœnam, sed et meretur.
Sed si impleat eam voluntarie extra caritatem, solvit pœnam, non autem meretur gratiam. Et in primo est satisfactio simpliciter, quia reconcilians et placans; in secundo est satisfactio, quia voluntaria redditio, sed nec reconcilians, neque placans. Et si arguas, Mortua est, ergo non est satisfactio; non sequitur, nisi quod non est satisfactio placans, neque reconcilians in amicitiam. Et si dicatur, Ergo non est satisfactio; non sequitur, quoniam sufficit, Deo voluntarie solvere pœnam debitam ad punitionem peccati commissi. — Hæc Scotus. Cujus opinio præallegatorum doctorum concordi assertione et ratione satis confutari videtur.
Unde et Argentinensis loquitur contra eam: Nullus homo carens gratia et caritate, potest Deo satisfacere de peccato, quoniam opera hominis talis non sunt Deo grata, accepta seu cara. Etenim inimicus non gratificat nec acceptat opus inimici; sed homo sine caritate, inimicus est Dei, et ira est actualiter contra eum: quoniam omnes nascimur natura filii iræ, ut ait Ephes. n. 3. Apostolus. Non autem possumus satisfacere Deo, nisi in quantum ipse acceptat atque gratificat modicum illud quod facimus. Præterea, deficiente vera contritione, non potest satisfactio debita fieri. Contritio autem caritatem requirit: imo satisfactio non minus præsupponit contritionem quam confessio, quum tres sint pœnitentiæ partes, quæ sunt contritio, confessio, satisfactio; et tertium non minus præsupponit primum quam secundum. Confessio autem sine contritione non valet. Amplius, ab eadem radice procedunt opera satisfactoria et meritoria; sed sine caritate mereri non possumus: ergo nec satisfacere. — Hæc Argentinensis, qui defensorem contrariæ positionis insinuat esse in aliquo imitatorem Pelagiani erroris ac hæresis, asserentis hominem ex puris naturalibus mereri ac satisfacere posse.
Unde et Richardus disseruit: Non potest fieri satisfactio per opera quæ fiunt in peccato mortali. Deus namque quum bonorum nostrorum non egeat, opera hominis non acceptat tanquam satisfactoria, nisi acceptet operantem. Propter quod in Genesi asseritur: Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus. Deus autem non acceptat hominem exsistentem in peccato mortali. Hæc Richardus. — Et breviter, juxta præhabita, hoc est contra significationem et rationem satisfactionis, quod non sit placans nec amicitiam reparans.
Footnotes
Chapter 137 of 283