Distinctio 15
A. Quod pluribus irretitus peccatis, non potest pœnitere de uno vere, nisi de omnibus pœniteat.
ET sicut prædictis auctoritatibus illorum error convincitur qui pœnitentiam sæpius agendam non putant, et per eam a lapsu peccantes frequenter surgere diffitentur; ita eisdem illorum opinio eliditur qui pluribus irretitum peccatis asserunt de uno vere pœnitere, ejusdemque veniam a Domino consequi posse sine alterius pœnitentia. Quod etiam auctoritatibus adstruere conantur. Ait enim Propheta : Non judicabit Deus bis in id ipsum, vel ut alii transtulerunt : Non consurget duplex tribulatio. Si ergo (inquiunt illi) aliquis sacerdoti fuerit confessus unum de duobus vel pluribus peccatis, et de illo injunctam sibi a sacerdote satisfactionem expleverit, ceteris tacitis; non pro illo peccato amplius judicandus est de quo satisfecit ad arbitrium sacerdotis, qui vicem Christi in Ecclesia gerit. Ideoque si de eo iterum judicetur, bis in id ipsum judicat Deus, et consurget duplex tribulatio. — Sed de his oportet illud tantum intelligi qui præsentibus suppliciis commutantur in bonum, et sic perseverant, super quos non consurget duplex tribulatio. Qui vero inter flagella duriores et deteriores fiunt, ut Pharao, præsentibus æterna connectunt, ut temporale supplicium sit eis æternæ pœnæ initium. Unde Augustinus : Ignis succensus est, etc., id est, vindicta Dei hic incipiet, et ardebit usque ad extremam damnationem. Hoc contra illos notandum est qui dicunt illud, scilicet, Non judicabit Deus bis in id ipsum, ad omnia pertinere flagella : quia quidam hic flagellis emendantur, alii hic et in æternum puniuntur. Quinque enim modis flagella contingunt : vel ut justis per patientiam merita augeantur, ut Job; vel ad custodiam virtutum, ne superbia tentet, ut Paulo; vel ad corrigenda peccata, ut Mariæ lepra; vel ad gloriam Dei, ut de cæco nato; vel ad initium pœnæ, ut Herodi, quatenus hic videatur quid in inferno sequatur, secundum illud : Duplici contritione contere eos, Domine. Illa ergo auctoritas Nahum non cogit nos sentire, omnia quæ temporaliter puniuntur, non ulterius a Deo punienda. Nam etsi super eumdem locum Hieronymus dicat Ægyptios et Israelitas a Deo temporaliter punitos, ne in æternum punirentur ; non est tamen de omnibus generaliter intelligendum. Ait enim sic : Quod genus humanum diluvio, Sodomitas igne, Ægyptios mari, et Israelitas in eremo perdidit, scitote ideo temporaliter pro peccatis punisse, ne in æternum puniret, quia non judicabit Deus bis in id ipsum. Qui ergo puniti sunt, postea non punientur : alioqui mentitur Scriptura, quod nefas est dicere. Nahum 1, 9. De Pœnit. dist. III, c. 42. Ibid. c. 43. Beda, in Matth. IX, 4. Job 1, 12 et seq. II Cor. XII, 7. Num. XII, 10, 14. Joann. IX, 3. Act. XII, 23. Jer. XVII, 18. Hier. in Nahum 1, 9. Gen. VII, 10 et seq. Ibid. XIX, 1 et seq. Exod. XIV, 16 et seq. Num. XI, 1 et seq.
B. Quæ sit intelligentia præmissorum.
Attende, lector, his verbis, et cave ne de omnibus generaliter intelligas, sed de his tantum qui inter ipsa flagella pœnitentiam egerunt, credentes in Deum Hebræorum; quam etsi brevem et momentaneam, tamen non respuit Deus. Quod autem qui per temporale flagillum non corriguntur, post æternaliter puniantur, ibidem ostendit, agens de fideli deprehenso in adulterio qui decollatur; ubi ostendit, levia peccata brevi et temporali supplicio purgari, magna vero diuturnis æternisque suppliciis reservari, ita inquiens: Quærat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat. Aut enim punietur, et falsum est quod dicitur, Non judicabit Deus bis in id ipsum; aut non punietur, et optandum est adulteris, ut hic brevi pœna puniantur, ut frustrentur cruciatus æternos. Ad quod respondemus, Deum ut omnium rerum ita suppliciorum quoque scire mensuras; et non prævenire sententiam judicis, nec illi in peccatorem exercendæ dehinc pœnæ auferre potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus. Si quis vero punitus sit temporaliter, ut ille qui Israelitæ maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa levis præsenti supplicio compensata sit. Levis enim culpa levi supplicio compensatur. — His satis innuit Hieronymus, gravia peccata et hic puniri gravi supplicio, et in futuro punienda æternaliter, de quibus pœnitentia non agitur inter flagella;12 levia vero quæ hic puniuntur, levi pœna compensationem recipere: quod in bonis fieri non ambigimus, et in malis forte etiam fit ita. Satis jam apparet, quod illi de prophetia induxerunt, non facere pro eis qui dicunt, ei qui crimen sibi reservat, de alio veniam præstari per pœnitentiam. — Alias quoque auctoritates inducunt. Ait enim Gregorius: Pluit Dominus super unam civitatem, et super alteram non pluit, et eamdem civitatem ex parte compluit, et ex parte aridam relinquit. Quum ille qui proximum odit, ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur, et ex parte arida remanet, quia sunt quidam qui quum quædam vitia resecent, in aliis graviter perdurant. Item Ambrosius: Prima consolatio est, quia non obliviscitur misereri Deus; secunda, per punitionem, ubi etsi fides desit, pœna satisfacit et relevat. — Ratione quoque utuntur, dicentes: Si is qui unum peccatum confitetur, altero tacito, satisfactionem a sacerdote injunctam expleverit, numquid si et peccatum tacitum conversus fuerit confessus, pro utroque ei pœnitentia imponetur? Longe hoc videtur a ratione et Ecclesiæ consuetudine esse, quæ pro eodem peccato, nisi reiteretur, nulli bis pœnitentiam imponit. Fuit ergo illa peccati condigna satisfactio, unde et peccatum deletum videtur.
De Pœnit. dist. III, c. 4.
Hier. in Nahum I, 9.
Gregor. in Ezech. lib. I, hom. 10, n. 23. Hugo, Summa Sent. tract. VI, c. 13. Amos IV, 7.
Ambr. in ps. 118, sermo 18, n. 3. Ps. LXXVI, 10.
C. Quomodo accipienda sint præmissa.
His responderi potest sic. Illud Gregorii, Pluit Dominus, etc., non ad criminis veniam, sed ad operis pravi desertionem referendum est, ut ideo pars civitatis
De Pœnit. dist. III, c. 44. dicatur complui, quia ab actu et delectatione peccati cui ante serviebat, modo cessat, non quod ejus veniam habeat. Vocaturque pluvia, illa talis continentia qua ab opere peccati revocatur: quia ex fonte gratiæ Dei id cordi instillatur, ut vel sic paulatim ad pœnitentiam veniat, vel eo minus a Deo puniatur, qui diuturniori delectatione et actu peccati majus sibi accumulasset tormentum. Si vero ad indulgentiam reatus pluvia referatur, evangelicæ sententiæ contraire videbitur. Si enim propter misericordiam qua quis proximo suo non miseretur, etiam quæ dimissa sunt, replicantur ad pœnam; multo magis quæ nondum sunt dimissa, propter odium fraternum ad pœnam reservari probantur. Et si ille qui arbiter suæ voluntatis constitutus est, non potest inchoare novam vitam (ut ait Augustinus), nisi pœniteat eum veteris vitæ; quomodo ad novitatem indulgentiæ perveniet qui odii vetustatem non deposuit? Illud etiam quod Ambrosius ait, Etsi fides desit, pœna satisfacit, etc., non de fide intelligitur qua creditur in Deum, sed de conscientia delicti. Deest enim fides, quum conscientia peccati non subest. Nam quum delicta omnia nemo intelligat, est aliquando in homine peccatum cujus non habet conscientiam. Unde I Cor. IV, 4. Apostolus: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum. Quum ergo quis flagellatur pro peccato cujus non est conscius, si patienter fert pœnam et humiliter amplectitur, cogitans se forte peccatum habere quod non intelligit, et pro eo puniri a Deo, pœna illa satisfacit et relevat gravatum. — Ad hoc autem quod objicitur de satisfactione illa: Si satisfactio non fuit, iterum imponenda est; si vero iterum imponenda non est, satisfactio fuit; sed si satisfactio fuit, veniam imperavit: responderi potest, satisfactionem ideo non fuisse, quia ille dignos fructus pœnitentiæ non fecit. Est enim satisfactio pœnitentiæ, ut ait Augustinus, peccatorum causas excidere, nec suggestionibus eorum aditum indulgere. Idem: Sane qui sesterate vivunt, nec curant talem vitam moresque corrigere, et inter ipsa facinora sua eleemosynas frequentare non cessant, frustra ideo sibi blandiuntur quia Dominus ait, Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Hoc enim quam late pateat, non intelligunt. Multa enim sunt genera eleemosynarum, quæ quum facimus, adjuvamur. Non solum qui dat esurienti cibum, sitienti potum, et hujusmodi; sed etiam qui dat veniam petenti, eleemosynam dat; et qui emendat verbere in quem potestas datur, vel coercet aliqua disciplina, vel orat ut ei peccatum dimittatur, eleemosynam dat, quia misericordiam præstat. Multa enim bona præstantur invitis, quando eorum consulitur utilitati et non voluntati. Sed ea major est, qua ex corde dimittimus quod in nobis quisque peccavit. Minus enim magnum est, erga eum esse benevolum qui tibi nihil mali fecit; illud multo grandius, ut tuum etiam inimicum diligas, et ei qui tibi malum vult, et si potest, facit, semper bonum velis faciasque quod possis. Quod ergo Dominus ait: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis: itane intellecturi sumus, ut non credentibus in Christum munda sint omnia, si eleemosynas istas dederint? Qui vult ordinate eleemosynam dare, a se debet primum incipere et eam primum sibi dare. Est enim eleemosyna opus misericordiæ, verissimeque dictum est: Miserere animæ tuæ, placens Deo. Non ergo se
Matth. xviii, 23 et seq.
Aug. Sermo 351, n. 2.
Ps. xviii, 13.
I Cor. IV, 4.
Matth. III, 8.
Gennad. de Eccles. dogm. c. 24.
Aug. Enchirid. c. 75.
Luc. XI, 41.
Aug. op. cit. c. 72.
Ibid. c. 73.
Ibid. c. 75.
Ibid. c. 76. Eccl. xxx, 24.
Aug. op. cit. c. 77. fallant qui per eleemosynas largissimas fructuum suorum vel pecuniæ impunitatem se emere æstimant, in peccatis permanentes: quæ ita diligunt, ut in eis optent versari. Qui vero diligit iniquitatem, odit animam suam; et qui odit animam suam, non est misericors ei, sed crudelis.3 Diligendo quippe eam secundum sæculum, odit eam secundum Deum. Si ergo vult ei dare eleemosynam per quam fit munda, odiat eam secundum sæculum, et diligat eam secundum Deum. Hac eleemosyna, quam sibi homo primitus debet, mundantur interiora. Ad quod hortans Christus ait: Mundate quæ intus sunt. Immundis enim nihil est mundum;4 sed polluta sunt eorum mens et conscientia, ut ait Apostolus. Immundi vero sunt omnes quos non mundat fides qua creditur in Christum, de qua scriptum est:5 Mundans fide corda eorum. Sed ne istas eleemosynas quæ fiunt de fructibus terræ, respuere Christus videretur:6 Hæc (inquit) oportuit facere, scilicet judicium et caritatem Dei, et illa non omittere, scilicet eleemosynas fructuum terrenorum. — Ex his datur intelligi, quod in peccato mortali permanentes, etsi eleemosynas largas faciant, non tamen per eas satisfaciunt: quia inordinate agunt, dum a se non incipiunt. Nec proprie dicitur eleemosyna tale opus, dum sibi ipsis crudeles exsistunt, non placentes Deo. Non ergo dicenda est illa peccati satisfactio, quam quis agit pro uno peccato, dum perdurat in altero: quia nihil prodest jejunare et orare et alia bona agere, nisi mens revocetur a peccato; et si aliquando conversus tacitum peccatum sacerdoti fuerit confessus, de utroque imponenda est ei satisfactio, quia de primo condigne non satisfecit.
Aug. Enchirid. c. 76. Matth. xxiii, 23.
De Pœnit. dist. m, c 21.
D. Secundum quosdam fuit satisfactio.
Quibusdam tamen videtur fuisse satisfactio, sed infructuosa, dum in peccato altero persistit; percipietur tamen fructus ejus, incipietque proficere, quum peccati alterius pœnituerit. Tunc enim utrumque dimittitur peccatum, et satisfactio præcedens vivificatur, quæ fuerat mortua: sicut Baptismus illi qui ficte accedit, tunc primitus valet, quum fictio a mente recedit per pœnitentiam. Et in hujus opinionis munimentum auctoritates inducunt. Ait enim Augustinus: Pium est credere, et nostra fides expostulat, ut quum gratia Christi in homine destruxerit mala, priora etiam remuneret bona; et quum destruxerit quod suum non invenit, diligat bonum quod in peccante plantavit. Item Hieronymus: Si quando videris inter multa peccata quemquam facere aliqua justa opera, non est tam injustus Deus, ut propter multa mala obliviscatur paucorum bonorum; sed faciet ea metere et in horrea congregare quæ in bona terra seminavit. — Sed hæc dicta intelligimus de illo qui in caritate quodam tempore bona facit et bonus est, alio vero tempore malus est et multa peccata facit. Non ergo intelligendum est eum inter multa peccata justa opera fecisse, quasi simul uno eodemque tempore peccata fecerit et justa opera, sed diversis temporibus utraque fecisse. Nisi enim bonus foret quando bona fecit, non seminasse diceretur in terra bona. Destructis ergo malis post opera bona commissis, priora bona, in caritate scilicet facta, quæ sequentia mala mortificaverant,
Ibid. c. 44.
Aug. de Vera pœnit. n. 29.
Hier. in Agg. i, 6.
De Pœnit. dist. IV, c. 19. alias bene
Aug. de Patient. n. 23.
Aug. op. cit. n. 20. pœnitentia de illis malis habita vivificantur, et remunerantur. Unde Apostolus, Jacientes fundamentum pœnitentiæ ab operibus mortuis; opera mortua nominans, priora bona significat, quæ per sequens peccatum erant mortua:7 quia hi peccando priora bona irrita fecerunt. Hæc sicut peccando irrita fiunt, ita per pœnitentiam reviviscunt, et ad meritum æternitatis prodesse incipiunt. Similiter et illud bonum amat Deus quod plantavit in peccante, in illo scilicet qui post bonum illud peccavit, non simul peccans et bonum operans exstitit: quia talis hominis opus non diligeret Deus ad remunerationem. — Potest etiam accipi de operibus bonis quæ ab aliquo fiunt dum malus est et in peccato mortali persistit vel ad tempus vel usque in finem: quæ dicuntur a Deo remunerari et non dari oblivioni, non quia proficiant ad vitam æternam obtinendam, sed ad tolerabilius extremi judicii supplicium sentiendum; sicut de fide et ceteris quæ sine caritate habentur, Augustinus ait: Si quis non habens caritatem quæ pertinet ad unitatem spiritus et vinculum pacis8, quo Ecclesia congregata connectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget patitur tribulationes, famem, persecutionem, vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem timore gehennæ, nullo modo ista culpanda sunt, imo et hæc laudanda est patientia. Non enim dicere poterimus, melius ei fuisse, ut Christum negando nihil horum pateretur quæ passus est confitendo; sed æstimandum est fortasse tolerabilius ei esse futurum judicium, quam si Christum negando nihil horum pateretur, ut illud quod ait Apostolus, Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest: nihil mihi prodesse intelligatur ad regnum obtinendum, sed ad extremi judicii tolerabilius subeundum supplicium.9 Et infra: Hæc propter caritatem dicta sunt, sine qua in nobis non potest esse vera patientia: quoniam in bonis caritas Dei est, quæ tolerat omnia.
E. Perstringit dictorum summam, ut alia addat.
Ezech. n. 20; XVIII, 24.
Gregor. in Ezech. lib. I, hom.10 11, n. 21.
Ex his ostenditur, bona quæ sine caritate fiunt, prodesse quidem ad tolerabiliorum pœnam sentiendam, sed non ad vitam obtinendam. Illa enim quæ in caritate quis facit, si postea prolapsus fuerit nec exsurrexerit, non esse in memoria Dei, Ezechiel dicit: Si averterit se justus a justitia, et fecerit iniquitatem, numquid vivet? Omnes justitiæ ejus quas fecerat, non recordabuntur; in peccato suo morietur et non erunt in memoria justitiæ quas fecit. In cujus loci expositione Gregorius ait: Hoc nobis maxime considerandum est, quia quum mala committimus, sine causa ad memoriam transacta bona revocamus, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum præteritorum. Intelligendum est hoc, ad vitam percipiendam bona præterita non dare fiduciam, etsi ad mitiorem pœnam: alioqui præmissæ auctoritati Augustini obviaret. Et bona ergo sine caritate facta, et bona in caritate facta quæ concomitatur mortalis culpa quam non delet sequens pœnitentia, ad sensum mitioris pœnæ proficiunt, non ad vitæ fructum.
F. Auctoritates alias inducit contra eos qui dicunt de uno peccato pœnitentiam agi altero tacito.
Satis arbitror illis esse responsum qui asserunt de uno crimine pœnitentiam agi et veniam præstari, alio in delectatione retento, vel per confessionem non exposito : qui non modo præmissis auctoritatibus confutantur, sed etiam subditis. Ait enim Augustinus : Sunt plures quos pœnitet peccasse, sed non omnino, reservantes sibi quædam in quibus delectentur, non animadvertentes Dominum simul mutum et surdum a dæmonio liberasse, per hoc docens nos nunquam nisi de omnibus sanari. Si enim vellet peccata ex parte reservari, habenti septem dæmonia proficere potuit, sex expulsis. Expulit autem septem, ut omnia crimina simul ejicienda doceret.11 Legionem vero dæmonum ab alio ejiciens, nullum reliquit ex omnibus qui liberatum possideret, ostendens quod et si peccata sint mille, oportet de omnibus pœnitere.12 Nunquam aliquem sanavit Dominus, quem non omnino liberavit.13 Totum enim hominem sanavit in sabbato : quia et corpus ab omni infirmitate, et animam ab omni contagione liberavit, indicans pœnitentem oportere simul dolere de omni crimine. Scio enim Deum inimicum omni criminoso. Quomodo ergo qui crimen reservat, de alio recipiet veniam? Sine amore Dei consequeretur veniam, sine quo nemo unquam invenit gratiam. Hostis enim Dei est, dum offendit perseveranter. Quædam enim impietas infidelitatis est, ab illo qui justus et justitia est dimidiam sperare veniam : jam enim sine vera pœnitentia inveniret gratiam. Pœnitentia enim vera ad Baptismi puritatem confitentem conatur ducere. Recte enim pœnitens, quidquid sordis post purificationem Baptismi contraxit, oportet ut abluat saltem lacrimis mentis. Sed satis durus est cujus mentis dolorem oculi non declarant. Sed sciat se culpabiliter durum, qui deflet damna temporis vel mortem amici, et dolorem peccati non ostendit in lacrimis. Quem ergo pœnitet, omnino pœniteat. Idem : Pœnitentes, si vere estis pœnitentes, et non estis irridentes, mutate vitam, reconciliamini Deo ! Pœnitentiam agis, genua figis et rides : subsannas Dei patientiam. Si pœnitentiam agis, pœnitet te ; si non pœnitet te, non es pœnitens. Si ergo pœnitet te, cur facis quæ male fecisti ? Si fecisse pœnitet, noli facere ; si adhuc facis, certe non es pœnitens. Item Innocentius II : Admonemus fratres nostros, ne falsis pœnitentiis laicorum animas decipi, et in infernum pertrahi patiantur. Falsam autem pœnitentiam esse constat, quum spretis pluribus, de uno solo pœnitentia agitur ; vel quum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio.
Aug. de Vera pœnit. n. 24.
Marc. vii, 32 et seq.
Aug. Sermo 393, n. 1.
De Pœnit. dist. v, c. 8.
G. Repetit de vera pœnitentia, ut addat quædam.
Ex præmissis perspicua fit notitia veræ pœnitentiæ vel satisfactionis. Illa enim vera est pœnitentia, quæ peccatum abolet : quod illa sola facit quæ scelus corrigit. Illa vero scelus corrigit, quæ odium commissi criminis et committendi cum desiderio satisfaciendi affert. Judas enim pœnituisse legitur sine assecutione veniæ, quia tali pœnitentia non correxit crimen. Unde Hieronymus: Nihil Judæ profuit egisse pœnitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Si quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti;14 sin autem permanent opera, frustra voce assumitur pœnitentia. Hoc est quod de eo dicitur, Et oratio ejus fiat in peccatum:15 ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit. Cave qualiter intelligas illud, Ut emendare valeat quod peccavit, etc. Non enim emendatio hic intelligenda est rei demptæ recompensatio, sed delicti exprobratio et abominatio cum satisfactionis desiderio. Demit enim injuste quis alicui, quod restituere non valet, ut oculum vel vitam, et hujusmodi; et tamen si pœnituerit peccati cum amore condignæ satisfactionis, veniam habet. Nec ideo quisquam putet, qui rem alienam injuste abstulerit quam reddere potest, de illo peccato pœnitere ac veniam consequi, nisi restituat ablatum. Quamdiu enim res propter quam peccatum est, non redditur, si reddi potest, non agitur pœnitentia, sed fingitur.16
SUMMA
DISTINCTIONIS QUINTÆDECIMÆ
PRÆHABITA distinctione tractavit Magister quid sit pœnitentia ipsa in se, et de quibusdam proprietatibus ejus, quorumdam quoque errores excludens; hic circa eamdem materiam excludit et alium quemdam errorem dicentium, hominem posse pœnitere, satisfacere et veniam obtinere de uno peccato mortali, aliis peccatis mortalibus retentis, seu per pœnitentiam non deletis. Et de hoc tractat diffuse ac diligenter, motiva illius opinionis tangens ac solvens, et multa verba Sanctorum obscura exponens, catholice ac bene declarans, atque ecclesiasticam assertionem demonstrans, videlicet mortalia simul inexsistentia non posse ab invicem dividi quantum ad pœnitentiam ac veniæ consecutionem. Tanguntur autem in textu materiæ Scripturarum utiles valde, et specialiter verba Hieronymi circa illud Nahum prophetæ, Non vindicabit Dominus bis in id ipsum, de Ægyptiis a Deo plagatis, de Sodomitis sulfureo igne consumptis, et de Israelitis in solitudine propter sua peccata occisis, an per temporalem pœnam evaserunt æternam.17 De qua etiam materia plene tractat magister Gratianus in Decreto; cujus dicta concordant his. Deinde, circa finem hujus distinctionis breviter tangitur de satisfactione et restitutione, et quod ad satisfactionem specialiter pertinent oratio, eleemosyna, jejunium. Nec relaxatur peccatum, nisi restituatur ablatum. Quum prætactus error in ista distinctione plenissime reprobetur, quæ paucos aut nullos habet nunc defensores, idcirco doctores specialiter scribunt hic et quærunt de satisfactione et de prænominatis partibus ejus, et item de restitutione.
Footnotes
-
Num. XV, 35, 36. ↩
-
Lev. XXIV, 10-14. ↩
-
Ps x, 6. ↩
-
Matth. xxiii, 26. ↩
-
Tit. i, 15. ↩
-
Act. xv, 9. ↩
-
Hebr. VI, 1. ↩
-
Ephes. IV, 3. ↩
-
1 Cor. XIII, 3. ↩
-
1 Cor. XIII, 4, 7. ↩
-
Luc. viii, 2. ↩
-
Ibid. 30. ↩
-
Joann. vii, 23. ↩
-
Hier. in Matth.xxvii, 5. ↩
-
Ps. cviii, 7. ↩
-
Decret. p. 11, caus. 14, q. 6, c. 1. ↩
-
Nahum 1, 9, juxta LXX. ↩
Chapter 135 of 283